Corpus Orationum

Moeller, Eugenius OSB – Clément, Ioannes Maria – Coppieters ‘t Wallant, Bertrandus: Corpus orationum.
Brepols, Turnhout 1993–2004. (Corpus Christianorum Series Latina 160 A–M)

6001 Tui nos domine ... transire consortium.
Tui nos, domine, sacramenti libatio sancta restauret et, a vetustate purgatos, in mysterii salutaris faciat transire consortium.
6002 Tui sunt domine ... indiget largiatur.
Tui sunt, domine, populi, qui ministerium nostrae vocis exspectant; quaesumus clementiam tuam, ut salutaria eius poscentibus, quidquid fiducia non habet deprecantis, gratia tua, quae bonorum nostrorum non indiget, largiatur.
6003 Tuis Christe credentes ... ad vitam.
Tuis, Christe, credentes sermonibus, paraclitum spiritum sustinemus et ideo hanc tibi oblationem cum ieiunii litatione deferimus. Emitte illum, quaesumus, de sanctis caelis tuis, qui vota populi tui acceptet, abstinentium corda sanctificet, invalidis valitudinem ac defunctis requiem donet, quo per eum distributa nobis dona adveniant, cuius signo praesignati sumus ad vitam.
6004 Tuis domine quaesumus ... mentibus offeramus.
Tuis, domine, quaesumus, operare mysteriis, ut haec tibi munera dignis mentibus offeramus.
6005 Tuis quaesumus domine ... pietate prosequere.
Tuis, quaesumus, domine, adesto supplicibus et inter mundanae pravitatis insidias fragilitatem nostram sempiterna pietate prosequere.
6006 Tuo deus omnipotens ... operum ubertate.
Tuo, deus omnipotens, speciali admonemur praecepto, ut diligamus invicem nec ulla discindamur ab alterutro discordiae simultate. Proinde rogamus piissimam clementiam tuam, ut et ieiunium nostrum coram te pace tua sit utile et pax ipsa, in nobis habitans, sanctorum condiatur operum ubertate.
6007 Tuorum corda fidelium ... consolatione gaudere.
Tuorum corda fidelium, deus miserator, illustra et beatae Elisabeth precibus gloriosis fac nos prospera mundi despicere et caelesti semper consolatione gaudere.
6008 Tuorum militum rex ... bravium apprehendant.
Tuorum militum, rex omnipotens, virtutem corrobora, ut, quos in huius mortalitatis stadio unigeniti filii tui corona laetificat, consummato cursu certaminis, immortalitatis bravium apprehendant.
6009 Tuorum nos domine ... renova sempiternis.
Tuorum nos, domine, largitate donorum et temporalibus attolle praesidiis et renova sempiternis.
6010 Tuorum nos domine ... proficiamus exemplo.
Tuorum nos, domine, quaesumus, precibus tuere sanctorum, ut, festa martyrum tuorum Valentini, Vitalis, Feliculae et Zenonis sine cessatione venerantes, et fideli muniamur auxilio et magnifico proficiamus exemplo.
6011 Tuus sanctus martyr ... virtutum sentiamus.
Tuus sanctus martyr Georgius, quaesumus, domine, nos ubique laetificet, ut, dum eius merita in praesenti festivitate recolimus, patrocinia in augmento virtutum sentiamus.
6012 Unde nos domine ... opere collaudemus.
Unde nos, domine, beatam filii tui passionem necnon ab inferis resurrectionem et in caelum venerabilem adscensionem sumus igitur memores et semper erimus nec ulla de tuis laudibus saecula conticescent et nos laudabimus cuncti, quos spiritu sancto complecteris; exposito enim in sacro fonte corporis rudes; ad te venimus, tuis aquis geniti et tuo lacte nutriti; tuis vocibus concinimus et te tuo opere collaudemus.
6013 Unde nos domine ... sempiternam tribuas.
Unde nos, domine, et tua pietate confisi et tua laude devoti, hanc hostiam immaculatam et singularis sacrificii tibi deferimus, ut servis tuis nobis viventibus peccatorum nostrorum veniam concedas et defunctis fratribus nostris requiem sempiternam tribuas.
6014 Unianimes atque concordes ... mentium consequantur.
Unianimes atque concordes dominum deum nostrum, fratres carissimi, deprecemur, ut ieiunium nostrum sit remissio peccatorum et dono gratiae suae castigationes corporum profectus mentium consequantur.
6015 Unigenite dei filius ... inviolabiliter conservemus.
Unigenite dei filius, ex cuius latere duo illa mirifica sacramenta, sanguis scilicet et aqua, fluxerunt, quae huic Genesio martyri tuo ad susceptionem regenerationis collata sunt, cum non solum Rhodani undis abluitur sed etiam sanguinis sui effusione novatur, precibus ut adsis quaesumus supplicantium; da regeneratis nobis vitam sine crimine ducere, scandalis carere, innovari tuae dulcedinis ubertate, quo baptismum, quod in peccatorum ablutionem suscepimus, in pace, qua tu es, inviolabiliter conservemus.
6016 Unigenite dei filius ... cordibus viam.
Unigenite dei filius, quem beatissimus Ioannes salutavit in utero, demonstravit in eremo, praecessit nascendo, praeiit moriendo, concede nobis tanti vatis suffragio, ut in hoc die, quo idem, capite desectus, occubuit, nos, te miserante capite nostro, semel pro nobis mortuo, a vitiis mereamur occidi et spiritalis dono gratiae innovari.
Hic tibi sanctus vir obsequentis vota deferat plebis, qui praeco factus est iudicis. Prece sua nostris lumen ingerat tenebris, qui lucerna exstitit luminis voxque illa pro defunctorum spiritibus se rogatura opponat, quae domino mortuis praeparavit in cordibus viam.
6017 Unigenite dei filius ... castitatis insinuas.
Unigenite dei filius, qui beatissimam famulam tuam illam gemina muneris claritate vestisti, ut et virginitatis enitesceret merito et martyriali attolleretur triumpho, praebe eam suffragatricem esse mortalibus cunctis, quae merito sui laetatur in caelis, quo per eam et vivis et defunctis commoda tribuas, per quam nobis exempla castitatis insinuas.
6018 Unigenite deus noster ... vocibus suis.
Unigenite deus noster, qui, pro beatissimi militis tui Felicis fide remuneraturus, adspiciens, non eum solo deseris, non etiam pelago, cum, divinitatis tuae auxilio utribique munitus, et, in terra consistens, adversarium conterit, verbis et, mari aggrediens, fluidas suis submittit undas vestigiis, quaesumus, ut, huius martyris mollitus suffragio, vitam nostram eluens, ceno eruas a profundo, conferendo sanctificationem oblatis et perpetuam benedictionem sumpturis, quo te dominum nostrum et corde et labiis perenniter confiteamur mundissimis, quem idem martyr, angelis immixtus, collaudavit vocibus suis.
6019 Unigenite filius dei ... flagitantibus largiantur.
Unigenite filius dei, qui melius contritione cordis quam munerum oblatione placaris, preces nostras respice, effusas pro viventibus ac defunctis, ut in hoc die, quo praedicti martyres pro te vibrantis gladii mucrone desecti sunt, utrobique a te congrua remedia nobis flagitantibus largiantur.
6020 Unigenite filius dei ... vivere mereamur.
Unigenite filius dei, qui pro nobis voluntarie sanguinem effudisti, quo terrestria cum caelestibus pacificasti, facito nos ita redemptionis nostrae ac resurrectionis tuae venerari mysterium, ut in pace, qua tu es, perenniter vivere mereamur.
6021 Unigenite genitoris ingeniti ... regione vivorum.
Unigenite genitoris ingeniti, Christe Iesu, redemptor noster et domine, qui, sancto spiritu conceptus et virginali partu editus, mundum illuminaturus, olim apparuisti, ut potestas diabolica, ad nihilum reducta, periret, cum lux fidei tuae omnibus in te credentibus aperte claresceret, te enim illustrante, tuorum refulsit tunc unitas discipulorum, qui, solaminis tui verbo et passionis atque humilitatis exemplo solidati, adversantium iniuriis in nullo exterriti, fidem tuam ubique praedicaverunt intrepidi.
Horum igitur exemplo secutus est hic alumnus tuus Hieronymus, cuius hodie festum devotissime excolimus, qui haereticorum finctiones maculosas fortiter perculit iaculo veritatis et evangelicae framea dictionis facile trucidavit dogma falsitatis. Huius ergo, domine, intercessio, precamur, nobis indignis apud te obtineat indulgentiam omnium peccatorum et mansionum frui concedat in regione vivorum.
6022 Unigeniti tui domine ... faciat acceptam.
Unigeniti tui, domine, nobis succurrat humanitas, ut, qui, natus de virgine, matris integritatem non minuit sed sacravit, in nativitatis eius sollemniis, a nostris nos piaculis exuens, oblationem nostram sibi faciat acceptam.
6023 Universitatis conditor et ... efficiatur acceptum.
Universitatis conditor et humani generis reformator, omnipotens deus, annue, quaesumus, precibus nostris, ut, qui miramur in doctore, quod colimus, mereamur in munere, quo placeamus, et, sicut beato Hilario confessori tuo atque pontifici dedisti memoriam gloriosam, da ecclesiae tuae concordiam, eo obtinente, ut sacrificium nostrum eius meritis tibi efficiatur acceptum.
6024 Universorum ipse dominator ... redemptoris vestigia.
Universorum ipse dominator, qui conditor, creaturae tuae praestanter amabilis et amator, cui Martha satagit, Maria pedes abluit, cum quo Lazarus redivivus accumbit, (tota nempe domus est in amore), annue plebi tuae ita se exercitare per dilectionem, ut in te possit unita manere per pacem; ministra in nobis illas lacrimas, quas Maria de multa dilectione protulit; fragrare orationem nostram facito, sicut unguentum pisticum, sacris plantis infusum, Mariae fragravit, ut eam pacem consequamur per oscula nostra, in alterutrum porrecta, quam consecuta est Maria, sui osculans redemptoris vestigia.
6025 Ure igne sancti ... corpore placeamus.
Ure igne sancti spiritus renes nostros et cor nostrum, domine, ut tibi caste et corde serviamus et corpore placeamus.
6026 Ut ab omni ... reddat acceptam.
Ut ab omni nos, domine, contagione delicti clementer expurges, sanctorum tuorum quatuor Coronatorum deprecatio oblationem nostram tibi reddat acceptam.
6027 Ut accepta nos ... nos adiuvent.
Ut accepta nos, domine, sancta vivificent, sanctorum martyrum tuorum Laurentii, Petri et Andreae merita gloriosa nos adiuvent.
6028a Ut accepta sint ... pectus offerre.
Ut accepta sint, domine, nostra ieiunia, praesta nos, quaesumus, huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre.
6028b Ut accepta tibi ... pectus offerre.
Ut accepta tibi sint, domine, nostra ieiunia, praesta nobis, quaesumus, huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre.
6029 Ut ad salutaris ... precibus adiuvari.
Ut ad salutaris hodiernae generationis exordium pertinere mereamur, apostolicis tribue nos, domine, quaesumus, precibus adiuvari.
6030 Ut cunctis nos ... propitius disciplinis.
Ut cunctis nos, domine, foveas adiumentis, tuis apta propitius disciplinis.
6031 Ut grata tibi ... suo obtineat.
Ut grata tibi sit, quaesumus, domine, nostrae servitutis oblatio, beatus levita et martyr tuus Laurentius natalicio suo obtineat.
6032 Ut haec communio ... semper imploret.
Ut haec communio nos, domine, tua visitatione dignos efficiat, beati Saturnini martyris tui pia, quaesumus, intercessio semper imploret.
6033 Ut haec munera ... beneplacentem exhibuit.
Ut haec munera, domine, tibi accepta sint, sanctae Batildis obtineant merita, quae seipsam tibi hostiam vivam, sanctam et beneplacentem exhibuit.
6034a Ut haec nos ... intercessionis obtineat.
Ut haec nos communio, domine, tibi dignos efficiat, beatus pater noster Ethelwoldus suffragio, quaesumus, piae intercessionis obtineat.
6034b Ut haec communio ... intercessionis obtineat.
Ut haec communio nos, domine, tibi dignos efficiat, beatus Cuthbertus confessor tuus et pontifex, cuius translationis diem veneramur, suffragio, quaesumus, piae intercessionis obtineat.
6035 Ut haec oblatio ... esse concedas.
Ut haec oblatio accepta tibi sit, domine, quam in honore summorum pontificum tuorum Remigii atque Germani devovimus, tibi eorum precibus beneplacitam esse concedas.
6036 Ut nobis domine ... est obtineant.
Ut nobis, domine, haec dona salutaria semper exsistam, eorum merita, quorum pro tuo nomine sanguis effusus est, obtineant.
6037 Ut nobis domine ... fertilitate fecundas.
Ut nobis, domine, terrenarum frugum tribuas ubertatem, fac mentes nostras caelesti fertilitate fecundas.
6038a Ut nobis domine tua ... pontifex quaesumus precator accedat.
Ut nobis, domine, tua sacrificia dent salutem, beatus confessor tuus Augustinus (et) pontifex, quaesumus, precator accedat.
6038b Ut nobis domine tua ... ille quaesumus precator accedat.
Ut nobis, domine, tua sacrificia dent salutem, beatus confessor tuus ille, quaesumus, precator accedat.
6039 Ut nobis domine ... commendet oratio.
Ut nobis, domine, veri corporis et sanguinis filii tui sit fructuosa perceptio, beatae Barbarae martyris tuae nos tibi iugiter commendet oratio.
6040 Ut nobis salutem ... devotione laetari.
Ut nobis salutem conferant sacramenta, quae sumpsimus, beatissimus rex Edwardus confessor tuus, domine, pro nobis intercessor exsistat, de cuius veneranda translatione tribuis nos annua devotione laetari.
6041 Ut nobis tua ... copiosius audiatur.
Ut nobis tua, domine, remedia dent salutem, beatus Hippolytus martyr, quaesumus, pro nobis supplicans, copiosius audiatur.
6042 Ut nos domine ... praesta subsidium.
Ut nos, domine, tribuis sollemne tibi deferre ieiunium, sic nobis, quaesumus, indulgentiae praesta subsidium.
6043 Ut nostrae saluti ... intercessio salutaris.
Ut nostrae saluti munera oblata proficiant, sancti Marcelli martyris tui atque pontificis, domine, quaesumus, obtineat intercessio salutaris.
6044 Ut percepta nos ... nos adiuvent.
Ut percepta nos, domine, sancta vivificent, sanctorum martyrum tuorum Marci et Marcelliani merita gloriosa nos adiuvent.
6045 Ut percepta nos ... imploret oratio.
Ut percepta nos, domine, tua sancta purificent, beati Proti et Hyacinthi, quaesumus, imploret oratio.
6046 Ut sacrificia nostra ... commendet oratio.
Ut sacrificia nostra, domine, propitiatus intendas, sancti Laurentii nos martyris tui commendet oratio.
6047 Ut sacris domine ... tuis oboedire mandatis.
Ut sacris, domine, misericordia tua largiente, dignus merear reddi muneribus, fac me, quaesumus, tuis oboedire mandatis.
6048 Ut sacris domine ... quaesumus oboedire mandatis.
Ut sacris, domine, reddamur digni muneribus, fac nos tuis, quaesumus, oboedire mandatis.
6049 Ut salutem mentis ... precator exsistat.
Ut salutem mentis et corporis nobis, domine, tribuant sacramenta, beatissimus martyr tuus Christophorus, cuius sollemnia agimus, incessanter precator exsistat.
6050 Ut tibi grata ... gloriosa perficiat.
Ut tibi grata sint, domine, munera devotionis hodiernae, quaesumus, beati Stephani martyris tui intercessio gloriosa perficiat.
6051a Ut tibi grata ... venire promittis.
Ut tibi grata sint, domine, munera populi tui, ab omni, quaesumus, eum contagio(ne) perversitatis emunda nec falsis gaudiis inhaerere patiaris, quos ad veritatis tuae praemia venire promittis.
6051b Ut tibi grata ... perversitatis emunda.
Ut tibi grata sint, domine, munera populi tui supplicantis, ab omni, quaesumus, eum contagione perversitatis emunda.
6052 Ut tua nos ... semper imploret.
Ut tua nos, domine, sacramenta purgem a crimine, sanctam maiestatem tuam, quaesumus, beatus martyr Albanus semper imploret.
6053 Ut tuis domine ... confessionis accendit.
Ut tuis, domine, mysteriis digni reddamur, illa, quaesumus, veritas nos illuminet semper et foveat, quae in beati Laurentii martyris tui corde flammam suae confessionis accendit.
6054a Ut tuis domine ... pravitate defende.
Ut tuis, domine, possimus inhaerere servitiis, tu nos, quaesumus, ab omni pravitate defende.
6054b Ut tuis domine ... adversitate defende.
Ut tuis, domine, semper possimus inhaerere servitiis, intercedentibus sanctis martyribus illo et illo, ab omni nos, quaesumus, adversitate defende.
6055 Utique pontificum pontifex ... adunatos reservet.
Utique pontificum pontifex et sacerdotum sacerdos, Christe Iesu, procul dubio tenemus, quod, ob totius mundi salutem paulo minoratus ab angelis ac mediator dei factus et hominis, patri in terris hostiam mundam te obtulisses pro nobis, et post resurgens a mortuis, sedem repedaberis patris, ex qua te horrificum venire metuimus iudicem pro meritis.
Unde, quia non frustra te fatemur nobis commendasse tui corporis memoriam et sanguinis, ideo freti tantae pietatis promisso, quod, qui ex eo gustaverit, mortem non videat in aeternum, tui cultoris ob meritum hoc sacrificium, quod pro recuperatione omnium labentium et ecclesiae catholicae offertur statu, tibi omnimode facias acceptum.
Descendat igitur, domine, super hoc altare, compar tuus natura, ille consolator spiritus, qui et oblatum in eo sanctificet et degustantium corda expiando inhabitet atque pro omnibus, pro quibus offertur, perenniter in sinu matris ecclesiae adunatos reservet.
6056a Vegetet nos domine semper et innovet tuae mensae sacrata ... salutis inducat.
Vegetet nos, domine, semper et innovet tuae mensae sacrata libatio, quae fragilitatem nostram et inter mundi tempestates gubernet et protegat et in portum perpetuae salutis inducat.
6056b Vegetet nos domine semper et innovet tuae mensae libatio ... salutis inducat.
Vegetet nos, domine, semper et innovet tuae mensae libatio, quae fragilitatem nostram gubernet et protegat et in portum perpetuae salutis inducat.
6057 Vel si indignus ... clementer ignoscas.
Vel si indignus haec offero, piissime pater, tu pius es; facturam tuam non despicias nec ab inimicis meis ine tribulari permittas; scio enim me graviter deliquisse et praeceptis tuis minime oboedisse; humilis obsecro, ut gratiam tuam mihi semper consolatricem adhibeas et misericordiam fautricem apponas; unde exposco pietatem tuam, ut mea dimittas peccata, quia plus est misericordia tua ad erigendum quam fallacia inimici ad decipiendum; miserere mei, domine, secundum magnam misericordiam tuam et, unde me erubesco, tu indulgeas et ea, quae egisse ine paenitet, tu clementer ignoscas.
6058a Venerabilem diem beati ... largitus est.
Venerabilem diem beati confessoris tui Zenonis devotione sancta hodie celebrantes, conservatorem omnium, fratres carissimi, fideliter deprecemur, ut piis nostris precibus clemens et propitius adspiret, sicut et illi misericordiam largitus est.
6058b Venerabilem diem beati ... largitus es.
Venerabilem diem beati confessoris tui Zenonis devotione sancta hodie celebrantes, te, domine, conservatorem omnium fideliter deprecamur, ut piis nostris precibus clemens et propitius adspires, sicut et illi misericordiam largitus es.
6059 Venerabilem toto mundo ... virtutis confusa.
Venerabilem toto mundo de inventione sanctae crucis sacratissimum diem sollemniter celebrantes, gratias agamus divinae potentiae, quia tantae salutis vexillum, quod iudaica nobis abscondebat malitia, caelestis hodie revelavit clementia; nam, etsi gens perfida dominum nostrum in sepulcro retinere non potuit, vel ipsa crucis indicia voluit sub fossa celare; quid enim illa mens perfida poterat excogitare de cruce, quae iam sacrilegium commiserat in auctorem; itaque, sicut in Christi resurrectione calliditas Iudaeorum damnata est, ita est in crucis manifestatione virtutis confusa.
6060 Veneranda nobis domine ... genuit incarnatum.
Veneranda nobis, domine, huius est diei festivitas, in qua sancta dei genitrix mortem subiit temporalem nec tamen mortis nexibus deprimi potuit, quae filium tuum dominum nostrum de se genuit incarnatum.
6061 Venerandae cenae sacramentorum ... fides coronam.
Venerandae cenae sacramentorum, domine, participes effecti, te imploramus ut sanctae Christinae virginis et martyris tuae interventu reatus noster multiplex consequatur veniam et fides coronam.
6062 Venerandam huius diei ... effici mereamur.
Venerandam huius diei festivitatem beati pontificis tui Thomae sollemniter celebrantes, supplices te, domine, deprecamur, ut eius precibus gloriosis suae consortes gloriae effici mereamur.
6063 Veni ad liberandum ... quod deliquit.
Veni ad liberandum nos, domine deus virtutum, et, quidquid in conceptum desiderii nostri illud pestilens animal, nocendi arte sollicitum, commentis blandientibus innodavit, proposito terrore sententiae, sub imperio crucis et testimonio redemptionis absolve, ut nos, in hac diversitate bonorum omnium, quae creasti, ad speciem paradisi constitutos, dulcia visui mala non capiant et interdictae rei gustum mens, fraude corrupta consilii, non requirat sicque rigorem suum virilis animus, id est spiritus, probabili virtute custodiat, ut deceptum femineae fragilitatis hortatum, id est carnis libidinem, non sequatur.
Vocem tuam, domine, qui peccat, accipiat et nudum se coram tuis oculis expavescat atque, in conscientiae suae agnitione confusus, paenitentiae se velamine a facie tui terroris abscondat et ita, arguentis increpatione perterritus, et expavescat, quod audivit, et corrigat, quod deliquit.
6064 Veni ad nos ... eum veneris.
Veni ad nos, sancte spiritus, nostrisque illabere cordibus. Consolare nos praesentia tua, qui aegritudine conquerimur propria et, quos inspicis labentes, in te reddito fortiores. Crea in nobis ignem amoris tui, quo nostri maculae aboleantur delicti. Sit in ore veritas, in corde confessio, in sacrificiis gratia, in abstinentiis humilitas vera. Efficito ardentes, quos ob adventum tuum inspicis ieiunantes, quibusque deest virium fortitudo, horum votis et nostro fave provocatus ieiunio, ut, te in nos respiciente, qui ignis consumens es, nostrorum prius vitiorum excoquatur rubigo et sic demum, te veniente, tribuatur gratiae plenitudo, quo, nunc nos praeveniendo emaculans a delictis, glorificandos tibi assumas ipse, eum veneris.
6065 Veni domine noli ... impavidi sustinere.
Veni, domine, noli tardare, relaxa facinora plebi tuae, conferens omnibus vitae praemium repromissae, ut, sicut incarnatione tua olim reparati sumus, ita quoque te, ad iudicium venientem, placabilem sentiamus. His quoque, te quaesumus, sacrificiis nostris ita sanctificationem tuam infunde, quo ex his sumpturi nullo decidamus in crimine sed, sanctificati, tuum, domine, mereamur adventum impavidi sustinere.
6066 Veni domine relaxa ... interriti praestolare.
Veni, domine, relaxa facinora plebi tuae et haec oblata tibi pro ipsis facinoribus benedicenda assume libamina, ut horum perceptione expiemur a crimine et tui adventus gloriam mereamur interriti praestolare.
6067 Veni sancte spiritus ... ad coronam.
Veni, sancte spiritus, illabere his sacrificiis, quae omnis tibi litat ecclesia in honorem martyris tui Pelagii sacratissimae passionis. Quique, a te adiutus, poenas superavit, terrores vicit, gladium non timuit, propter quod tecum sine fine regnare meruit. Iste tuus est, domine, famulus in agone praecipuus, in vita cautus, in doctrina strenuus, in morte laudabilis, in regno sublimis, per quem te petimus habere propitium, quo nos et de manu eruas diaboli et consortes efficias regni tui.
Nosti igitur, domine, quantum nos hostis insidiatur antiquus et ideo nullum de nobis habeat, quem lucretur, quos una mater ecclesia per regenerationis undam ablutos esse gloriatur. Floreat in nobis gratia doni aeterni, a quo haec munera sanctificentur et per quem sanctificata sumantur. Redundet quidem in visceribus nostris oblatio tua, sicut multiplicius sancti martyris tui Pelagii profuit ad coronam.
6068 Veniat domine quaesumus ... et foveat.
Veniat, domine, quaesumus, populo tuo supplicanti tuae benedictionis infusio, quae diabolicas ab eodem repellat insidias, quae fragilitatem mundet et protegat, quae inopem sustentet et foveat.
6069 Veniat quaesumus domine ... auxilium sentiatur.
Veniat, quaesumus, domine, super hanc orationis domum claritas misericordiae tuae, ut ab omnibus, hic invocantibus nomen tuum, protectionis tuae auxilium sentiatur.
6070 Veram Verbi tui ... filium tuum.
Veram Verbi tui, omnipotens pater, suscipientes ex integra virgine incarnationem, praesta, quaesumus, ut pro nostra interventrix exsistat fragilitate, quae nobis eundem peperit deum et hominem Iesum Christum filium tuum.
6071 Verbum quod ante ... devotione narremus.
Verbum, quod ante saecula processisti ex patre et in tempore venisti nasciturus ex virgine, pacem illam infunde pectoribus nostris, quae olim, te nascente, decantata est ab angelicis choris. Sicque in nobis iugiter maneat, quo adventus tui gaudia dignis laudibus attollamur et sanctorum tuorum victorias fideli devotione narremus.
6072 Vere est domine ... indigni precamur.
Vere est, domine, quod, redundantia in nobis nostra peccata, pietatem tuam ad iracundiam provocamus et a pessimis cogitationibus non recedimus. Vae nunc nobis, quia tibi peccavimus; propter hoc repletum est amaritudine cor nostrum, agnoscendo nostras iniquitates; et tamen, iram tuam obdurantes, nullo modo pertimescimus. Quaesumus, omnipotens, clementiam tuam, ut audias pie, quod clamamus, et tribue misericors veniam, quam indigni precamur.
6073 Veritatis auctor et ... caveamus incursus.
Veritatis auctor et misericordiae deus, qui nos et sollicitudine non pigros esse et neminem laedere voluisti, praesta, quaesumus, ut nulli noxia cupiamus inferre et vexare molientium caveamus incursus.
6074 Vespertini huius sacrificii ... actibus gratulemur.
Vespertini huius sacrificii litatione placari te cupientes, omnipotens deus, quaesumus, ut appositum tibi hoc holocaustum ita placide acceptare digneris, quo omnes, qui a te sanctificari huius anni initia cupimus, in sanctis eum nos transegisse actibus gratulemur.
6075 Via sanctorum omnium ... paradisi introire.
Via sanctorum omnium, Iesu Christe, qui ad te venientibus claritatis gaudia contulisti, introitum templi istius spiritus sancti luce perfunde, qui locum istum sanctorum tuorum martyrum sanguine consecrasti; praesta, omnipotens, ut omnes isti, in te credentes, obtineant veniam pro delictis, ab omnibus liberentur angustiis, impetrent, quidquid petierint pro necessitatibus suis, placere semper valeant coram oculis tuis, quatenus, per te et sanctum illum tuum militem munerati, mereamur aulam paradisi introire.
6076 Via veritas et ... es iudicem.
Via, veritas et vita, qui incarnari voluisti, ut redimeres universa, redime nos a chirographo delictorum sancti tui Matthaei apostoli et evangelistae necnon et martyris prece. Qui Eufranonem puerum invocatione nominis tui suscitavit a mortuis, suscitet nos, quaesumus, a vitiorum nostrorum sepulcris quique, dum deus putaretur, non se esse, deum sed dei servum veridica voce referre non distulit sed, ut putantes ad te deum converterentur, relicto simulacrorum errore, instanter ac fortiter praedicavit, ad te nobis redeundi post lapsus aditum praestet nosque in veritate, quam praedicavit, stabiles faciat.
Suscitet mortuorum in sceleribus corda, qui mortificata suscitavit celeriter puerilia membra. Timori tuo nos subdat, qui virginum cuneos tuo servitio mancipavit. Conferat nobis tutelam et defunctis amoenitatis aeternae quietem, quem inter omnes cum propriis condiscipulis duodecim tribuum constituere dignatus es iudicem.
6077 Vide domine iniquitates ... pietate succurre.
Vide, domine, iniquitates nostras et celeri nobis pietate succurre.
6078 virgo dei genitrix ... caelestibus regnis.
virgo dei genitrix Maria, cuius hodie veram assumptionem celebramus in sede superna, quaesumus indigni et peccatores, ibi, ubi assumpta es, novi miraculi gloria beatiores quandoque mereamur attolli prece quoque tua dicata. Roget, quaesumus, ibidem pro nobis dignitas tui pudoris, quae de te terris ineffabiliter sumpsit in caelis post somnum quietis et cursum consummatum vitae temporalis. Adsit, rogamus, ibidem pro nobis indignis prex tua semper suffragatrix, quatenus, hic per eam abluti ab omnibus facinorum contagiis, mereamur angelorum compotes esse in caelestibus regnis.
6079 Virtute sancti spiritus ... et aeternum.
Virtute sancti spiritus, domine, munera nostra continge, ut, quod sollemnitate praesenti suo nomine dedicavit, et intellegibile nobis faciat et aeternum.
6080 Virtutum caelestium deus ... deferamus obsequium.
Virtutum caelestium deus, de cuius gratiae rore descendit, ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus, praesta, quaesumus, ut in eorum traditione, sollemniter honoranda, tibi placitum deferamus obsequium.
6081 Virtutum caelestium deus ... corda subdantur.
Virtutum caelestium deus, promissionis tuae munus exsequere, ut evangelicae veritati rebellantium corda subdantur.
6082 Virtutum caelestium deus ... sanitate benedicat.
Virtutum caelestium deus, qui ab humanis corporibus omnem languorem et omnem infirmitatem praecepti tui potestate depellis, adesto propitius huic servo tuo, ut, fugatis infirmitatibus et viribus revocatis, nomen sanctum tuum instaurata protinus sanitate benedicat.
6083 Virtutum caelestium deus ... securitatis augmentum.
Virtutum caelestium deus, qui nos annua beati Ioannis baptistae sollemnia frequentare concedis, praesta, quaesumus, ut et securis eadem mentibus celebremus et, eorum patrocinio promerente, plen(a)e capiamus securitatis augmentum.
6084 Virtutum caelestium deus ... fiducia meritorum.
Virtutum caelestium deus, qui plura praestas, quam petimus aut meremur, tribue, quaesumus, ut tua nobis misericordia conferatur, quod nostrorum non habet fiducia meritorum.
6085 Visita nos in ... perducere habitationem.
Visita nos in salutari tuo, domine, qui Mariae viscera tua dignatus es praesentia visitare, et per gloriosam matris tuae, quae Elizabeth visitavit, exsultationem, nos ad perennem digneris perducere habitationem.
6086a Visita quaesumus domine ... protegente custodiant.
Visita, quaesumus, domine, familiam tuam et corda, sacris dicata mysteriis, pervigili tuere pietate, ut remedia salutis aeternae, quae, te miserante, percipiunt, te protegente, custodiant.
6086b Visita quaesumus domine ... protegente custodiat.
Visita, quaesumus, domine, plebem tuam et corda, sacris dicata mysteriis, pietate tuere pervigili, ut remedia salutis aeternae, quae, te miserante, percipit, te protegente, custodiat.
6087 Vitae perpetuae mysteria ... operibus assequamur.
Vitae perpetuae mysteria veneranda recolimus, te, domine, deprecantes, ut et devotis eadem sacrificiis et dignis operibus assequamur.
6088 Vitali alimonia recreati ... devotione veneramur.
Vitali alimonia recreati, quaesumus, omnipotens deus, ut beati Albani martyris tui precibus tuam nobis iustitiam placari sentiamus, cuius gloriosa certamina sollemni devotione veneramur.
6089 Vitalibus refecti muneribus ... perfruamur aeternis.
Vitalibus refecti muneribus et donis caelestibus confortati, gratias pietati tuae referimus, domine, orantes, ut, qui nos clementer corripis et mox miserationis manum porrigis, sic des nobis bonis uti temporalibus, ut tecum perfruamur aeternis.
6090 Vitalis alimoniae convivio ... esse participes.
Vitalis alimoniae convivio saginati, quaesumus, domine deus noster, ut, beati regis Edwardi confessoris tui suffragantibus meritis, caelestis convivii mereamur esse participes.
6091 Vitalis alimoniae refecti ... et mente.
Vitalis alimoniae refecti libamine, clementiam tuam deposcimus, domine, ut, intercedente beato Iuliano martyre tuo, perceptum ore salutare mysterium puro corde sincera servemus et mente.
6092 Vitalis hostiae Verbi ... deus obsecramus reconciliari ut praesentis vitae commoda perfrui et aeternae digni
Vitalis hostiae, Verbi caro facti, deliciis refocillati, per ipsum et per suffragia sanctissimi Olavi regis ac martyris tui, omnipotentiae <tuae>, deus, obsecramus reconciliari, ut praesentis vitae commoda perfrui et aeternae digni habeamur participari.
6093 Vitam nostram domine ... nos sacrificia.
Vitam nostram, domine, unigeniti tui mortem votiva confessione promerentes, resurrectionem eius et adscensionem in caelis fide indubitata fatemur; venturum quoque rursum ac pro meritis singulos iudicaturum, reatu licet trepidi sed tua freti misericordia, praestolamus.
Ob hoc ergo, quaesumus, famulantes, ut oblationem hanc spiritus tui sancti permixtione sanctifices et corporis ac sanguinis filii tui domini nostri plena transfiguratione conformes, ut hostia, qua nos redemptos esse meminimus, mundari a sordibus facinorum mereamur nec nos, transfixos vulnere, a tua reprobes curatione. Medicus enim es, aegri sumus; misericors es, nos miseri. Ergo, quia tibi nostra non abscondimus vulnera, per ista, quibus placaris, sana nos sacrificia.
6094 Vitia cordis humani ... curare languores.
Vitia cordis humani haec, domine, quaesumus, medicina compescat, quae mortalitatis nostrae venit curare languores.
6095 Vivant in nobis ... fine vivamus.
Vivant in nobis, Iesu domine, apostoli tui Iacobi praedicamenta doctrinae, quibus docemur illum esse beatum, qui illatas temptationes valuerit supportare, quo, dum praesentia mala patientissime toleraverimus, in pace et caritate et nunc et in aeternum tecum sine fine vivamus.
6096a Vivifica domine animam ... de monumento.
Vivifica, domine, animam et spiritum, nostrum, peccati vulnere sauciatum, intercedente beata Maria Magdalena, qui eius precibus tua invicta virtute quatriduanum Lazarum resuscitasti de monumento.
6096b Vivifica domine per ... Lazarum suscitasti.
Vivifica, domine, per hoc sacrosanctum convivium et per intercessionem beatae Mariae Magdalenae animas nostras, peccatorum vulneribus sauciatas, qui intercessione? eiusdem sororis quatriduanum fratrem eius Lazarum suscitasti.
6097 Vivificam salutis nostrae ... perveniamus promissa.
Vivificam salutis nostrae hostiam maiestati tuae, domine, gaudenter immolamus, quatenus, sancti Laudi suffragiis freti, per haec oblata ad gaudia fidelibus tuis perveniamus promissa.
6098 Vivificent nos domine ... mereamur augeri.
Vivificent nos, domine, tui munera sacramenti, ut divina participatione semper mereamur augeri.
6099 Vivificet me quaeso ... incursione cunctorum.
Vivificet me, quaeso, domine, participatio tui sancta mysterii; et hoc remedio singulari ab omnium peccatorum contagione purifica et a periculorum munire dignare incursione cunctorum.
6100 Vivificet nos domine ... protectione defendat.
Vivificet nos, domine, sacrae participationis infusio et perpetua protectione defendat.
6101a Vivificet nos quaesumus domine participatio ... et munimen.
Vivificet nos, quaesumus, domine, participatio tui sancta mysterii et pariter nobis expiationem tribuat et munimen.
6101b Vivificet nos quaesumus domine huius ... et munimen.
Vivificet nos, quaesumus, domine, huius participatio sancta mysterii et pariter nobis expiationem tribuat et munimen.
6102 Vivificet nos quaesumus ... gloriam sempiternam.
Vivificet nos, quaesumus, domine, salutare, quo pasti sumus, sacramentum et, interveniente beata dei genitrice Maria cum omnibus sanctis tuis, concede, ut hoc ipsum proficiat animabus famulorum famularumquc tuarum, parentum et benefactorum nostrorum ad promerendam propitiationis tuae gratiam et percipiendam futurae resurrectionis gloriam sempiternam.
6103 Vivificis refecti sacramentis ... interminabile gaudium.
Vivificis refecti sacramentis, quaesumus, domine deus noster, ut haec eadem nobis, intercedente beato Pierano confessore tuo atque pontifice, ad praesentis vitae solatium et ad futurae proficiat interminabile gaudium.
6104 Vivificorum sacramentorum sumpta ... protegas adversitate.
Vivificorum sacramentorum sumpta participatione, quaesumus, omnipotens deus, ut nos eorum salutari communione et sanctae crucis munimine ab omni semper protegas adversitate.
6105 Voci nostrae quaesumus ... visitationis illustra.
Voci nostrae, quaesumus, domine, aures tuae pietatis accommoda et cordis nostri tenebras lumine tuae visitationis illustra.
6106a Vota nostra domine ... tuae divinitatis.
Vota nostra, domine, clementer intende et peccata dimitte; quae optamus, tribue et, quae pavemus, procul repelle, ut, cum universitate fidelium vovendo et reddendo sacrificium laudis, ad fructum iustitiae pervenire possimus, concedente clementia tuae divinitatis.
6106b Vota nostra dominus ... divinitatis eius.
Vota nostra dominus clementer intendat et peccata dimittat; quae optamus, tribuat et, quae pavemus, procul repellat, ut, cum universitate fidelium vovendo et reddendo deo sacrificium laudis, ad fructum iustitiae pervenire possimus, concedente clementia divinitatis eius.
6107 Vota nostra quaesumus ... amore crescamus.
Vota nostra, quaesumus, domine, pio favore prosequere, ut, dum dona tua in tribulatione percipimus, de consolatione nostra in tuo amore crescamus.
6108 Vota populi tui ... gaudere suffragiis.
Vota populi tui, domine, propitiatus intende et, quorum nos tribuis sollemnia celebrare, fac gaudere suffragiis.
6109 Vota quaesumus domine ... viderint convalescant.
Vota, quaesumus, domine, supplicantis populi caelesti pietate prosequere, ut et, quae agenda sunt, videant et ad implenda, quae viderint, convalescant.
6110 Votiva caelestis mensae ... dispendio generavit.
Votiva caelestis mensae percipientes domine sacramenta beatae Annae matris Mariae gloriosa nos intercessione protege de qua virgo puerpera ad lucem humanae nativitatis prodiit quae nobis splendorem vitae sine castitatis dispendio generavit.
6111 Votiva domine dona ... reddant acceptos.
Votiva, domine, dona mystici libaminis, pro sanctarum virginum ac martyrum tuarum veneratione tuae maiestati oblata, nostra expurgent facinora et purificatos nos tanti mysterii exsequendi reddant acceptos.
6112a Votiva domine dona ... conferre praesidium.
Votiva, domine, dona percepimus, quae sanctorum nobis precibus et praesentis, quaesumus, vitae pariter et aeternae tribue conferre praesidium.
6112b Votiva domine pro beati martyris ... conferre praesidium.
Votiva, domine, pro beati martyris tui Laurentii passione dona percepimus; quaesumus, ut eius precibus et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre praesidium.
6112c Votiva domine pro beati confessoris ... conferre praesidium.
Votiva, domine, pro beati confessoris tui et episcopi Donati commemoratione dona percepimus; quaesumus, ut, eius precibus et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre praesidium.
6113 Votiva domine in ... conferri laetitiam.
Votiva, domine, in beati apostoli tui illius gloriosa celebritate dona percepimus; quaesumus, ut eius precibus et praesentis nobis vitae praesidium et aeternae tribuas conferri laetitiam.
6114 Votiva domine munera ... pietatis auxilium.
Votiva, domine, munera deferentes in tuorum Petri et Marcellini martyrum passione, et tuam magnificentiam veneramur et per eam nobis imploramus tuae pietatis auxilium.
6115 (... lacuna ...) ... mundi salute.
(... lacuna ...) votiva sacramenta, quae sumpsimus, domine deus noster, ut, intercessione beati Savini pontificis et martyris tui adiuvati, inter ipsius mereamur membra numerari, qui seipsum obtulit pro mundi salute.
6116 Votivam nobis domine ... confessio veritatis.
Votivam nobis, domine, laetitiam hodiernae iucunditatis instituit beata martyr Praxedis, nec corpore temerata nec mente, quia simul in ea, domine, per tuam gratiam triumphavit et virginalis integritas et confessio veritatis.
6117 Votivis quaesumus domine ... aeternae percipiat.
Votivis, quaesumus, domine, famulae tuae illius adesto muneribus, ut, te custode servata, hereditatem benedictionis aeternae percipiat.
6118 Votivus nos domine ... reddat acceptos.
Votivus nos, domine, quaesumus, beati martyris tui illius natalis semper excipiat, qui et iucunditatem nobis suae glorificationis infundat et tibi nos reddat acceptos.
6119 Votorum nostrorum munus ... cumulatos exaudias.
Votorum nostrorum munus, quaesumus, domine, propitiatus assume, vitalibus sacrificiis exoratus, ut nostris veniam delictis impertias et huius tabernaculi ex te sanctificationibus cumulatos exaudias.
6120 Vox clamantis ecclesiae ... protegente secura.
Vox clamantis ecclesiae ad aures, quaesumus, domine, tuae pietatis adscendat, ut, percepta venia peccatorum, te fiat operante devota, te protegente, secura.
6121 Vox testimoniorum tuorum ... cognoscere unitatem.
Vox testimoniorum tuorum, domine, quae Eugeniam virginem ad tuum provexit amorem, cum christianorum cantu dignosceret: “Omnes deos gentium daemonia” esse, te autem solum deum caelos fecisse, inflectat corda nostra ad paenitentiam et corpora in divina servitute constringat. Pellat quoque a nobis simultatum scandala et alternae societatis enutriat incrementa, quo per admonitionem legis tuae caelesti ad invicem potiamur dulcedine, per quam haec virgo cumpuncta sanctae Trinitatis promeruit cognoscere unitatem.
6122 TE IGITUR clementissime ... illo ...
TE IGITUR, clementissime pater, per Iesum Christum silium tuum dominum nostrum supplices rogamus et petimus, uti accepta habeas et benedicas haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, in primis quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro illo ...
6123a MEMENTO domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium ... et vero.
MEMENTO, domine, famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno deo vivo et vero.
6123b Memento domine famulorum famularumque tuarum qui electos tuos ... et vero.
Memento, domine, famulorum famularumque tuarum, qui electos tuos suscepturi sunt ad sanctam gratiam baptismi tui (et taces – et recitantur nomina virorum ac mulierum, qui ipsos infantes suscepturi sunt – et intras) et omnium circumadstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno deo vivo et vero.
6124a COMMUNICANTES et noctem ... edidit salvatorem.
COMMUNICANTES et noctem sacratissimam celebrantes, in qua incontaminata virginitas huic mundo edidit salvatorem Iesum Christum dominum nostrum, sed ... ( recension gelasienne )
Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes, qua beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit salvatorem, sed ... ( recension gregorienne )
6124b Communicantes et diem sacratissimum celebrantes in quo incontaminata ... edidit salvatorem.
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, in quo incontaminata virginitas huic mundo edidit salvatorem Iesum Christum dominum nostrum, sed ... ( recension gelasienne )
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit salvatorem, sed ... ( recension gregorienne )
6125 Communicantes et diem sacratissimam celebrantes circumcisionis
Communicantes et diem sacratissimam celebrantes circumcisionis domini nostri Iesu Christi sed ...
6126 Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo unigenitus tuus ... corporalis apparuit.
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo unigenitus tuus, in tua tecum gloria sempiternus, in veritate nostrae carnis natus, magis, de longinquo venientibus, visibilis et corporalis apparuit, sed ... ( recension gelasienne )
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo unigenitus tuus, in tua tecum gloria coaeternus, in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit, sed ... ( recension gregorienne )
6127 Communicantes et diem sacratissimum celebrantes iri quo <dominus noster Iesus Christus> lavit ... redemptionis nostrae.
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, iri quo <dominus noster Iesus Christus> lavit pedes discipulorum suorum et immolavit corpus suum et sanguinem in mysterium redemptionis nostrae, sed ...
6128 Communicantes et diem sacratissimam celebrantes natalis calicis
<Communicantes et diem sacratissimam celebrantes> natalis calicis domini nostri Iesu Christi sed ...
6129a Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo traditus est.
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo traditus est dominus noster Iesus Christus, sed ... ( recension gelasienne )
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus, sed ... ( recension gregorienne )
6129b Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo traditus est dominus noster Iesus Christus – Tu nos domine participes filii tui tu consortes regni tui tu incolas paradisi tu angelorum comites esse iussisti si tamen illaesa et intemerata fide caelestis militiae sacramenta servemus. Aut quid desperare de tua misericordia possumus qui tantum munus accepimus ut talem tibi hostiam offerre mereremur corpus scilicet et sanguinem domini nostri Iesu Christi qui se pro mundi redemptione piae illi ac venerandae tradidit passioni qui formam sacrificii salutis perennis instituens hostiam se primus obtulit et primus docuit offerri? – sed ...
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo traditus est dominus noster Iesus Christus, – Tu nos, domine, participes filii tui, tu consortes regni tui, tu incolas paradisi, tu angelorum comites esse iussisti, si tamen illaesa et intemerata fide caelestis militiae sacramenta servemus. Aut quid desperare de tua misericordia possumus, qui tantum munus accepimus, ut talem tibi hostiam offerre mereremur, corpus scilicet et sanguinem domini nostri Iesu Christi, qui se pro mundi redemptione piae illi ac venerandae tradidit passioni, qui, formam sacrificii salutis perennis instituens, hostiam se primus obtulit et primus docuit offerri? – sed ...
6130a Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis ... secundum carnem.
Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis domini nostri Iesu Christi secundum carnem sed ...
6130b Communicantes et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis ... secundum carnem.
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis domini nostri Iesu Christi secundum carnem sed ...
6131 Communicantes et diem sacratissimam celebrantes clausulae Paschae
Communicantes et diem sacratissimam celebrantes clausulae Paschae domini nostri Iesu Christi sed ...
6132a Communicantes et diem sacratissimum celebrantes adscensionis in caelum
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes adscensionis in caelum domini nostri Iesu Christi sed ...
6132b Communicantes et diem sacratissimam celebrantes adscensionis domini nostri Iesu Christi ad caelum
Communicantes et diem sacratissimam celebrantes adscensionis domini nostri Iesu Christi ad caelum sed ...
6133a Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo dominus noster unigenitus filius tuus unitum sibi hominem ... dextera collocavit.
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo dominus noster unigenitus filius tuus unitum sibi hominem nostrae substantiae in gloriae tuae dextera collocavit, sed ...
6133b Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo dominus noster unigenitus filius tuus unitam sibi fragilitatis ... dextera collocavit.
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo dominus noster unigenitus filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit, sed ...
6134a Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten praevenientes ... maiestatis implevit.
Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten praevenientes, quo spiritus sanctus apostolos plebemque credentium praesentia suae maiestatis implevit, sed ...
6134b Communicantes et diem Pentecosten sacratissimum celebrantes quo spiritus sanctus .. maiestatis implevit.
Communicantes et diem Pentecosten sacratissimum celebrantes, quo spiritus sanctus apostolos plebemque credentium praesentia suae maiestatis implevit, sed ...
6135 Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes quo apostoli ... dona sumpserunt.
Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes, quo apostoli apostolorumque discipuli omnium charismatum spiritalia dona sumpserunt, sed ...
6136 Communicantes et diem sacratissimam celebrantes Quinquagesimae ... apostolos descendit.
Communicantes et diem sacratissimam celebrantes Quinquagesimae domini nostri Iesu Christi, in qua spiritus sanctus super apostolos descendit, sed ...
6137 Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes ... linguis apparuit.
Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes, quo spiritus sanctus apostolis innumeris linguis apparuit, sed ...
6138 Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae ... muniamur auxilio.
Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis dei et domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri, Pauli, Andreae, Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei, Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum dominum nostrum.
6139 HANC IGITUR oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae ... grege numerari.
HANC IGITUR oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, domine, ut placatus accipias; diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum.
6140 Hanc etiam oblationem domine tibi virginum ... protectore custodiant.
Hanc etiam oblationem, domine, tibi virginum sacratarum, quarum ante sanctum altare tuum oblata nomina recitantur, quaesumus, placatus accipias, pro quibus maiestatem tuam supplices deprecamur, ut propositum castitatis, quod, te auctore, professae sunt, te protectore custodiant. Per <Christum dominum nostrum>.
6141 Hanc igitur oblationem domine clementer suscipe ... illis medicinam.
Hanc igitur oblationem, domine, clementer suscipe, quam tibi offerimus pro infirmis fratribus et proximis nostris; quaesumus, domine, ut visites eos in salutari tuo et caelestis gratiae concedas illis medicinam. Per Christum <dominum nostrum>.
6142 Hanc igitur oblationem domine cunctae familiae tuae ... grege numerari.
Hanc igitur oblationem, domine, cunctae familiae tuae, quam tibi offerunt ob diem ieiunii cenae dominicae, in qua dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus, domine, placatus intende, ut per multa curricula annorum salva et incolumis munera sua tibi domino mereatur offerre; diesque nostros in tua pace disponas <atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6143 Hanc igitur oblationem domine famuli tui illius et reginae illius ... grege numerari.
Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius et reginae illius cum filiis suis vel populo christiano, quam tibi ministerio officii sacerdotalis offerimus, propitius ac benignus assume et, exoratus nostra obsecratione, concede, ut maiestati .tuae sit accepta; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6144 Hanc igitur oblationem domine famuli tui illius quam tibi ministerio officii ... augeatur et regno.
Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi ministerio officii sacerdotalis offerimus pro eo, quod in ipso potestatem imperii conferre dignatus es, propitius et benignus assume et, exoratus nostra obsecratione, concede, ut, maiestatis tuae protectione confidens, et aevo augeatur et regno. Per Christum dominum nostrum.
6145 Hanc igitur oblationem domine famuli tui illius quam tibi offerimus ut ei itinere ... grege numerari.
Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi offerimus, ut ei, itinere constituto, ad eius iugem custodiam angelum tuae tribuas pietatis, qui salvum et incolumem ducat et reducat iri tua sacrosancta ecclesia catholica et domui tuae praesentare praecipias cum omni gaudio et effectu; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6146 Hanc igitur oblationem domine famuli tui illius quam tibi offer[e]t ob desiderium ... gratias referat.
Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi offer[e]t ob desiderium animae suae, commendans tibi deo iter suum, placatus suscipias, deprecamur; cui tu, domine, angelum pacis mittere digneris, angelum tuum sanctum, sicut misisti famulo tuo Tobiae Raphael angelum, qui eum salvum atque incolumem perducat usque ad loca destinata et, iterato tempore opportuno, omnibus rite perfectis, reduci eum faciat in tua sancta ecclesia et laetus tibi serviat et nomini tuo gratias referat; (diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari). Per <Christum dominum nostrum>.
6147 Hanc igitur oblationem domine famuli tui illius quam tibi offer[e]t ob diem natalis ... vitae suae.
Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi offer[e]t ob diem natalis sui celebrans genuinum, quo die eum de maternis visceribus in hunc mundum nasci iussisti ad te cognoscendum deum verum et vivum, placatus suscipias, deprecamur; ob hoc igitur reddit tibi vota sua deo vivo et vero; pro quo maiestati tuae supplices fundimus preces, ut adicias ei annos et tempora vitae, ut per multa curricula annorum laetus tibi haec sua vota persolvat atque ad optatam perveniat senectutem et te benedicat omnibus diebus vitae suae. Per <Christum dominum nostrum>.
6148 Hanc igitur oblationem domine famuli tui illius quam tibi offer[e]t ob iustas eleemosynas ... vota persolvat.
Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi offer[e]t ob iustas eleemosynas suas, quas in pauperes tuos operatur, placatus suscipias, deprecamur, pro quo maiestati tuae supplices fundimus preces, ut adicias ei tempora vitae, ut per multa curricula annorum laetus tibi in pauperes tuos haec operetur atque annua tibi vota persolvat. Per Christum <dominum nostrum>.
6149 Hanc igitur oblationem domine famuli tui illius quam tibi offer[e]t pro salute ... facias remeare.
Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi offer[e]t pro salute famuli tui illius, placatus suscipias, deprecamur, pro quo maiestati tuae fundimus preces, ut eum, confirmato pacis foedere, cum omni gaudio ad nos quantocius facias remeare. Per <Christum dominum nostrum>.
6150 Hanc igitur oblationem domine famuli tui illius quam tibi offert pro votis ... habitatione consistentes.
Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi offert pro votis et desideriis suis atque et pro incolumitate domus suae, placatus suscipias, deprecamur, pro quo in hac habitatione auxilium tuae maiestatis deposco, ut mittere ei digneris angelum tuum sanctum ad custodiendos omnes in hac habitatione consistentes. Per <Christum dominum nostrum>.
6151 Hanc igitur oblationem domine quaesumus placatus intende quam pro animabus ... participes efficiantur.
Hanc igitur oblationem, domine, quaesumus, placatus intende, quam pro animabus fidelium nostrorum tuae suppliciter exhibemus pietati, ut, per haec sancta mysteria ab omnibus absoluti peccatis, aeternae beatitudinis participes efficiantur; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6152 Hanc igitur oblationem domine famulorum famularumque tuarum quam tibi offerimus ob devotionem ... catholica perseverent.
Hanc igitur oblationem, domine, famulorum famularumque tuarum, quam tibi offerimus ob devotionem mentis eorum, pius ac propitius clementi vultu suscipias tibi supplicantes libens protege, dignanter exaudi et aeterna eos protectione conserva, ut, semper in tua religione laetantes, instanter iri sanctae Trinitatis confessione fide catholica perseverent; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6153 Hanc igitur oblationem domine famulorum tuorum illius et illius quam tibi offerunt ob diem tricesimum ... vitae suae.
Hanc igitur oblationem, domine, famulorum tuorum illius et illius, quam tibi offerunt ob diem tricesimum coniunctionis suae vel annualem, quo die eos iugali vinculo sociare dignatus es, placatus suscipias, deprecamur; ob hoc igitur reddunt tibi vota sua deo vero et vivo; pro quibus tremendae pietati tuae supplices fundimus preces, ut pariter bene et pacifici senescant et videant filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem et te benedicant omnibus diebus vitae suae. Per Christum dominum nostrum.
6154 Hanc igitur oblationem domine famulorum tuorum quam tibi offerimus pro illo episcopo ... catholica perseverent.
Hanc igitur oblationem, domine, famulorum tuorum, quam tibi offerimus pro illo episcopo vel pro plebe sibi commissa, ob devotionem mentis suae pius ac propitius suscipias tibique supplicantes libens protege, benignus exaudi et tua eos protectione conserva, ut, semper in tua religione laetantes, instanter in sanctae Trinitatis confessione fide catholica perseverent. Per Christum <dominum nostrum>.
6155 Hanc igitur oblationem domine famulorum tuorum quam tibi offerunt ob devotionem ... ipse praestabis omnipotens deus.
Hanc igitur oblationem, domine, famulorum tuorum, quam tibi offerunt ob devotionem mentis suae, pius ac propitius clementi vultu suscipias tibique supplicantes libens protege, dignanter exaudi et aeterna eos protectione conserva, ut, semper in tua religione laetantes, instanter in sanctae Trinitatis <confessione> fide catholica perseverent. Nobis haec quoque unianimiter et crebre petentibus ipse praestabis omnipotens deus. Per Christum <dominum nostrum>.
6156 Hanc igitur oblationem domine quam pro famulo tuo illo offerimus ... percipere mereatur.
Hanc igitur oblationem, domine, quam pro famulo tuo illo offerimus, quaesumus, ut placatus accipias indulgentiamque peccatorum per hanc salutarem hostiam percipere mereatur. Per Christum dominum nostrum.
6157 Hanc igitur oblationem domine placatus intende quam tibi offerimus pro regibus ... consequantur aeternam.
Hanc igitur oblationem, domine, placatus intende, quam tibi offerimus pro regibus et principibus nostris, pro statu regni Francorum et pro omni populo christiano, pro eleemosynariis nostris et pro his, qui nostri memoriam in suis continuis orationibus habent, ut tuo dono hic diuturnam pacem habeant et in futuro vitam consequantur aeternam. Per Christum <dominum nostrum>.
6158 Hanc igitur oblationem domine quam tibi offerimus hodie necessitati ... pietatis adipiscar.
Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus hodie necessitati meae, pius ac propitius clementi vultu suscipias, ut, qui de meritorum meorum qualitate diffido, non iudicium tuum sed indulgentiam sentiam et de adversis prospera habere percipiam, ut, ab omni impugnatione depulsus, misericordiae tuae praevenientem clementiam tuae pietatis adipiscar; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6159 Hanc igitur oblationem domine quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius ... beatitudini sociari.
Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, quaesumus, ut placatus accipias, pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut electorum ministrorum tuorum, quorum secutus est officium, iubeas eum beatitudini sociari. Per <Christum dominum nostrum>.
6160 Hanc igitur oblationem domine quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius cuius depositionis ... mereatur ad vitam.
Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, cuius depositionis diem illum celebramus, quo, deposito corpore, animam tibi creatori reddidit, quam dedisti, pro quo petimus divinam clementiam tuam, ut, mortis vinculis absolutus, transitum mereatur ad vitam. Per <Christum dominum nostrum>.
6161 Hanc igitur oblationem domine quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius cuius hodie ... iubeas portionem.
Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, cuius hodie annua dies agitur, quaesumus placatus intende eamque, mortalitatis nexibus absolutam, inter tuos fideles ministros habere perpetuam iubeas portionem. <Per Christum dominum nostrum>.
6162 Hanc igitur oblationem domine quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius quaesumus ... mereatur ad vitam.
Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, quaesumus, ut placatus accipias et miserationum tuarum largitate concedas, ut, quidquid terrena conversatione contraxit, his sacrificiis emundetur ac, mortis vinculis absoluta, transitum mereatur ad vitam; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6163 Hanc igitur oblationem domine quam tibi offerimus pro expiatione peccatorum ... consequi mereatur.
Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus pro expiatione peccatorum famuli tui illius et pro acceleratione caelestis auxilii, ut omnium delictorum suorum remissionem consequi mereatur, quaesumus, domine, <ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6164 Hanc igitur oblationem domine quam tibi offerimus pro famulo tuo illo ut in praesenti saeculo ... consequi mereatur.
Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus, pro famulo tuo illo, ut in praesenti saeculo salutem mentis et corporis, in futuro quidem remissionem omnium peccatorum suorum consequi mereatur, quaesumus, domine, (ut) placatus suscipias diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6165a Hanc igitur oblationem domine quam tibi offerimus pro liberatione et consolatione famuli tui ... diligenter exquirat.
Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus pro liberatione et consolatione famuli tui illius, sereno vultu accepta, ut non eum fraus humana deiciat, non tua deitas ex iudicio puniat, non castigatum iustitia usquequaque demergat, non iniquitas propria, non adversitas gravet aliena; si quid tibi deliquit, ignosce; si quid offendit homines, tu dimitte; submove ab eo cruciatus mentis simul et corporis, ut te compunctus requirat, a te tactus non doleat, per te sustentatus adversa despiciat et a te correctus te diligenter exquirat; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6165b Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus domine pro liberatione et consolatione nostra sereno ... diligenter exquiramus.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus, domine, pro liberatione et consolatione nostra, sereno vultu accepta, ut non nos fraus humana deiciat, non tua deitas ex iudicio puniat, non castigatos iustitia usquequaque dimergat, non iniquitas propria, non adversitas aggravet aliena; si quid tibi deliquimus, ignosce; si quid offendimus hominibus, tu dimitte; submove a nobis cruciatus mentis simul et corporis, ut te compuncti requiramus, a te tacti non doleamus, per te sustentati adversa despiciamus et a te correcti te diligenter exquiramus; diesque nostros in tua pace <disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6166 Hanc igitur oblationem domine quam tibi offerimus pro peccatis ... consequi mereamur.
Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus pro peccatis et offensionibus nostris, ut omnium delictorum nostrorum remissionem consequi mereamur, quaesumus, (ut) placatus accipias <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6167 Hanc igitur oblationem domine quam tibi offero pro incolumitate ... valeant remeare.
Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offero pro incolumitate famulorum tuorum et omnium suorum, quaesumus, ut placatus accipias, pro quibus maiestati tuae supplices fundimus preces, ut angelum pacis illis adhaerere praecipias, cuius suffulti auxilio, incolumes iter agentes, ad propria valeant remeare. Per Christum <dominum nostrum>.
6168 Hanc igitur oblationem domine servitutis meae quam tibi offero ... voluntatis efficias.
Hanc igitur oblationem, domine, servitutis meae, quam tibi offero ego famulus tuus et sacerdos pro eo, quod me elegere dignatus es in ordinem presbyterii, ut sacrificiis tuis ac divinis altaribus deservirem; pro hoc reddo tibi vota mea deo vero et vivo, maiestatem tuam suppliciter implorans, ut opera manuum tuarum in meipso custodias et idoneum me per omnia ministrum tuae voluntatis efficias. Per <Christum dominum nostrum>.
6169 Hanc igitur oblationem (domine) servitutis nostrae sed et famuli tui ... indulgeas deprecamur.
Hanc igitur oblationem, (domine), servitutis nostrae sed et famuli tui illius, quam tibi offerimus pro spiritu cari nostri, quaesumus, domine, propitius intuere et, si in illo fructum boni operis non invenis, vel famuli tui illius fidem vel devotionem respicere digneris et operi manuum tuarum locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per <Christum dominum nostrum>.
6170 Hanc igitur oblationem domine ut propitius suscipias deprecamur ... poscimus praeparari.
Hanc igitur oblationem, domine, ut propitius suscipias, deprecamur, quam tibi offerimus pro famulis et famulabus tuis, quos ad aeternam vitam et beatum gratiae tuae donum elegere atque .vocare dignatus es. (Per Christum <dominum nostrum>).
Et recitantur nomina electorum. Postquam recensita ruerint, dicis:
Hos, domine, fonte baptismatis innovandos, spiritus tui munere ad sacramentorum tuorum plenitudine poscimus praeparari. (Per <Christum dominum nostrum>).
(Diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum.)
6171 Hanc igitur oblationem familiae tuae tibi adstantis quorum tibi fides ... epulis excitatis.
Hanc igitur oblationem familiae tuae, tibi adstantis, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, quam tibi offerunt pro devotione animorum suorum, pro quorum tibi placitis desideriis supplicamus; memor esse dignare, domine, sancte pater, aeterne deus, in diebus ieiuniorum ipsorum, ut a cunctis eos peccatis abstergeas et residuum temporis, quo eis alimoniorum perceptio conceditur, ita eos conservare digneris, ut, sobriam vitam habentes, non involvantur peccatorum laqueis, ab epulis excitatis. Per Christum dominum nostrum.
6172 Hanc igitur oblationem famulae tuae illae quam tibi offer[e]t ob diem natalis ... occurrere mereatur.
Hanc igitur oblationem famulae tuae illae, quam tibi offer[e]t ob diem natalis sui, in quo, eam tibi socians, sacro velamine protegere dignatus es, quaesumus, domine propitiatus sanctifica, ut tibi domino ac sponso suo venienti cum lampade suo inexstinguibili placitura occurrere mereatur. Per <Christum dominum nostrum>.
6173 Hanc igitur oblationem famulae tuae illius quam tibi offerimus ob diem natalis ... virginum sociata.
Hanc igitur oblationem famulae tuae illius, quam tibi offerimus ob diem natalis eius, quo eam sacro velamine protegere dignatus es, quaesumus, domine, placatus accipias, pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut in numero eam sanctarum virginum transire praecipias, ut tibi sponso venienti cum lampade suo inexstinguibili possit occurrere atque intra regni caelestis claustra gratias tibi referat, choris sanctarum virginum sociata. <Per Christum dominum nostrum>.
6174 Hanc igitur oblationem famulae tuae illius quam tibi offerimus pro famula tua ... benignus annorum.
Hanc igitur oblationem famulae tuae illius, quam tibi offerimus pro famula tua illa, quaesumus, domine placatus adspicias, pro qua maiestatem tuam supplices exoramus, ut, sicut eam ad aetatem, nuptiis congruentem, pervenire tribuisti, sic, consortio maritali tuo munere copulatam, desiderata subole gaudere perficias atque ad optatam seriem cum suo coniuge provehas benignus annorum. Per <Christum dominum nostrum>.
6175 Hanc igitur oblationem famuli tui et antistitis tui illius ... mereatur aeterna.
Hanc igitur oblationem famuli tui et antistitis tui illius, quam tibi offer[e]t ob devotionem mentis suae, quaesumus, domine, placatus accipias tuaque in eo munera ipse custodias donesque ei annorum spatia, ut, ecclesiae tuae feliciter praesidendo, te omnia in omnibus operante, sic utatur temporalia, ut praemia mereatur aeterna; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6176 Hanc igitur oblationem famuli tui illius quam tibi offerimus ob diem necessitatis ... adipisci mereatur.
Hanc igitur oblationem famuli tui illius, quam tibi offerimus ob diem necessitatis suae, pius ac propitius clementi vultu suscipias, ut, qui de meriti sui qualitate diffidit, non iudicium sed indulgentiam sentiat et de adversis prospera percipiat et, omni inimici impugnatione depulsa, misericordiae tuae praevenientem clementiam tua pietate adipisci mereatur. Per Chr<istum dominum nostrum>.
6177 Hanc igitur oblationem famuli tui illius quam tibi offerimus ob diem ... gratiam ministrandi.
Hanc igitur oblationem famuli tui illius, quam tibi offerimus ob diem, (in) quo eum in levitarum sacrari ministeriis contulisti, quaesumus, domine, placatus accipias eique propitiatus concedas, ut, cui donasti levitae ministerii facultatem, tribuas sufficientem gratiam ministrandi. <Per Christum dominum nostrum>.
6178 Hanc igitur oblationem famuli tui illius quam tibi offerimus pro peccatis ... omnium peccatorum.
Hanc igitur oblationem famuli tui illius, quam tibi offerimus pro peccatis atque offensionibus eius, ut consequi mereatur remissionem omnium peccatorum, quaesumus, domine, placatus accipias; <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6179 Hanc igitur oblationem famuli tui vel famulae tuae illius quam tibi offerunt hanc dedicantes ... iste refulgeat.
Hanc igitur oblationem famuli tui vel famulae tuae illius, quam tibi offerunt, hanc dedicantes ecclesiam, quaesumus, domine, placatus accipias nostrasque preces dignanter exaudias, ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte, templumque hoc, in honorem beatorum martyrum tuorum illorum vel illarum sanctarum et confessorum sacris mysteriis institutum, clementissimus dedica, miserator illustra, propitius splendore clarifica; cunctam familiam tuam, ad aulae huius suffragia concurrentem, benignus exaudi eiusdemque conditorum omnia desideria cordis, complacita tibi, pius adimple votisque responde; augmenta eis annos vitae et temporum felicitatem, ut, per spatia longaeva viventes, melioribus ornamentis studio eorum locus iste refulgeat; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6180 Hanc igitur oblationem famuli vel famulae tuae illius vel illius quam tibi in huius templi ... devotione suscepta.
Hanc igitur oblationem famuli vel famulae tuae illius vel illius, quam tibi in huius templi sanctificatione offerunt immolandam, quaesumus, domine, dignanter intende, ut aulam, quae beati martyris tui illius meritis aequiperari non possit, tuae claritatis vultus illustret fiatque tua propitiatione tuis sacris sanctisque digna mysteriis; sit aeternae lucis habitaculum temporale; nihil hic mundanae sordes obscuritatesque possideant, ut veniens hic populus tuus suae consequatur orationis effectum dignumque locum hunc tua sentiat maiestate, dum a te postulata fuerit consecutus, sitque aedificantibus in pretio delictorum, dum a te non pro sui operis quantitate sed pro offerentium fuerit devotione suscepta; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6181 Hanc igitur oblationem famulorum famularumque tuarum quam tibi offerunt annua ... praemia largiaris.
Hanc igitur oblationem famulorum famularumque tuarum, quam tibi offerunt, annua recolentes mysteria, quibus eos tuis adoptasti regalibus institutis, quaesumus, domine, placatus intende, pro quibus supplices preces effundimus, ut in eis et collata custodias et promissae beatitudinis praemia largiaris; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6182 Hanc igitur oblationem famulorum famularumque tuarum quam tibi offerunt ob diem ... mereantur offerre.
Hanc igitur oblationem famulorum famularumque tuarum, quam tibi offerunt ob diem, in qua dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus, domine, placatus accipias et tua pietate concedas, ut per multa curricula annorum salvi et incolumes munera sua tibi domino mereantur offerre; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6183 Hanc igitur oblationem famulorum tuorum quam tibi offerunt pro famula tua ... copulare digneris.
Hanc igitur oblationem famulorum tuorum, quam tibi offerunt pro famula tua illa, quam perducere dignatus es ad statum mensurae et ad diem nuptiarum, pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut eam propitius cum viro suo copulare digneris, quaesumus, domine, ut placatus <accipias; diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6184 Hanc igitur oblationem quaesumus domine deus quam tuae maiestati ... valeant exstingui.
Hanc igitur oblationem, quaesumus, domine deus, quam tuae maiestati pro peccatis nostris offerimus, propitius suscipe et produc de oculis nostris lacrimarum flumina, quibus debita flammarum incendia valeant exstingui; diesque nostros in tua <pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6185a Hanc igitur oblationem illius famuli tui quam tibi offer[e]t pro anima famuli ... mereatur ad vitam.
Hanc igitur oblationem illius famuli tui, quam tibi offer[e]t pro anima famuli tui illius, quaesumus, domine, propitiatus accipias et miserationum tuarum largitate concedas, ut, quidquid terrena conversatione contraxit, his sacrificiis emundetur ac, mortis vinculis absolutus, transitum mereatur ad vitam. Per <Christum dominum nostrum>.
6185b Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro animabus ... mereantur ad vitam.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro animabus famulorum famularumque tuarum illarum, quaesumus, domine, ut propitiatus accipias et miserationum tuarum largitate concedas, ut, quidquid terrena conversatione contraxerunt, his sacrificiis emundentur ac, mortis vinculis absolutae, transitum mereantur ad vitam; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6186 Hanc igitur oblationem quaesumus domine placatus accipias ... terra viventium.
Hanc igitur oblationem, quaesumus, domine, placatus accipias, quam tibi offerimus pro requie animae famuli tui illius, cuius hodie commemorationem celebramus; deposito corpore, animam tibi reddidit, quam dedisti; tu, qui pius es et misericors, deus, da ei placidam requiem et in aeternis tabernaculis lucidissimam mansionem, ut, cum ille dies ille tremendus advenerit, eum inter sanctos et electos tuos resuscitare praecipias ad indulgentiam non ad poenam, ut portio eius sit in terra viventium; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6187 Hanc igitur oblationem quaesumus domine placatus intende ... sempiterna glorificet.
Hanc igitur oblationem, quaesumus, domine, placatus intende, quam in sancti Silvestri confessoris et episcopi tui commemoratione suppliciter immolamus, ut et nobis proficiat huius pietatis affectus et illum beatitudo sempiterna glorificet. Per <Christum dominum nostrum>.
6188 Hanc igitur oblationem quaesumus domine quam tibi pro liberatione ... quandoque perveniant.
Hanc igitur oblationem, quaesumus, domine, quam tibi pro liberatione famulorum tuorum, pro tui nominis amore persecutionem patientium, simul et consolatione offerimus, benignus respicias vultu sereno, ut non fraus eos humana deiciat, non tua deitas ex iudicio puniat, non castigatos iustitia usquequaque demergat, non iniquitas propria, non adversitas aggravet aliena; quidquid tibi deliquerunt, ignosce; quidquid offenderunt in hominibus, tu dimitte; submove ab eis cruciatus mentis simul et corporis, ut te compuncti requirant, a te tacti non doleant, per te sustentati adversa despiciant et tibi correcti gratias referant atque bonitate tua gubernati ad te quandoque perveniant; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6189 Hanc igitur oblationem quam tibi domine offero ut anima insidias ... castigando detergeas.
Hanc igitur oblationem, quam tibi, domine, offero, ut anima insidias hostis callidi amovere digneris nec me eius in retis laqueis sinas, quaeso, ut placatus accipias, et maiestatem tuam suppliciter imploro, ut mihi non, quantum nocere cupit, praevaleat sed, quidquid illud est, quo oculos tuae maiestatis offendi, tu potius clementer castigando detergeas; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6190 Hanc igitur oblationem quam tibi ego indignus famulus tuus ... vita regnat.
Hanc igitur oblationem, quam tibi ego indignus famulus tuus pro meis facinoribus diluendis veneranter defero, quaesumus, domine, placatus ac benignus intendas et aures tuae pietatis ad preces humilitatis meae benigne accommodare digneris et misericordiam tuam mihi concedas, ut, cum de corpore animam meam exire iusseris, pars iniqua in me non habeat potestatem sed angelus tuus inter sanctos et electos me collocet, ubi lux permanet et vita regnat; <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi> et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum <dominum nostrum>.
6191 Hanc igitur oblationem quam tibi in honorem ... dignanter adscribi.
Hanc igitur oblationem, quam tibi in honorem sancti martyris tui illius vel pro requie <animae> famuli tui illius sacerdotis offerimus, quaesumus, domine, placatus intende, pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut eam in numero sanctorum, tibi placentium, facias dignanter adscribi. <Per Christum dominum nostrum>.
6192 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus in honorem ... percipiant portionem.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus in honorem sanctorum tuorum martyrum et confessurum vel quorum hodie natalicia celebratur vel pro omnibus nobis bona facientibus tam pro vivis quam (et) pro mortuis, quaesumus, domine, ut dignanter suscipias et tua pietate concedas, ut, consecuti gratiae tuae dignitatem, aeternae vitae percipiant portionem; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6193 Hanc igitur oblationem quam tibi offer[e]t famula tua illa pro anima ... defuit paenitendi.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offer[e]t famula tua illa pro anima famuli tui illius, cuius depositionis diem illum celebramus, quaesumus, domine, ut placatus accipias et ineffabili pietate concedas, ut, quod exsequi, praeventus condicione mortali, ministerio linguae non potuit, mereatur indulgentia sempiterna, quae in eius mente non defuit paenitendi. <Per Christum dominum nostrum>.
6194 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus domine pro anima ... inserere spirituum.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus, domine, pro anima famuli tui illius, benignus assume eumque, regenerationis fonte purgatum et periculis vitae huius exutum, beatorum numero digneris inserere spirituum. <Per Christum dominum nostrum>.
6195 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus domine pro incolumitate ... percipiant portionem.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus, domine, pro incolumitate famulorum famularumque tuarum, et quorum, in corpore viventium, nomina super sanctum altare tuum scripta adesse videntur et qui nobis propria crimina confessi sunt vel nostris orationibus se commendaverunt, et pro animabus omnium fidelium catholicorum defunctorum, quorum commemorationem agimus vel quorum nomina ante sanctum altare tuum scripta adesse videntur seu qui in hoc venerabili loco requiescunt, quorum numerum et nomina tu solus, domine, cognoscis, quaesumus, domine, dignanter suscipias et tua pietate concedas, ut, consecuti gratiae tuae dignitatem, aeternae vitae percipiant portionem; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6196a Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus domine pro tuorum requie ... perpetua censeantur.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus, domine, pro tuorum requie famulorum et famularum illorum et illarum et omnium fidelium catholicorum orthodoxorum, in hac basilica in Christo quiescentium et qui in circuitu huius ecclesiae tuae requiescunt, quaesumus, domine, placatus accipias, ut per haec salutis humanae subsidia in tuorum numero redemptorum sorte perpetua censeantur; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6196b Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro requie ... perpetua censeatur.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro requie famuli tui illius, quaesumus, domine, propitiatus accipias, ut per haec salutis humanae subsidia in tuorum numero redemptorum sorte perpetua censeatur; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6197 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus in huius consecratione ... retributionis impendas.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus in huius consecratione baptisterii, quaesumus, domine, placatus accipias et tua pietate concedas, ut, quoscumque fons iste lavaturus est, omnium criminum abolitione purgentur, atque famulis tuis conditoribus mercedem tanti operis promissae retributionis impendas. <Per Christum dominum nostrum>.
6198a Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus ob diem ieiunii ... sanguinis transformavit.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus ob diem ieiunii cenae dominicae, in qua dominus noster Iesus Christus filius tuus in novo testamento sacrificandi ritum instituit, dum panem ac vinum, quod Melchisedech in praefiguratione futuri mysterii sacerdos obtulerat, in sacramento sui corporis et sanguinis transformavit, quaesumus, domine, ut placatus accipias; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6198b Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus ob diem ieiunii ... mereamur offerre.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus ob diem ieiunii cenae dominicae, in qua dominus noster Iesus Christus filius tuus in novo testamento sacrificandi situm instituit, dum panem ac vinum, quod Melchisedech in praefiguratione futuri mysterii sacerdos obtulerat, in sacramentum sui corporis et sanguinis transformavit, – celebranda, quaesumus, domine, placatus intende, ut per multa curricula annorum salvi et incolumes munera nostra tibi domino mereamur offerre; diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum.
6199 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli et sacerdotis ... transitum mereatur.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli et sacerdotis tui illius, quaesumus, domine, ut placatus accipias et miserationum tuarum largitate concedas, ut, quidquid terrena conversatione contraxit, his sacrificiis emundetur ac, mortis vinculo absoluta, transitum mereatur ad vitam; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6200 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius cuius commemorationem ... omnium peccatorum.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, cuius commemorationem agimus, tribuens ei remissionem omnium peccatorum, quaesumus, domine, ut placatus <accipias; diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6201 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius cuius depositionis ... indulgentia sempiterna.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, cuius depositionis diem illum celebramus, quaesumus, domine, ut placatus accipias et ineffabili pietate concedas, ut, quod exsequi, praeventus condicione mortali, ministerio linguae non potuit, mereatur indulgentia sempiterna; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6202 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius quaesumus ... tribuas sempiternam.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, quaesumus, domine, ut placatus accipias et ei per hoc sacrificium, quod esse cunctis remedium singulare voluisti, salutem tribuas sempiternam; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6203 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius domine ... mente perficias.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, domine, quaesumus, placatus intendas et, ut fructum boni operis consequatur, quae in his locis christiana promisit mente, perficias; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6204 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius episcopi ... consortia sacerdotum.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius episcopi, quaesumus, domine, ut placatus accipias et, quem tuis altaribus servire tribuisti, ad beatorum pertinere iubeas consortia sacerdotum; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6205a Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius quaesumus ... liber exsistit.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, quaesumus, domine, ut placatus accipias, humili prece poscentes, ut, quidquid in ea reatus conscientiae accusat, miseratio tuae pietatis absolvat, quia, si reatus debitae <mortis> misericordiae tuae benignitas non relaxat, nullus a culpa liber exsistit; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6205b Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius cuius depositionis ... peccatorum tribuas.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, cuius depositionis diem celebramus, quaesumus, domine, ut placatus accipias, humili prece poscentes, ut, quidquid in ea reatus conscientiae accusat, miseratio tuae pietatis absolvat, quia, si reatum debitae mortis misericordiae tuae benignitas non relaxat, nullus a culpa liber exsistit; quapropter petimus, ut ei veniam peccatorum tribuas; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6206 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro commemoratione depositionis ... pace dispone.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro commemoratione depositionis animae famuli et sacerdotis tui illius episcopi, quaesumus, domine, ut placatus accipias et, quem, in corpore constitutum, sedis apostolicae gubernaculo praeesse voluisti, in electorum tuorum numero constitue sacerdotum; diesque nostros in tua pace dispone <atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iube grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6207 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica ... individuam Trinitatem.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica, quaesumus, domine, propitio vultu inspicere et sanctificare dignare et concede per tuam immensam clementiam et filii tui caritatem spiritusque tui gratiam et gubernationem, ut contra omnium inimicorum, visibilium scilicet et invisibilium, insidias munita ac conservata maneat, praesentisque vitae cursum in sancta conversatione consummans, retributionem aeternae felicitatis et perpetuae beatitudinis cum sanctis et electis angelis percipere mereatur per sanctam et individuam Trinitatem. <Per Christum dominum nostrum>.
6208 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro famulis tuis quos ad presbyterii ... dono custodi.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro famulis tuis, quos ad presbyterii vel diaconatus gradus promovere dignatus es, quaesumus, domine, placatus suscipias et, quod eis divino munere contulisti, in eis propitius tuo dono custodi. Per Christum dominum nostrum.
6209 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro famulo tuo illo qui aegritudinis ... corporis sanitatem.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro famulo tuo illo, qui aegritudinis languore deprimitur, quaesumus, domine, placatus accipias, pro quo maiestatem tuam suppliciter imploramus, ut ei integram restituas corporis sanitatem; diesque nostros in tua <pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6210 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro famulo tuo illo ut des ... spiritus refrigerium.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro famulo tuo illo, ut des ei caeleste desiderium et in exitu corporis sui spiritus refrigerium, quaesumus, domine, ut placatus accipias; <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6211 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro famulo tuo illo ut omnium peccatorum ... feliciter pervenire.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro famulo tuo illo, ut omnium peccatorum suorum veniam consequi mereatur, quaesumus, domine, placatus accipias et miserationis tuae largitate concedas, ut fiat ei ad veniam delictorum et actuum emendationem, ut et hic valeat bene vivere et ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione noseripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6212 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro famulo tuo illo ut remissionem ... consequi mereatur.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus, pro famulo tuo illo ut remissionem omnium peccatorum suorum et veniam consequi mereatur, quaesumus, domine, placatus <accipias; diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6213 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro famulos et famulabus ... percipiant portionem.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro famulos et famulabus tuis, quorum commemorationem agimus, et pro animabus famulorum famularumque tuarum omnium fidelium catholicorum orthodoxorum, et qui in hoc loco venerabili requiescunt et in circuitu huius ecclesiae, quorum numerum et nomina tu solus, domine, cognoscis et quorum nomina ante sanctum altare tuum scripta esse videntur, quaesumus, domine, ut dignanter suscipias et tua pietate concedas, ut, consecuti tuae gratiae dignitatem, aeternae vitae percipiant portionem. Per <Christum dominum nostrum>.
6214 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro illo famulo tuo ... effectibus exsequatur.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro illo famulo tuo, quem ad pontificalem gloriam promovere dignatus es, quaesumus, domine, placatus accipias, ut, quod divino munere consecutus est, divinis effectibus exsequatur. Per <Christum dominum nostrum>.
6215 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro his quos ex aqua ... libro viventium.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro his, quos ex aqua et spiritu sancto regenerare dignatus es, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, <domine>, placatus accipias eorumque nomina adscribi iubeas in libro viventium. Per <Christum dominum nostrum>.
6216 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro peccatis ... omnium peccatorum.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro peccatis atque offensionibus famuli tui illius, ut consequi mereatur remissionem omnium peccatorum, quaesumus, domine, <ut placatus accipias; diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6217 Hanc igitur oblationem quam tibi offero domine pro peccatis meis ... digne offerre.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offero, domine, pro peccatis meis nimiis atque offensionibus, maiestatem tuam, deus piissime, humili prece deposco, ut dignanter suscipias, exorans, ut dimittas crimina, quae carnis fragilitate atque temptationibus iniquorum spirituum nequiter admisi, et reverti ad ea non sinas ultra sed confirma me in iustificationibus tuis et perseverantiam mihi tribue et fac me dignum ante conspectum tuum adstare et sacrificium tibi, domine, casto corpore et mundo corde digne offerre; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6218 Hanc igitur oblationem quam tibi offero ego famulus tuus clementissime pater ... incessabiliter largiaris.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offero ego famulus tuus, clementissime pater, ut libenter excipias, deprecor, orationesque meas dignanter intendas, tribulationes cordis mei misericorditer auferas, placabilis vota suscipias, libens desideria compleas, clemens peccata dimittas, crimina benignus abstergeas, flagella propitius redimas, languores miseratus excludas, serenissimo vultu petitionibus meis aurem accommodes, gratiam tuam multipliciter augeas et misericordiam tuam incessabiliter largiaris; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6219 Hanc igitur oblationem quam tibi offero ego tuus famulus et sacerdos ... gubernatione disponas.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offero ego tuus famulus et sacerdos pro eo, quod me, nulla prorsus iustitia confidentem, sed ineffabilis misericordiae largitate tribuisti sacerdotalem subire famulatum, quaesumus, <domine>, placatus accipias et tua pietate confirmes, quod es operatus in nobis, diesque meos clementissima gubernatione disponas.Per <Christum dominum nostrum>.
6220 Hanc igitur oblationem quam tibi offero ego tuus famulus et sacerdos ... servire tribuisti.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offero ego tuus famulus et sacerdos pro eo, quod, omni suffragio cessante iustitiae, per affluentiam pietatis immensae sacris altaribus me servire tribuisti, quaesumus, domine, <ut placatus accipias; diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6221 Hanc igitur oblationem quam tibi offero ego tuus famulus (hodie) ob diem ... praestet et meritum.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offero ego tuus famulus (hodie) ob diem, quo ine, nullis dignum meritis, sed solo tuae misericordiae dono ad hunc locum perducere dignatus es presbyterii, quaeso, <domine>, placatus accipias, maiestatem tuam suppliciter deprecans, ut, sicut me sacris altaribus tua dignatio sacerdotali servire praecepit officio, ita et dignum praestet et meritum. <Per Christum dominum nostrum>.
6222 Hanc igitur oblationem quam tibi offero ego tuus famulus quaeso ... praestet et meritum.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offero ego tuus famulus, quaeso, domine, placatus intende et suppliciter deprecor maiestatem tuam, ut in me et condonata custodias et promissae beatitudinis praemia largiaris et, sicut me sacris altaribus tua dignatio servire praecepit officio sacerdotali, ita dignum praestet et meritum. Per <Christum> dominum <nostrum>.
6223a Hanc igitur oblationem quam tibi offero omnipotens deus ego inutilis ... veniam tribuas.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offero, omnipotens deus, ego inutilis servus tuus pro fragilitate corporis mei, dignanter suscipiens, dele, quaeso crimina mea, piissime pater, reverti non sinas me ad ea ultra, ut quando me egredi iusseris de corpore, non habeat inimicus, quod in me de suis malis reperiat, nec flamina, quod exurat, sed tu, piissime pater, veniam tribuas; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6223b Hanc igitur oblationem quam tibi domine offero inutilis servus ... quod remuneres.
Hanc igitur oblationem, quam tibi, domine, offero inutilis servus tuus pro fragilitate corporis mei et animae, quaeso, placatus accipias. – Dele per hanc oblationem, obsecro, crimina vitiorum meorum nec me ad ea ultra aliquatenus sinas reverti, ut, quando de meo corpore exire animam meam iusseris, non habeat inimicus, quod de suis in me malis reperiat, nec gehennae edax flamma, quod exurat, sed tu, pater piissime, veniam tribuendo, potius invenias, quod remuneres. <Per Christum dominum nostrum>.
6224 Hanc igitur oblationem quam tibi offero pro remissione ... sanctorum tuorum.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offero pro remissione omnium peccatorum meorum atque etiam pro salute et absolutione vivorum seu defunctorum, quorum et quarum nomina ad memorandum conscripsimus, suppliciter deprecor, ut interventu beatae Mariae semper virginis omniumque sanctorum tuorum placatus accipias; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6225 Hanc igitur oblationem quam tibi pro adipiscenda ... humiliter immolamus.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro adipiscenda patientia ministerio piae servitutis humiliter immolamus, quaesumus, domine, ut placatus accipias; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6226a Hanc igitur oblationem quam tibi pro anima ... dignanter adscribi.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro anima famuli tui illius abbatis atque sacerdotis offerimus, quaesumus, domine, placatus intende, pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut eam in numero sanctorum tuorum, tibi placentium, facias dignanter adscribi; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6226b Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro animabus fratrum ... dignanter adscribi.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro animabus fratrum nostrorum, quaesumus, domine, placatus intende, pro quibus maiestati tuae suppliciter fundimus preces, ut eas in numero sanctorum tuorum, tibi placentium, facias dignanter adscribi; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6227 Hanc igitur oblationem quam <tibi> pro anima famuli tui ... caelestis possidere.
Hanc igitur oblationem, quam <tibi> pro anima famuli tui illius offerimus, quaesumus, domine, ut placatus accipias, maiestatem tuam suppliciter deprecantes, ut per huius mysteria sacramenti, sine quibus nemo potest a peccatis absolvi, indulgentiam sempiternam mereatur adipisci et gloriam regni caelestis possidere; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6228 Hanc igitur oblationem quam tibi pro anima famuli tui ... sempiternum perveniat.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro anima famuli tui illius offerimus, quam hodie a carnali corruptione liberasti, quaesumus domine, placatus accipias et, quidquid humanae condicionis subreptione contraxit, expedias, ut, tuis purificata remediis, ad gaudium sempiternum perveniat; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6229 Hanc igitur oblationem quam tibi pro anima<bu>s famulorum ... mereantur ad vitam.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro anima<bu>s famulorum famularumque tuarum venerantes deferimus, quaesumus, domine placatus intende et tua dignatione concede, ut, mortis vinculis absoluti, transitum mereantur ad vitam. Per <Christum dominum nostrum>.
6230a Hanc igitur oblationem quam tibi pro commemoratione animarum ... beatitudinem sempiternam.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro commemoratione animarum, in pace dormientium, suppliciter immolamus, quaesumus, domine, benignus accipias et tua pietate concedas, ut et nobis proficiat huius pietatis affectus et illis impetret beatitudinem sempiternam. Per <Christum dominum nostrum>.
6230b Hanc igitur oblationem quam tibi pro famulo tuo illo gregeque ... beatitudinem sempiternam.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro famulo tuo illo gregeque sibi commisso et propinquitate ac familiaritate coniunctis et salute totius populi christiani suppliciter immolamus, quaesumus, domine, benignus accipias et tua pietate concedas, ut et illis proficiat huius petitionis effectus et animabus famulorum famularumque tuarum illarum et omnium fidelium defunctorum impetret beatitudinem sempiternam; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6231 Hanc igitur oblationem quam tibi pro defunctis ... sacrificiis emundentur.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro defunctis offerimus, quaesumus, domine, propitiatus accipias et miserationis tuae largitate concedas, ut ab omnibus, quae per terrenam conversationem (con)traxerunt, his sacrificiis emundentur. Per <Christum dominum nostrum>.
6232 Hanc igitur oblationem quam tibi pro depositione ... facias sacerdotum.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro depositione famuli et sacerdotis tui illius deferimus, quaesumus, domine, placatus intende, pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut eum in numero tibi placentium censeri facias sacerdotum. Per <Christum dominum nostrum>.
6233 Hanc igitur oblationem quam tibi pro innumeris peccatis ... consortio digneris.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro innumeris peccatis atque offensionibus meis offero, domine, benignus assume et, quidquid in cogitationibus pessimis, in concupiscentia atque delectatione immunda, in meditationibus et exemplis pravis, in persuasionibus nocuis, in consensu malo, in consilio iniquo, in familiaritatis talento, in verbis otiosis et in noxio iuramento, in amicis, in inimicis, in subiectis, in laesione et scandalo proximorum servorumque tuorum, in negotiis ecclesiasticis, in reipublicae utilitatibus deliqui, sive quaeque, hoste suggerente, carne delectante, spiritu consentiente, malitia, infirmitate, ignorantia, quoquo modo peccavi, totum ineffabili pietate tua, huius virtute mysterii et interventu beatae Mariae virginis dele et absterge et iram tuae indignationis, quam in his provocavi, a me miseratus expelle et, quidquid terrena fragilitate in me corruptum, quidquid diabolica fraude est vitiatum, perfecta remissione restitue mentemque meam munere compunctionis aperi, ut, tua inspiratione compunctus, malum amare defleam, quod inique gessi, et bonum, quod diligenter perdidi, per indebitam pietatis tuae gratiam acquiram, meque ab immundis cogitationibus et noxiis delectationibus vel ab omnibus immunditiis mentis et corporis seu a cunctis diabolicis insidiis et illusionibus vel persuasionibus sive contagiis misericorditer ac potenter expurges semper et munias atque omnibus bonis exornes et in nullo me a voluntate tua oberrare nec a veritatis tramite recedere sinas omnisque mea actio et a te semper incipiat et per te coepta finiatur donumque continentiae atque finem perfectum mihi tribuere et electorum tuorum me iungere consortio digneris. Per Christum dominum nostrum.
6234a Hanc igitur oblationem quam tibi pro requie et anima ... constituas portionem.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro requie et anima famuli tui illius offerimus, quaesumus, domine, placatus accipias et tua pietate concedas, ut, mortalitatis nexibus absolutam, inter fideles tuos habere constituas portionem. Per <Christum dominum nostrum>.
6234b Hanc igitur oblationem quam tibi pro requie animae ... habere portionem.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro requie animae famuli tui illius offerimus, quaesumus, domine, placatus accipias et, tua pietate concedas, ut, mortalitatis nexibus absoluta, inter fideles tuos mereatur habere portionem. Per Christum <dominum nostrum>.
6235a Hanc igitur oblationem quam tibi pro requie et animabus ... ad medelam.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro requie et animabus famulorum famularumque tuarum offerimus, quaesumus, domine, propitius intuere et concede, ut et mortuis prosit ad veniam, quod cunctis viventibus praeparare dignatus es ad medelam. <Per Christum dominum nostrum>.
6235b Hanc igitur oblationem quam tibi pro requie animarum ... ad medelam.
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro requie animarum famulorum famularumque tuarum offerimus, quaesumus, domine, propitius intuere et concede, ut mortuis prosit ad veniam, quod cunctis viventibus praeparare dignatus es ad medelam; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6236 Hanc igitur oblationem quam tibi sollemni devotione ... impetrare suffragium.
Hanc igitur oblationem, quam tibi sollemni devotione suppliciter immolamus, quaesumus, domine, benignus accipias et omnium sanctorum tuorum meritis concedas, ut et nostrae fiat per eam vitae profectus, tutela et firmamentum et famulis famulabusque tuis, tam vivis quam defunctis, quorum nomina hoc libello inscripta tenentur, beatitudinis sempiternae valeamus impetrare suffragium; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6237 Hanc igitur oblationem sancti patris nostri illius episcopi ... donare praecipua.
Hanc igitur oblationem sancti patris nostri illius episcopi, quam tibi offerimus ob diem, quo eum pontificali benedictione ditasti, quaesumus, domine placatus accipias praebe ei, quaesumus, aetatis spatia prolixiora, cuius sacerdotii nobis tempora dignatus es donare praecipua. <Per Christum dominum nostrum>.
6238 Hanc igitur oblationem servitutis meae pater sancte ... odorem suavitatis.
Hanc igitur oblationem servitutis meae, pater sancte, quae licet meis manibus offeratur, qui nec invocationem tui nominis facere dignus sum prae multitudinem iniquitatis meae, tamen quia per sanctificatum filii tui nomen hanc offero oblationem, benignus assume atque humiliter postulo, ut sicut incensum in conspectu tuo adscendat in odorem suavitatis. Per <Christum dominum nostrum>.
6239 Hanc igitur oblationem servitutis meae quam tibi domine ob multitudinem ... placatus tribuas.
Hanc igitur oblationem servitutis meae, quam tibi, domine, ob multitudinem peccatorum meorum offero, quaeso, placatus accipias et clementiam tuam totis viribus cordis imploro, ut, quidquid, fallente diabolo, corde, ore et opere contra tuam voluntatem commisi, pia miseratione remittas ac fidei, spei caritatisque virtutem et lumen gratiae tuae mihi indigno famulo tuo tua largitate placatus tribuas; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6240 Hanc igitur oblationem servitutis meae quam tibi offero domine ego supplex ... peccatorum meorum.
Hanc igitur oblationem servitutis meae, quam tibi offero, domine, ego supplex famulus tuus pro remissione omnium peccatorum meorum, quaesumus, domine, ut placatus <accipias; diesque nostros iri tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6241 Hanc igitur oblationem servitutis meae quam tibi offero ego indignus... veniam promerear.
Hanc igitur oblationem servitutis meae, quam tibi offero ego indignus famulus tuus pro remissione omnium peccatorum meorum, suppliciter te, domine, deprecor, ut placatus accipias et, quem propriae conscientiae reatus accusat, bonitatis tuae veniam promerear, diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum domi?num nostrum>.
6242 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus domine pro peccatis ... consequi mereamur.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus, domine, pro peccatis atque offensionibus et pro infirmitatibus famuli tui illius, ut omnium delictorum nostrorum veniam consequi mereamur, quaesumus, domine, ut placatus <accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6243 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus domine sancte pater ... vitae portionem.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, in honorem domini nostri Iesu Christi et in commemorationem beatae Mariae semper virginis et beatorum apostolorum et martyrum et consessorum ac virginum tuarum pro incolumitate nostra et pro famulis ac famulabus tuis, quorum commemorationem agimus, et pro animabus famulorum famularumque tuarum, quorum nomina ante sanctum altare tuum scripta <esse> videntur, quaesumus, domine, ut dignanter suscipias et tua pietate concedas, ut, consecuti gratiae tuae dignitatem, aeternae percipiant vitae portionem; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6244 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus in die hodiernae ... pace dispone.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus in die hodiernae sollemnitatis, quo nobis indignis sacerdotalem infulam tribuisti, quaesumus, domine, ut placatus accipias et tua pietate conserva, quod es operatus in nobis; diesque nostros in tua pace dispone <atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iube grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6245a Hanc igitur <oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus pro anima famuli ... percipiat portionem.
Hanc igitur <oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius episcopi, quaesumus, domine, placatus accipias et tua pietate concedas>, ut, qui beati Petri apostoli sedem vicario <est> secutus officio, tuae quoque gratiae largitate perpetuam dignitatis apostolicae percipiat portionem. Per <Christum dominum nostrum>.
6245b Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus pro anima famuli ... beatitudinis portionem.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius episcopi, quaesumus, domine, placatus accipias et cum praesulibus apostolicae dignitatis, quorum est secutus officium, habere tribuas sempiternae beatitudinis portionem; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6246 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus pro commemoratione animae ... membra censeri.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus pro commemoratione animae famuli tui illius, quaesumus, domine, placatus accipias et cum praesulibus apostolicae dignitatis, quorum est secutus officium, habere tribuas sempiternae beatitudinis portionem atque inter summi pastoris efficias praecipua membra censeri; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6247 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus pro famulo tuo ... mereatur pervenire.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus pro famulo tuo illo, ut remissionem omnium peccatorum suorum consequi mereatur, quaesumus, domine, ut placatus accipias et miserationis tuae largitate concedas, ut fiat ei ad veniam delictorum et ad optatam emendationem, ut hic bene valeat vivere et ad aeternam beatitudinem mereatur pervenire; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6248 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus pro peccatis atque offensionibus ... consortia monachorum.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus pro peccatis atque offensionibus nostris, quaesumus, domine, placatus accipias et, quos sanctae compunctionis ardore ab hominum ceterorum proposito segregasti, ad beatorum pertinere facias consortia monachorum; diesque nostros in tua <pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6249 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus pro peccatis nostris ... consequi mereamur.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus pro peccatis nostris atque offensionibus nostris, ut omnium delictorum meorum veniam consequi mereamur, quaesumus, domine, placatus accipias; <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6250 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus pro salute ... mereantur habere.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus pro salute et incolumitate vel statu regni Francorum, pro quibus, domine, omnipotens deus, tibi supplices fundimus preces, <ut> te in omnibus ducem, te in omnibus viis suis protectorem mereantur habere, quaesumus, domine, ut placatus suscipias. Per <Christum dominum nostrum>.
6251 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus etiam pro famulo ... effectibus exsequatur.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus etiam pro famulo tuo illo, quem ad episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, domine, ut placatus accipias et propitius in eo tua dona custodias, ut, quod divino munere consecutus est, divinis effectibus exsequatur; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6252 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus in honorem ... atque pontificis.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus in honorem sancti Hilarii confessoris tui atque pontificis, quaesumus, domine, <ut placatus suscipias; diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripias et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6253 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus ob diem ... mysteria celebranda.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus ob diem, in qua dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus, domine, ut placatus accipias; <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6254 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro famula tua ... benedicatur concedas.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro famula tua illa, quaesumus, domine, ut placatus suscipias, pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut orationem eius exaudias et eius uterum vinculo sterilitatis absolvas et prolem, in qua nomen tuum benedicatur, concedas; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6255a Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque ... libro viventium.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, ut invenires eos in Christo Iesu domino nostro, quaesumus, domine, placatus accipias, pro quibus maiestati tuae supplices fundimus preces, ut nomina eorum adscribi iubeas in libro viventium; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6255b Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque ... omnium peccatorum.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus, pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, domine, ut placatus accipias; <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6256 Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro incolumitate ... feliciter pervenire.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro incolumitate famuli tui illius ob devotionem mentis suae, pius et propitius clementi vultu respicias tibi vero supplicanti libens protege et dignanter exaudi et aeterna eum profectione conserva, ut, semper in tua religione laetantem, incessanter in sanctae Trinitatis confessione fide catholica perseveret, quaesumus, domine, placatus accipias et miserationis tuae largitate concedas, ut fiat ei ad veniam delictorum et ad actuum emendationem, ut et hic bene valeat vivere et ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6257 Hanc itaque oblationem quam tibi offerimus ... dona prosequaris.
Hanc itaque oblationem, quam tibi offerimus, illius et illius famulorum tuorum, quibus summum sacerdotium contulisti, quaesumus, <domine>, benignus accipias et tua in eis dona prosequaris. Per <Christum dominum nostrum>.
6258 Hanc quoque oblationem dignare ... animarum nostrarum.
Hanc quoque oblationem dignare, domine, quaesumus, misericorditer benedicere et clementer sanctificare, quam tibi offerimus pro nobismetipsis et pro nostris subiectis, petentes maiestatem tuam, ut descendat super hunc panem et super hunc calicem plenitudo tuae divinitatis, descendat etiam, domine, illa sancti spiritus tui incomprehensibilis invisibilisque maiestas, sicut quondam in patrum hostias visibiliter descendebat, quae in nobis efficiat sacramentum salutis nostrae, ut tua sanctificatio sit salus et defensio omnium animarum nostrarum. P<er> Chr<istum dominum nostrum>.
6259 Hanc quoque oblationem domine quam tibi ... prosperitatem proficiat.
Hanc quoque oblationem, domine, quam tibi, non nostris meritis sed tua multiplici miseratione confidentes, offerimus, quaesumus, suscipere et sanctificare dignare et concede, ut famulis tuis et ad modernae pacis custodiam et ad perpetuae felicitatis prosperitatem proficiat. P<er> Chr<istum dorninum nostrum>.
6260 Hanc quoque oblationem quam offero ... custodire digneris.
Hanc quoque oblationem, quam offero ego tuus famulus et sacerdos ob diem, in quo me dignatus es ministerio sacro constituere sacerdotem, obsecro, domine, placatus suscipias; unde maiestatem tuam supplex exoro, ut, quod in me largiri dignatus es, propitius custodire digneris. Per Christum dominum nostrum.
6261 Hanc quoque oblationem servitutis nostrae et cunctae familiae ... tuorum illorum petimus.
Hanc quoque oblationem servitutis nostrae et cunctae familiae tuae sed et famuli tui illius, quam tibi offerimus, hodierna die consecrationem sancti loci huius celebrantes in honorem sanctorum martyrum tuorum illorum, petimus, domine, placatus accipias; diesque nostros , <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.
6262 Quam oblationem tu ... Christi ...
Quam oblationem tu, deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem acceptabilemque facere digneris, ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii tui domini dei nostri Iesu Christi, ...
6263a Qui pridie quam pateretur ... enim corpus meum.”
Qui pridie, quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas; elevatis oculis in caelum ad te deum patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit, fregit, dedit discipulis suis, dicens: “Accipite et manducate ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum.”
6263b Qui pridie quam pro ... enim corpus meum.”
Qui pridie, quam pro nostra et omnium salute pateretur, accipiens panem, elevavit oculos ad caelos ad te deum patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit, fregit deditque discipulis suis, dicens ad eos: “Accipite et manduca te ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum.”
6263c Qui pridie quam ... multis confringetur.”
Qui pridie, quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem, respexit in caelum ad te, sancte pater, omnipotens aeterne deus, gratias agens, benedixit, fregit fractumque apostolis suis et discipulis suis tradidit, dicens: “Accipite et edite ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum, quod pro multis confringetur.”
6264a Qui hac die ... elevatis ...
Qui hac die, antequam traderetur, accepit panem in suis sanctis manibus; elevatis ...
6264b Qui pridie quam ... sanctas ...
Qui pridie, quam pro nostra omnium salute pateretur – hoc est hodie –, accepit panem in sanctas ...
6264c Qui pridie quam ... accipiens ...
Qui pridie, quam pro nostra et omnium salute pateretur – hoc est hodierna die –, discumbens in medio discipulorum suorum et accipiens ...
6264d Qui pridie quam ... dignaretur ...
Qui pridie, quam pro nostra et omnium salute pati dignaretur, ...
6264e Qui pridie quam ... panem ...
Qui pridie, quam pro omnium salute pateretur – hodierna die –, stans in medio discipulorum suorum, accepit panem ...
6265a Simili modo posteaquam ... remissione(m) peccatorum.”
Simili modo, posteaquam cenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit, dedit discipulis suis, dicens: “Accipite et bibite ex eo omnes; hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti – mysterium fidei –, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissione(m) peccatorum.”
6265b Simili modo posteaquam ... remissionem peccatorum.”
Simili modo, posteaquam cenatum est, accipiens calicem, elevavit oculos ad caelos ad te deum patrem suum omnipotentem, item tibi gratias agens, benedixit, tradidit discipulis suis, dicens ad eos: “Accipite et bibite ex eo omnes; hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti – mysterium fidei –, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.”
6265c Similiter etiam calicem ... sanguis meus.”
Similiter etiam calicem, postquam cenatum est, pridie, quam pateretur, accepit, respexit ad caelum ad te, sancte pater, omnipotens aeterne deus, gratias agens, benedixit, apostolis et discipulis suis tradidit, dicens: “Accipite et bibite ex eo omnes; hic est enim sanguis meus.”
6266a HAEC QUOTIENSCUMQUE feceritis ... memoriam facietis.
HAEC, QUOTIENSCUMQUE feceritis, in mei memoriam facietis.
6266b Mandans quoque et ... ad vos.”
Mandans quoque et dicens ad eos: “Haec quotienscumque feceritis, in meam commemorationem facietis, mortem meam praedicabitis, resurrectionem meam annuntiabitis, adventum meum sperabitis, donec iterum de caelis veniam ad vos.”
6267a Unde et memores sumus domine nos tui servi sed et plebs tua sancta Christi ... perpetuae ...
Unde et memores sumus, domine, nos tui servi sed et plebs tua sancta Christi filii tui domini dei nostri tam beatae passionis nec non et ab inferis resurrectionis sed et in caelos gloriosae adscensionis; offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae, ...
6267b Unde et memores sumus domine nos tui servi sed et plebs tua sancta domini ... perpetuae ...
Unde et memores sumus, domine, nos tui servi sed et plebs tua sancta domini nostri Iesu Christi passionis necnon et ab inferis mirabilis resurrectionis sed et in caelos gloriosissimae adscensionis; offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, hunc panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae, ...
6267c Ergo memores gloriosissimae ... vitae aeternae.
Ergo memores gloriosissimae eius passionis et ab inferis resurrectionis et in caelum adscensionis, offerimus tibi hanc immaculatam hostiam, rationabilem hostiam, incruentam hostiam, hunc panem sanctum et calicem vitae aeternae.
6268 Supra quae propitio ... immaculatam hostiam.
Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et, quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.
6269 Supplices te rogamus ... dominum nostrum.
Supplices te rogamus, omnipotens deus, iube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectu(m) divinae maiestatis tuae, ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per Christum dominum nostrum.
6270 Et petimus et ... tuus Melchisedech.
Et petimus et precamur, ut hanc oblationem suscipias in sublimi altari tuo per manus angelorum tuorum, sicut suscipere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et, quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech.
6271 Haec facimus haec ... dominum nostrum.
Haec facimus, haec celebramus, tua, domine, praecepta servantes, et ad communionem inviolabilem hoc ipsum, quod corpus domini sumimus, mortem dominicam nuntiamus.
Tuum vero est, omnipotens pater, mittere nunc nobis unigenitum filium tuum, quem non quaerentibus sponte misisti, qui, cum sis ipse immensus et inaestimabilis, deum quoque ex te immensum et inaestimabilem genuisti, ut, cuius passione redemptionem humani generis tribuisti, eius nunc corpus tribuas ad salutem. Per eundem Christum dominum nostrum.
6272a MEMENTO ETIAM domine ... dominum nostrum.
MEMENTO ETIAM, domine, et eorum nomina, qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis...
Ipsis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas, deprecamur. Per Christum dominum nostrum.
6272b Memento etenim domine ... dominum nostrum.
Memento etenim, domine, famulorum famularumque tuarum et, beatissimae virginis Mariae omniumque sanctorum tuorum intercedentibus meritis, suppliciter quaesumus, omnipotens deus, ut famulos ac famulas tuas, quorum eleemosynas recepimus seu qui nobis familiaritate coniuncti sunt, larga misericordia tua protegas et ab omnibus impugnationibus defendas, ut tua protectione ubique salventur, et animabus famulorum famularumque tuarum, videlicet omnium orthodoxorum, quorum commemorationem agimus et quorum corpora hic requiescunt vel quorum nomina hic in libro vitae scripta esse videntur, indulgentiam et remissionem peccatorum tribuas et in consortio electorum tuorum habere digneris.
Istis et omnibus in fide catholica quiescentibus locum pacis, refrigerii et requiei ut indulgeas, deprecamur. Per Christum dominum nostrum.
6273 NOBIS QUOQUE peccatoribus ... nostrum
NOBIS QUOQUE peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam societatis donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia et cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Per Christum dominum nostrum,
6274a PER QUEM haec omnia ... omnia saecula saeculorum. AMEN.
PER QUEM haec omnia, domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis et praestas nobis.
PER IPSUM et cum ipso et in ipso est tibi deo patri omnipotenti in unitate spiritus sancti omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. AMEN.
6274b Per quem haec omnia ... infinita saecula saeculorum. AMEN.
Per quem haec omnia, domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis et nobis famulis tuis largiter praestas ad augmentum fidei et remissionem omnium peccatorum nostrorum.
Et est tibi deo patri omnipotenti ex ipso et per ipsum et in ipso omnis honor, virtus, laus (et) gloria, imperium, perpetuitas et potestas in unitate spiritus sancti per infinita saecula saeculorum. AMEN.
6275 Adsistat huic sanctificationi ... requiescant patriarchae.
Adsistat huic sanctificationi illa benedictio, qua dominus noster Iesus Christus sacrificium tale instituit atque benedixit. Hosanna in altissimis. Te pro refrigerio spirituum defunctorum, omnipotens aeterne deus, humiliter exoramus, praecipue pro animabus famulorum tuorum et famularum tuarum illarum inlessa commemoratione, ut, ab infernali manu liberatas, in sinu patris requiescant patriarchae.
6276 Benedictus deus et ... ruiramus erigit.
Benedictus deus et clementi proposito pro erudiendis mortalitatis nostrae facinoribus infertis ipse etiam unigenitus pro parte quae caro factus est abitus est mortalis ultro se subdens ludibriis et colomna sui corporis dilectionis nostrae ruinas fulcirit ac sui casus condere hostes arma conterens forciore rubore quam eclesiam ruiramus erigit.
6277 Benedictus dominus noster ... humilitatis suscipere.
Benedictus dominus noster, qui nos in labore reficit, pascit in fame, visitat in dolore, qui non erubuit corpus nostrae humilitatis suscipere.
6278 Benedictus es Nazarene ... lege nescirent.
Benedictus es, Nazarene, qui ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, ut non humana sed divina confessio nasceretur et immatura loquendi aetas agnosceret, quem periti lege nescirent.
6279 Benedictus plane qui ... in excelsis.
Benedictus plane, qui venit in nomine domini; benedictus deus rex Israel. Pax in terra; gloria in excelsis.
6280 Benedictus qui venit ... dignatus est ut nos patri quos liberare venit reconciliaret ut terrenos crederemus in caelis cui caelorum dominus esset
Benedictus, qui venit in nomine domini; benedictus e caelis. Ut conversaretur in terris, caro factus est; ut delicta carnis ablueret, hostia assumptus est; ut nos faceret sacerdotes, sacerdos <fieri> dignatus est; ut nos patri, quos liberare venit, reconciliaret; ut terrenos crederemus in caelis, cui caelorum dominus esset in nobis.
6281 Benedictus qui venit ... studeamus imitare.
Benedictus, qui venit in nomine domini. deus scientiarum dominus, qui praestat adinventiones suas et disponit omnia suaviter; qui adscendit super occasum, dominus nomen est illi. Hic panis vivus et verus, qui de caelo descendit, ut daret escas esurientium, immo et ipse esset esca viventium. Fiat nobis in pane, quo corda firmantur, ut in virtute panis huius per hos quadraginta dies sine impedimento carnis et sanguinis ieiunare valeamus, ipsum panem habentes, qui pauperes pascit panibus, qui Moysi et Eliae, per quadraginta dies ieiunantibus, quadragesima dedicavit. deinde etiam in suo ipso ieiunio eundem nobis numerum dierum ieiunii sollemnitate signavit, ut, quod ipse dominus in nostri corporis infirmitate pro nobis iugiter in quadraginta diebus explevit, id nos vel minutatim eodem numero dierum calculo distributa observantia vespertinis refectionibus studeamus imitare.
6282 Cantabimus tibi domine ... gloriam maiestatis.
Cantabimus tibi, domine, cum angelis et sanctis uno cordis affectu canticum individuae Trinitatis, quod omnis ecclesia, per totum diffusa orbem terrarum, decantat principaliter tibi, filiique tui ac spiritus sancti dignam praeferens gloriam maiestatis.
6283 deus qui culpa ... gratiam consequamur.
deus, qui culpa offenderis, paenitentia placaris, da nobis, domine, flere mala, quae fecimus, ut tuae consolationis gratiam consequamur.
6284 deus qui nos ... correctione sumamus.
deus, qui nos caelestium numquid hymnum tibi vis offerri sed meritum et sanctorum angelorum tam loca tenere quam carmina, dona ut, qui supernarum virtutum concentum in tua praedicatione sumimus, etiam superioris vitae affectum ex correctione sumamus.
6285 deus rerum omnium ... opulentiam collaudare.
deus, rerum omnium conditor atque creator, qui unus in Trinitate et trinus in unitate cognosceris, cuius magnitudinem deficiens est lingua humana narrare, quem, sine cessatione proclamant angeli sanctum. Ideo nos minimi famuli tui ore quidem indigno non tres “sanctus” sed ter “sanctus” praeconio vocis attollimus, ut consono modulamine proclametur, ter repetatur laudatio. Ob hoc pietatem tuam, clementissime domine, exoramus, optata tribuas, praesumpta indulgeas, ut, detersa nube peccaminum, pura et libera conscientia tuam mereamur opulentiam collaudare.
6286 Dignus es domine ... naturaliter tradidisti.
Dignus es, domine Iesu, ab omnibus accipere gloriam et honorem, qui pro nobis dignatus es improperium passionis suscipere. Dignus es praedicari per mundum, qui per crucem pereunti subvenire dignatus es mundo. Dignus es paternae dexterae aequalitate sustolli, qui pro servulis non es dedignatus occidi. Dignus es a caelestibus et terrestribus in veritate cum patre et spiritu sancto adorari, qui caelum et terram ab initio cum patre creasti. Digne quoque illud adeptus es, quod esset super omne nomen, qui supernam moriendo ac resurgendo praeparasti humano generi mansionem.
Totum tibi, omnipotens pater, quod sibi redemit, acquiris, cui totum, quod in te est, nihil amittendo, naturaliter tradidisti.
6287 Dignus es domine ... remunerati perveniant.
Dignus es, domine Iesu Christe, aeternis angelorum et hominum collaudari praeconiis, qui terrena cupiens caelestibus sociari, humanum genus pretio tui sanguinis redemisti. Etenim, pro nobis omnibus mortem crucis excipiens, latus illud tui corporis sacri, confossum lancea, aperitur et continuo duo illa magnifica sacramenta, sanguis scilicet et aqua, fluxerunt. Sanguis ille plane, qui in remissionem effusus est peccatorum, et aqua, quae, salutare temperans poculum, et lavacrum pariter praestat et potum. Hac et originalis primoplastorum noxa detergitur et reconciliationis gratia exhibetur.
His proinde fluminibus, ex latere tuo fluentibus, quibus olim nos regeneratos ac salvatos meminimus, pro noviter regeneratis infantibus postulamus, ut, te opitulante, ita fidei nutrimento proficiant, ut cum bonorum operum effectu nobiscum pariter ad te remunerati perveniant.
6288 domine deus noster ... Iesu Christi.
domine deus noster, nos quoque hodiernam diem inhonorem tui sancti nominis et in commemoratione beatissimorum martyrum cum ceteris sanctis annua festivitate percolimus, altaribus tuae pietatis assistimus, tibi enim, domine, laudes et gratias referimus in nomine et honore sanctissimi filii tui dei ac domini nostri Iesu Christi.
6289 domine deus Sabaoth ... maiestatis tuae. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in
domine deus Sabaoth, pleni sunt caeli et terra <gloria> maiestatis tuae. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine domini.
6290 Gloria in excelsis ... exspectatio beatorum.
Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis, quia appropinquavit redemptio nostra, venit antiqua exspectatio gentium, adest promissa resurrectio mortuorum, iamque praefulget aeterna exspectatio beatorum.
6291 Haec est domine ... per filium.
Haec est, domine, tua laudatio, quae est nostra confessio. Hoc est tuum sacrificium, quod nostrum pretium. Haec tua victima, nostra vita. Quae nobis in unitate spiritus sancti donata cum filio et iterum redonata per filium.
6292 Haec est sine ... in praemiis.
Haec est sine fine felicitas, haec est beatitudo sine termino; sic deo indesinenter haerere, ut ipse sit spes, ipse sit requies, in ipso vigilet negotium, in ipso otium conquiescat. Sic nobis cibum praebendum vel poculum, ut quidquid praefiguravit in mysteriis reddat in praemiis.
6293 Haec te vox ... tripudiet revocatam.
Haec te vox, domine, mystica luce comitatur, quae, cum in supernis dominicae perennitatem laudis exerceat, celebrationem tanti nominis invexit in terris, ut huiusmodi praeconia, si homines tacerent, saxa clamarent. Viderunt te inferi, deus, viderunt te et tremuerunt a voce tonitrui tui, dicentes: “Absorpta est mors in victoria tua. Ubi est, mors, aculeus tuus?” Propter quod attonita paululum miserorum stetere supplicia nec habuerunt tormenta cruciatum sic vicisse cernentia crucifixum. Et iudicem suum ipsa etiam poena contremuit, quia natura, terribilium tenebrarum praesentia tui fulgoris hebetata, iam tunc timuit iudicari.
Exsultaverunt sancti in gloria, laetantes in cubilibus suis, quod auctorem promissae sibi lucis agnoscerent. Quorum tu, domine, stipatus agminibus et tibi tantum noti splendoris candore perfusus, sacrificia, per te instituta, sanctifica non invocantis merito sed instituentis magisterio vel exemplo, ut, cunctis rite perfunctis, salvatore nostro ab inferis iam re?gresso, et mors se intellegat victam et vita tripudiet revocatam.
6294 Hanc igitur oblationem ... epulis excitatis.
Hanc igitur oblationem familiae tuae, tibi adstantis, quorum tibi epulis excitatis.
6295 Hanc in excelsis ... imitandam patuerunt.
Hanc in excelsis gloriae tuae laudem, supernarum creaturarum voce resonante, nobis quoque famulis tuis cognitam fieri pietas tua voluit et haec praeconia, sedibus celebrata sidereis, magnificentiae tuae donum non solum noscendam famulis tuis sed etiam imitandam patuerunt.
6296 Hic inquam Christus ... dexteram relevaret.
Hic, inquam, Christus dominus noster et deus noster, qui, sponte mortalibus factus assimilis, per omnem hunc aevi diem immaculatum tibi corpus ostendit, veterisque delicti idoneus expiatur, sinceram inviolatamque peccatis exhibuit animam, quam sordentem rursus sanguis elueret, abrogataque in ultimum lege moriendi, in caelum corpus perditum atque ad patris dexteram relevaret.
6297a His te hymnis ... domine nostra.
His te hymnis, domine, patriarcharum tuorum fides; his te hymnis, domine, prophetarum tuorum spes; his te hymnis, domine, apostolorum tuorum caritas; his te hymnis, domine, angelorum tuorum chorus; his te hymnis, domine, martyrum tuorum candidatus laudat exercitus; his te hymnis, domine, nostra ( cetera desiderantur ) ...
6297b His te hymnis ... voce benedicimus.
His te hymnis, domine, patriarcharum tuorum virtus; his te hymnis, domine, apostolorum tuorum chorus; his te hymnis, domine, martyrum tuorum candidatis laudat eiecimus; his te quoque hymnis, domine, qua possumus voce, benedicimus.
6298 Hoc cantant angeli ... in excelsis.
Hoc cantant angeli, hoc resonant caeli; Benedictus, qui venit in nomine domini. Benedictum, quod venit, regnum patris nostri David. Hosanna in excelsis.
6299 Ipse dominus est ... iussit offerri.
Ipse dominus est sanctorum virtus et ipse victoria est martyrum, qui, formam sacrificii perennis institueris, eam primus obtulit et a nobis iussit offerri.
6300 Iste hymnus domine ... ab adversis.
Iste hymnus, domine, in excelsis ab angelis, iste hymnus a sanctis praecinitur omnibus; Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, a quo sanctus roboratur Pelagius, ut nec mori timeret nec veritatem interrogatus taceret. Persuasus namque a praeside, ut copiosa regni munera acciperet et Christum negaret et ita regis lenociniis fieret aptus, qui iam ante divinitus exstabat illuminatos, tuus ille intrepido animi rigore: “Nam paratus sum magis mori quam Christum dominum meum negare. Porro haec transitoria, quae demonstras, o rex, non amo, quia regnum aeternum consequi cupio. Ventuosa haec enim sunt omnia et ideo exspectata non concupisco, vivens internis deo affectibus, qui me sibi animum corpusque intactum servare multis edocuit sermonibus. Quapropter est mihi mori lucrum et vivere praemium, cui Christus promisit dare interminabile sanctis cum omnibus bravium.”
Qui utique, domine, pro te occisus, non solum tecum meruit regnum sed magnum etiam in ecclesia obtinet principatum. Impetravit quippe ad honorem sepulcrum, quem exponi tyrannus praeceperat piscibus vel canibus in pastum. Impertite adclines itaque petimus, aeterne deus, huius martyris tui plebi catholicae patrocinium, cuius sancti Cypriani coemeterium caput ac ruricula beatissimi Genesii corpus servat honorandum. Unde petimus per huius interventum haec sanctificentur munera ac multiplicius ditentur altari sacrificia imposita, qualiter omnis, qui ex his libaverit muneribus, per te semper tueatur ab adversis.
6301 O quam gloriosum ... medelam infundit.
O quam gloriosum est nomen filii tui, deus pater, in sanctis, in quo beatus hic martyr Sebastianus cum sociis martyribus suis et obstrusa mutorum ora resolvit et contractionibus podagricae nodositatis medelam infundit.
6302 O vere excelse ... omnipotentiam Trinitatis.
O vere excelse, eminentissimus insolitis solitus fluctus, quod, de velociori insufflatione ortus in milibus hominis, recreavit omne mundum! Sic divinae sapiens sapientiae penetrabilior omni gladio ancipiti vigens, quod stultorum atque infantium tam dissertas effecit sui flatus vehementia linguas et universa mundana sapientia huic prostrata colla submiserit adinventione mendax.
O deus, qui vere ignis consumens es, exurendo videlicet peccata et renovando, quae sunt venustate collapsa! O quam immensa huius ignis potestas quamque efficax fortitudo! Quod male aestuantes bene refrigerans ardor, ut gehennae hunc inexstinguibilem madefaciat ignem et corda mortalium gelida accendendo illuminet et illuminando vivificet mentes. O ignis exurendo fecundans, quod vinum sobrietatis esse credentibus inebrians propinando credimus!
Te hunc igitur omnipotentem esse deum, quem omnis intellectualium creaturarum suae vivificatione fatetur, cuius etiam seraphim, ferventes copiosius igne speciali, eius sortiti vocabulo sanctitatis divino, magnificantes aequalitatem atque omnipotentiam Trinitatis.
6303 Oremus fratres dilectissimi ... favoris accumulet.
Oremus, fratres dilectissimi, ut dominus ac deus noster speciem istam, nostro ministerio consecrandam, caelestis gratiae inspiratione sanctificet et humanam benedictionem plenitudine divini favoris accumulet.
6304 Hosanna in excelsis. ... credentibus daret.
Hosanna in excelsis. Benedictus, qui venit de caelis, ut conversaretur in terris; caro factus ut per passionem suam vitam, credentibus daret.
6305 Hosanna in excelsis. ... illuxit nobis.
Hosanna in excelsis. Benedictus, qui venit in nomine domini. deus dominus et illuxit nobis.
6306 Hosanna in excelsis. ... triumphum coronam.
Hosanna in excelsis. Benedictus, qui venit in nomine domini. O vere beata nox, quem angelorum et archangelorum concinunt virtutes, quae nos hodie in passione beati martyris tui Leudegarii vox una prorumpit in laude, ut tu, deus pater omnium, nobis veniam tribuas de peccatis. Quaesumus, da oblivionem praeteritorum facinorum, qui dedisti martyribus post triumphum coronam.
6307 Hosanna in excelsis. ... vocare dignatus est.
Hosanna in excelsis. Haec, domine, maiestatis tuae iugis et superexcelsa laudatio est, quam ex huius terrenae sedis habitaculo suppliciter audemus imitari, habentes tuto hanc fiduciam per dominum nostrum Iesum Christum, qui nos impios perpetui celebrandi praeconii tui vocare dignatus est.
6308 Hosanna in excelsis. ... clementia praestitum.
Hosanna in excelsis. Idem excelse in excelsis, idem humilis in terris, Christe filius dei. Qui nebulosa magicae artis in Simonis praesumptione prestigia, apostolicae concertationis veritate prodita, destruxisti. Quem frustra caelorum adscensum aeris monitionibus appetentem, decepta daemonum illusione, iactantia altius extulit, gravius elidendum, ut, quo eum paulo longius sursum volandi audacia permissa sustolleret, multo validius in deorsum volantis insania dimissa disrumperet; nescientem utique, quod, nisi laudatam Petri confessionem, nisi creditam Pauli fidem teneret, caeli, cuius claves Petrus habebat et cuius Paulus intima penetraverat, ianuam non intraret. Immemor etiam illius severitatis atque censurae, qui Ananiam et Saphiram, sancto spiritui mentientes, praevaricationis et perfidiae reos, praesentis mortis animadversione damnavit. Paris quoque Pauli in evangelio potestatis ignarus, qui doctrinae suae contradicentem Elymam magum iusta protinus caecitate percussit et seducentem Pythonis garrulum spiritum imperata illico discensione migravit. Totum illis caelestium athletarum viribus pro Iesu nomine, pro salvatoris divinitate, pro Christi insinuatione pugnantibus, divina est clementia praestitum.
6309 Hosanna in excelsis. ... faciat advocatum.
Hosanna in excelsis. Quanta nobis, omnipotens pater, hoc sacrificium reverentia metuendum, quo adeundum tremore, quo honore sit celebrandum! Istae dominicis laudibus perenniter servientes caelestium voces admonent potestatum, quibus nos agere officii sui similitudinem contestantur, ut ad faciendam dei voluntatem eos pro nostris viribus imitemur, quos ad praedicandam dei maiestatem nostris vocibus imitamur.
Ad instar superni altaris hoc nobis, ad quod accedimus, constitutum panem nos angelorum accipere manducandum, cum illorum statum meritis gloriosum nostrum peccatis obsitum noverimus. Illi et numquam peccant et semper laudant; nos et crebro peccamus et raro laudamus, rei per frequentiam criminum, rei per neglegentiam gratiarum. Sed ab his nos conscientiae peccatricis debitis unici tui hostia, in sanguine tuo tibi oblata, mundavit. Illa nobis, etiam post redemptionem delinquentibus, hac spe et confessione subveniat, quae etiam usque ad ultimum iudicii diem solum in spiritu non peccantibus revertendi aditum reseravit, ut, qui ad redimendos nos se dedit pretium, ad excusandos nos se faciat advocatum.
6310 Hosanna in excelsis. ... gloriosius coronatus.
Hosanna in excelsis. Vere dignum satis et iustum est omni quidem tempore sed praecipue in honorem sanctorum tuorum nos tibi gratias agere, consempiterna et consubstantiva et cooperatrix bonorum omnium Trinitas deus, et pro beatissimi martyris tui Laurentii celeberrimo die laudum hostias immolare.
Cuius gloriosum passionis triumphum, anni circulo revolutum, ecclesia tua laeta concelebrat, apostolis quidem tuis in doctrina imparem sed in dominica confessione non imparem, qui niveam illam stolam leviticam martyrii cruore purpureo decoravit.
Cuius cor igne tuo, quem veneras mittere super terram, ita flammam, ut ignem istum visibilem non sentiret et appositas corpori flammas mentis intentione superaret ardentemque globum fide validus non timeret.
Quique cratulae superpositus, novum sacrificium tibi semetipsum castus minister exhibuit et, veluti super aram holocausti more decoctus, saporem domino suavitatis ingessit.
In qua incomparabilis martyr praecordiis pariter ac visceribus medullis liquescentibus desudavit ac defluentia membra torreri invicta virtute patientiae toleravit; in qua extensus ac desuper fixus, subditis iacuit ac pependit incendiis et holocaustum pietatis cruda coxit impietas.
Quae sudorem liquescentium viscerum bibulis vaporibus suscepit; supra quem velut super altare corpus suum novi generis sacrificium celebrandus minister imposuit et levita praedicandus ipse sibi pontifex et hostia fuit et, qui fuerat minister dominici corporis, in offerendo semetipsum officio functus est sacerdotis.
Tuam igitur, domine, in eo virtutem tuamque potentiam praedicamus. Nam quis crederet corpus, fragili compage glutinatum, tantis sine te sufficere conflictibus potuisse? Quis incendiorum aestibus aestimaret membra non cedere, nisi flagrantior, a te veniens, interiorem hominem lampas animasset?
Cuius potentia factum est, ut laeta rore suo anima coctione proprii corporis exsultaret, dum versari se martyr praecipit et vorari, ne et paratam coronam uno moriendi genere sequeretur et, si lenitate cruciatum vitalis tardaret interitus, non exsisteret gloriosius coronatus.
6311 Hosanna in excelsis. ... in terris.
Hosanna in excelsis. Vere sanctus, vere benedictus dominus deus noster Iesus Christus filius tuus, manens in caelis, manifestatus in terris.
6312 Hosanna in excelsis. ... praestare dignatus est.
Hosanna in excelsis. Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui, sanctus in sanctis, pro morte vitam, pro poena gloriam, pro confessione victoriam praestare dignatus est.
6313 Hosanna in excelsis. ... certamine consecravit.
Hosanna in excelsis. Vere sanctus, vere benedictus, vere gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui beatum Andream apostolum primum electione, exinde certamine consecravit.
6314 Per hunc te ... sanctificare dignetur.
Per hunc te, domine, deprecamur, per quem formam sollemnitatis et spem securitatis accepimus, qui super hoc sacrificium fidei divi spiritus tui respectu tantummodo benedicere et sanctificare dignetur.
6315 sanctus in sanctis ... Iesus Christus.
sanctus in sanctis, benedictus in terris, dominus noster Iesus Christus.
6316 Suscipe domine inter ... servitutis obsequium.
Suscipe, domine, inter angelicae vocis officium nostrae quoque servitutis obsequium.
6317 Te domine sancte ... facias suscitari.
Te, domine sancte deus, petimus et oramus quod cum pro omnibus, qui per universum mundum in pace tua requiescunt; tum pro his specialiter, quorum commemorationem facimus, deprecamur, uti eos inter electos tuos recipi iubeas, quorum numerum et nomen nosse dignaris; peculiariter pro caro nostro illo, cuius hodie depositionem facimus, deprecamur, ut eum in sinu Abrahae, Isaac et Iacob collocare digneris et in prima anastasi cum sanctis tuis facias suscitari ( ... cetera desiderantur ... )
6318 Te laudat domine ... exercitus angelorum.
Te laudat, domine, omnis virtus caelorum et innumerabilis multitudo sanctorum. Tibi omnis creatura famulatur et te sequitur beatorum exercitus angelorum.
6319 Tu summe deus ... quos redemisti.
Tu, summe deus, <h>a<c>ios ipse, sanctus, omnipotens, Sabaoth, qui venisti ab excelsis pati pro nobis, miserere nobis; tu, trinae potentiae pater inclite, qui moenia excellentissima Ierusalem divinis ornas lapidibus et eius agmina sanctorum sanguine pingis, libera nos tuo valido brachio et salva nos per auxiliatricem dexteram tuam et defende in nobis pretium pretiosi sanguinis tui, quos redemisti.
6320 Tuo iussu domine ... legitima eucharistia.
Tuo iussu, domine, condita sunt universa in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Tibi patriarchae, prophetae, apostoli, martyres, confessores atque omnes sancti gratias agunt. Quod et nos facientes, has hostias spiritales et sincera libamina ut libens exaudias, deprecamur. Te oramus, uti hoc sacrificium tua benedictione benedicas et spiritus sancti tui rore perfundas, ut sit omnibus legitima eucharistia.
6321 Utinam ad hoc ... sacerdos verus.
Utinam ad hoc opus mens humana, per misericordiam tuam illuminata, sufficiat, ut domini nostri unigeniti tui, per quem facti ac redempti sumus, qui saeculorum est conditor, credentium liberator, doctrinam recolamus et gratiam. Qui, humiliatus usque ad mortem, mortem autem crucis, pati pro nobis voluit, tecum regnare non distulit, idem hostia et sacerdos verus.
6322 Vere admirabilis et ... praelargiatur sanctorum.
Vere admirabilis et sanctus dominus noster Iasus Christus filius tuus, qui nobis instituit nostrum coram hominibus non ostentare ieiunium, ne labentis vitae transitoria laude bona male uteremur nec iam esset his retributio futura, quos hic subsecuta fuisset merces vanitatis admissa.
Ob hoc, praelargissime, te, deus pater, exposcimus, ut, te propitiante, et ieiunium nostrum habeatur a vanitate disiunctum et merces nobis non hic ore hominum sed post in concilio praelargiatur sanctorum.
6323 Vere benedictus dominus ... veneremur instituit.
Vere benedictus dominus deus noster Iesus Christus filius tuus, qui, cum humanum genus ab exitiabilis damnatione peccati terrenae carnis assumptione revocasset et per gratiam, quae ducit ad vitam, tua hostia in interitum legis vincula laxasset, ut aeternam vivificatis salutem etiam sacrificii permutatione sanciret, dum conversatione terrena et doctrina caelesti hominem, quem assumpserat, dignatus est instituere, per has principales tuorum munerum creaturas mysterii ordinem, quo te veneremur, instituit.
6324 Vere benedictus et ... gressibus assequamur.
Vere benedictus et gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius nos gratia liberavit a pondere legis et fecit filios suae esse adoptionis. Qui, ad suscitandum veniens Lazarum, “Tollite lapidem” clamat, ut pressuram auferret ab eo damnationis, quem iam foetidum reddiderat horrenda actio sepulcralis. Tollite, Iesus ait, ab eo pondus legis, quod eum deprimit in morte, ut succurrat illi gratia vocis meae. Gratia quippe dei est, cum vocem eius audivimus, ut cum Lazaro rectis Iesum gressibus assequamur.
6325 Vere benedictus et ... animadversionem obtulit.
Vere benedictus et sanctus et admirabilis dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui praedictum sacerdotem suum, trino fultum comite, coronavit et, in eculei poenis positum, non reliquit.
Is igitur, veri pontificatus peragens cursum, lotis inter innocentes manibus, verum divino sacrificium litavit altario, dum se cum his, quos nutrierat, salutarem victimam per gladii animadversionem obtulit.
6326 Vere benedictus et ... benedictione respectum.
Vere benedictus et vere sanctus es, domine deus noster, propitiatio fidelium et redemptio animarum. Tu enim sanctus omnia sanctificas et sanctificata ad te conversa perlustras. Quem recte et vere totius caeli militia conclamat sanctum cuiusque incorruptum, ut sancti simus, habemus praeceptum.
Unde nos tibi, rerum conditor, quamlibet impuris offeramus hostiam meritis ad instar tui corporis et sanguinis, in tuorum tamen gemino martyrum festo precibus deprecamur immensis, ut ad tuorum sanctificationem servorum placido et sereno intuitu tuum mereamur cum benedictione respectum.
6327 Vere bone deus ... participatione adducat.
Vere bone deus, vere pie et une deus, te solum laus, te solum hymnus, te solum gloria decet, qui pro nobis te ipsum a teipso uno eodemque Christe, ante saecula filio dei et in fine saeculorum filio hominis, super aram crucis deo patri in expiationem peccatorum nostrorum offerri voluisti, docens nos celebritatem huius sacramenti et pia fide et munda operatione gratissime frequentare.
Largire ergo, ut, quidquid in occasu diei, quidquid in defectu mundi, quidquid in resolutionis confinio labimur, totum pietas tua et indesinenti consolatione confoveat et aeternae exsultationis participatione adducat.
6328 Vere dies sempiternus ... ad mortem.
Vere dies sempiternus, vere lucifer verus, dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui sic luce divinitatis suae claruit mundo, ut cum a tenebrarum eriperet dominatu, ut nos, qui aliquando eramus tenebrae, efficeremur in eo verum lumen, qualiter eum cognosceremus per illuminationem fidei suae, qui pro nobis omnibus animam suam tradidit usque ad mortem.
6329 Vere domine sanctus ... ut habitaret
Vere, domine, sanctus, vere, domine, quia pleni sunt caeli et terrae gloria maiestatis tuae. Caro factum est, ut habitaret
6330 Vere gloriosus et ... consecravit adscendens.
Vere gloriosus et admirabilis dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui, plasmatis sui praevidens miseratus occasum, captivum hominem a destinata mortis sententia compassus exemit. Formam accipiens servi, contubernium carnis assumpsit, ne operis ratio suo moreretur auctori. Ipse quippe hominem dignatus induit, humiliatus erexit, traditus redemit, crucifixus absolvit; innovavit resurgens, consecravit adscendens.
6331 Vere gloriosus et ... in caelis.
Vere gloriosus et admirabilis es, deus pater omnipotens, qui beatissimum martyrem tuum Felicem ita magisterio fecisti evangelicae praedicationis instructum, ut, dum, relicta patria, exsul te luminum patrem quaereret et non obtecta modio sed super candelabrum lucerna fidei cunctis in ecclesia perluceret, saeviente fidei persecutione, inimicum non, quaesitus, aufugeret sed, quaerens, cum quo certaretur, inveniret.
Qui, cum, comprehensus cruentis tribunalibus, ob confessionem tui nominis sisteret et primum lenocinatione sermonum sanctum tuum suasionibus inimicus illecebrare tentaret, pectus, quod tu sera gratiae tuae firmaveras, tela reserare non valuerunt inimici.
Ingerit itaque insatiata crudelitas squalorem carceris, ferri pondera, inediae tabem, flagellorum sulca, ungularum lacerationem, maris naufragia totaque perversitate meritis terrere militem tuum attentat.
Sed tu, adiutor fortis, dum in omnibus facis victorem martyrem tuum, deficientibus poenis fatetur se etiam adversarius victum, ut sentiret se divino iudicio poenis subditum, qui, vanis superstitionibus deditus, cogebat tormentis subdi martyrem tuum.
Insaniens itaque victa crudelitas sanctum interfici iubet, carcere trusum, sed Felix triumphator, dominum deum confessus in terris, felicem animam triumphantibus angelis praemisit in caelis.
6332 Vere gloriosus et ... bibere mereamur.
Vere gloriosus et pius dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui suam pro nobis posuit animam et tribuit mundo novam per effusionem sui sanguinis vitam.
Ipsi ergo hodie humiliatum cor in laudis sacrificium offeramus, petentes ab eo, ut hodie vel cras seu cunctis vitae nostrae diebus, ablutis criminibus, calicem supplicii sui expiati bibere mereamur.
6333 Vere gloriosus vere ... a ruina.
Vere gloriosus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui sanat contritos corde et maerentes erigit sospitate, qui cor contritum et humiliatum non spernit in nobis, qui per spiritalis parsimoniae abstinentiam et animam salvat et corpus liberat a ruina.
6334 Vere incomparabiliter te ... sanctifices indignos.
Vere incomparabiliter te esse sanctum, domine, omnis profitetur a te condita creatura, a quo et creantur et sanctificantur omnia.
Hinc te quaesumus, ut, quibus iussis praeceptisque ad instar sanctitatis tuae iubes esse sanctos, ob circumcisionis unigeniti tui diem cum oblatis sacrificiis sanctifices indignos.
6335 Vere sanctum ac ... ac benedixit.
Vere sanctum ac magnificum nomen gloriae tuae, cuius iussu condita sunt omnia in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Tibi patriarchae et prophetae et apostoli, martyres omnesque sancti gratias agunt; quod et nos facimus, domine, sancte pater, omnipotens deus; hostias spiritales et sincera libamina, quae tibi offerimus, ut libens suscipias, deprecamur. Adsit huic sanctificationi illa benedictio, quam filius tuus instituit ac benedixit.
6336 Vere sanctum et ... omnia gloriosum.
Vere sanctum et benedictum nomen gloriae tuae, deus, quod et in caelis et in terra omnis a te condita creatura concelebrat. Sit laus tua refectio infirmorum, qui est gloria felicium et gratia sanitatum, ut ex te sumat in huius carnis labore nostrae mortalitatis refrigerium, ex quo beatissimum spiritum perfruatur, quod est super omnia gloriosum.
6337 Vere sanctum pium ... solamen impertiat.
Vere sanctum, pium ac magnificum nomen gloriae tuae, omnipotens deus, cuius iussu condita sunt omnia in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis qui mirificus sanctorum omnium adoratur in terris et gloriosior prae cunctis angelis collaudatur in caelis.
Qui sic nos hic tribulationum censura contundit, adversantium stimulis erudit, lacerantium adversitatibus frangit, ut post dolores veniamus ad requiem, post laborem inveniamus mercedem.
Hic tibi, deus pater, haec sacrificia inferat; hic tibi haec commendabilia reddat; hic nostris precibus faveat; hic servos tuos omnes fideles captivos ac tribulatos, pro quibus haec tibi offerimus dona, ab omnibus pressuris absolvat ac redimat et gratia tua eis quantocius multiplex solamen impertiat.
6338 Vere sanctum vere ... fortitudines vinceret.
Vere sanctum, vere benedictum est nomen tuum, omnipotens pater, qui unigenitum filium tuum ad hoc misisti, ut perditos repararet, errantes revocaret, vivificaret, aeternitatis suae participes efficeret, crucis suae contrarias fortitudines vinceret.
6339 Vere sanctus atque ... instituit omnipotens.
Vere sanctus atque in excelsis mirabilis dominus noster Iesus Christus filius tuus, per quem, tibi, deus pater omnipotens, famulantes, offerimus sacrificium laudis et simplicem cordis nostri devotionem.
Non enim hic horrido mugitu pecudum tristis hostia aut taurus occiditur aut hircus de gregibus immolatur sed hostia, quam verus dominus et sacerdos instituit omnipotens.
6340 Vere sanctus deus ... imaginem prosignantes.
Vere sanctus deus pater, sanctus unigenitus filius, sanctus quoque unus utriusque spiritus.
Huius ecce virtute inaestimabili discurrit evangeliorum toto orbe ardentium quadriga rotarum radiorumque flammigerantium rutilans fulgoribus axis gestatur animalium circumquaque corporibus ocularis. Cuius in rotis auriga ipse vitae spiritus manens propriae potestatis imperio cunctum subiecit Christi pedibus mundum; divinis scilicet perhibens testimonium virtutibus patris unigenito verbo, quia caro factum est et habitavit in nobis.
Hoc illud est paterni pignoris sibi simile munus, quod se filius pollicitus fuerat transmissurum, dum suos ad patrem regrediens orphanos diceret nullatenus relinquendos; in eius scilicet praesentia suam patrisque docens consistere maiestatem.
Hoc illud unguentum est, quo prae consortibus unctus est Christus a patre cuiusque vetus illud chrisma praetendebat figuris transeuntibus veritatem; quo delibuti quoque sacerdotes, prophetae constituebantur et reges, unius veri regis et sacerdotis et prophetae imaginem prosignantes.
6341 Vere sanctus es ... redemptor aeternus.
Vere sanctus es, domine, et sanctorum omnium sanctitate praeclarior, quem caelestium et terrestrium creatura suum dominum confitetur et laudat. Tu enim es propitiatio peccatorum et omnium fidelium, deus, dominus et redemptor aeternus.
6342 Vere sanctus es ... palatium introducat.
Vere sanctus es, domine Iesu Christe, qui, apostolum tuum Petrum firmissimam statuens petram, aedificari tibi in ea sanctam pronuntiasti ecclesiam, cui portae inferi minime praevalerent et caeli iugiter absque ambiguitate paterent. Caelorum etenim claves a te accipere meruit, ut veniendi ad te desiderium habentes vitae portas aperiat et ad caeleste tuae maiestatis palatium introducat.
6343 Vere sanctus et ... perpetua caritate.
Vere sanctus et admirabilis es, deus summe, qui te in his tribus sanctis perfecta Trinitatis unitas demonstrasti; non corporum visibilium dissimilitudine sed unita mentium voluntate; non officiorum distantium ordine sed concertantium militum inseparabili caritate; non aetatum alternantium tempore sed animorum persistentium indiscreta virtute.
Condecet enim, ut hii, qui bella domini praeliant, sui secum regis exhibeant in abditis simulacra; quia et illic certa sperabitur ex hoste victoria, ubi armorum victricium signa fuerint comitata.
Hii igitur, cum principe glorioso levitae animo paterno consimiles, effecti sunt continuo caelestis gloriae coheredes; in quibus bonae voluntatis immutabilem manere concordiam furibundus carnifex cernens nihilque posse in eis praevalere poenarum conspiciens, mox atrocibus exurendos deputat flammis. Sed eo fit militum tuorum fides ardentior, quo fuit acrior sententia cruentorum.
Quos tamen ita indisrupto sibimet vinculo tua caritas vinxit, ut nec aestuantia camini, dum traherentur, procul conspecta formidarent incendia nec tristia saltem, dum illic proicerentur, contraxerint ora. Quin potius solvendae stationis tempus adesse cernentes, caelestium dapum desiderio tacti, propere perveniunt ad suae compendia mortis. Cumque mediis urerentur sacra corpora flammis, acceptabilia deo reddunt, hymnis sonantibus, vota.
Necdum quae fuerant ignibus divina sacrificia concremata, et iam animae, angelorum ovantibus gregibus chorisque consertae, perpetim conscendunt aetherea in arce volatu, ut apud te deum solverent servatam esuriem, a quo se fidenter speraverant refici perpetua caritate.
6344 Vere sanctus et ... offerri praecepit.
Vere sanctus et benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui se pro peccatis nostris crucifigendum impiorum manibus tradidit, qui proprias manus in cruce pro nobis extulit, qui principatus et adversarias potestates per crucis mysterium abdicavit ac, totius humani generis delicta iri ipsa cruce transfigens, tibi se immaculatam hostiam obtulit et a nobis exiguis servis pro sua commemoratione indesinenter offerri praecepit.
6345 Vere sanctus et ... ad salutem.
Vere sanctus et clemens, vere benedictus et iustus, vere admirabilis et gloriosus dominus noster Iesus Christus, qui inaestimabili clementiae suae dono nullum perire iubet sed omnes pietatis gremio convocat ad salutem.
6346 Vere sanctus et ... infirmitas roborata.
Vere sanctus et gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius virtute caro fragilis sustentatur, cuius dulcedine inedia animae arentis reficitur. Praesta igitur nobis, deus pater, ut per eum adiuvetur fragilitas nostra, per quem humana est infirmitas roborata.
6347 Vere sanctus et ... omnibus sanctis.
Vere sanctus et gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, quem olim credimus incarnatum fuisse pro salute humani generis et nunc exspectamus ad iudicium venturum in gloria claritatis cum suis omnibus sanctis.
6348 Vere sanctus et ... quod praecipit.
Vere sanctus et gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui desiderio sui nostram inediam pellit et praeventu gratiae infirmitatem nostram adiuvat implere, quod praecipit.
6349 Vere sanctus et ... vitae salvationem.
Vere sanctus et gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui est reparator perpetuae vitae et redemptio fragilitatis humanae, qui carnem nostrae mortalitatis, quae propter primi hominis gulam mulctata fuerat morte, per rigorem abstinentiae provexit ad aeternae vitae salvationem.
6350 Vere sanctus et ... corporum redemptorem.
Vere sanctus et iustus es, domine, vere magnus et pius es, qui filium tuum dominum nostrum Iesum Christum nobis lumen ad terras ex summa caeli arce misisti captivorum corporum redemptorem.
6351 Vere sanctus et ... suppliciter postulamus.
Vere sanctus et pius es, domine deus noster, quem hodierno die praesentis sacrificii litatione laudamus, in qua tanti pontificis tui Cypriani gloriosa universo orbe et perfecta in Christo consummatio celebratur.
Qui, iam in caritatis tuae arce consistens, tam magistri quam domini praecedentis illuminata cordis acie inhaerendo vestigiis, meruit eius particeps effici passionis, ut postmodum consors fieret regni; ac per hoc heres dei et coheres fieret Christi.
Hic namque populum, sibi caelesti auctoritate commissum, non solum doctrinae fontibus irrigavit sed etiam, in confessione pii nominis fortiter perseverans, sanguinis effusione decoravit. Veri pastoris dilectissimus imitator exsistens, qui, dum pro ovibus sibi commissis acceptabilia deo sacrificia iugiter retulisset, ut seipsum quoque post haec possit ei, cui hactenus ministraverat, sacrificium acceptabile exhibere, oratione continua flagitavit. Implens scilicet opere, quae praedicaverat verbo, nec in aliquo praevaricationis reus exsistens, merito illi apostolo gentium atque magistro coaequatus est Paulo, iri quo Christus habitans velut e templi sui conclavibus loquebatur.
Tibi igitur, omnipotens deus, sanctorum tuorum sunt deputanda praeconia, cui cura est etiam certamina, caelestibus praemiis destinata, mirifice profligare. Hos tu, iam in numero sanctorum tuorum aggregatos, aeternis divitiis locupletare dignatus es, quos, quia in te teque in illis, domine, manere confidimus, ut eos nobis miseris in patrocinium deputare digneris, suppliciter postulamus.
6352 Vere sanctus et ... devotione mercedem.
Vere sanctus et pius es, domine deus noster, qui tam iustus es ad retribuendum quam misericors ad donandum. Dum vis impendere pro meritis praemia, merita facis esse pro praemiis et nobis dignaris deputare, quod tribuis, dum invenire desideras, quos coronas.
Nam, cum dubium non sit tuum esse, quod vivimus, nostrum iube esse, si vincimus. Sic athletis tuis datur post victoriam corona pro munere, cum impugnanda sit virtus ex munere; ipse praemium exhibens validus, ipse caelum inferens gloriosus, dando et pro remuneratione laudem et pro devotione mercedem.
6353 Vere sanctus vere ... veraciter confitendi.
Vere sanctus, vere pius et admirabilis es, domine deus noster, qui hodierno die et confessoris tui illius innovas gloriam et confitentium excitas vota, ut, cum eidem, qui tibi confessione placuit, confitentes obsequimur, nostrum potius excitemus affectum, dum, quidquid illi impendimus laudis, nostrae sit causa salutis.
Has ergo hostias in tanti viri commemoratione offerentes, precamur, ut, qui eius hoc die animam in confessione tui nominis suscepisti, nobis tribuas voluntatem te veraciter confitendi.
6354 Vere sanctus et ... passione redemptos.
Vere sanctus et vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius nos proximitas paschae laetificat, passio salvat, resurrectio consecrat, cui, ante sacrum pascha mundari cupientes a crimine, ieiunii offerimus hostiam et nostrae humilitatis impendimus obsequelam. Ille est enim, qui et tunc moriens redemit perditos et nunc dulcescere facit sua passione redemptos.
6355 Vere sanctus et ... populo christiano.
Vere sanctus et vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius protectione munitus, adversariis olim fidenter beatissimus restitit Hieronymus repressitque ferocitatem haereticae pravitatis inferendo sententiam veritatis. Illi etenim, diabolico furore succensi, obiciendo mendacium veritatem conebantur evertere; hic vero, lorica fidei indutus, galea aeternae salutis obtectus gladioque verbi dei accinctus, more belligerantis inter acies inimicorum Christi gradum fixit et perversorum colla terratenus valenter prostravit.
Ipse ergo sit pro nobis, petimus, domine, apud te interventor assiduus, qui dudum exstitit veritatis tuae defensor fortissimus suisque precibus nobis acquirat felicioris vitae commoditatem, qui a te meruit collata perfrui aetherea feliciter hereditate. Per eum sit fidelibus cunctis meritum iustitiae sanctitatis, per quem claruit universo orbi doctrina verae credulitatis, ipsoque interpellante, nobis reseretur legis tuae dulcedo, qui, honore scientiae tuae praeditus, et antiqua declaravit per industriam interpretationis et nova intimavit per sollicitudinem exhortationis. Propter quod nunc patriarchis ac prophetis se uniri laetatur in caelo, quorum oracula, vivens corporaliter, fideli promulgavit populo christiano.
6356 Vere sanctus et ... caritatis augetur.
Vere sanctus et vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, pro quo praedicti martyres viriliter certando animas posuerunt et nunc caelestis gloriae participatione laetantur, qui tanto se dulcedinis amore effudit in Caeciliae virginis corde, ut funditus ab illa exstirparet omnem carneae titillationis ardorem, quo, carnalem sponsi cubitum respuendo, illi soli se exhiberet intactam, qui per illam emollivit carnalis sponsi eius duritiam.
Sit gloria et gratiarum actio deo et salvatori nostro, qui hanc virginem suam illo implevit amore, quo nec divortium seminatur et spiritalis plenitudo caritatis augetur.
6357 Vere sanctus et ... gloriam sempiternam.
Vere sanctus et vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, quem collaudat omnis conventus martyrum et attollunt humilium praeconia confessurum, qui virginem suam Leocadiam, carcerali vinculo trusam atque in oratione constitutam, in confessione sui nominis spiritum emittentem, suscepit ad se in gloriam sempiternam.
6358 Vere sanctus et ... nihilque patieris.
Vere sanctus et vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, sine aequalitate bonus, sine indigentia creator, sine situ praesens, sine loco ubique totus, sine tempore sempiternus, sine ulla temptatione mutabilia faciens nihilque patieris.
6359 Vere sanctus et ... solium tuum.
Vere sanctus et vere benedictus es, deus pater omnipotens, qui dominum nostrum Iesum Christum filium tuum in assumptione humanitatis mortem fecisti subire, ut nostrorum solveret vincula peccatorum et, triumphans de inferis, liber remearet ad solium tuum.
6360 Vere sanctus et ... es sacrificii.
Vere sanctus et vere benedictus es, domine deus omnipotens, qui salubris inspirator es voti et votivi acceptor es sacrificii.
6361 Vere sanctus et ... servitute persolvimus.
Vere sanctus et vere benedictus es, domine deus omnipotens, unitas distinctibilis et distinctio inseparabilis, unitas Trinitatis et Trinitas summae unitatis, qui operibus tuis compatiens impassibilis eo usque misericordiam porrigis, ut ad notescendum salutare tuum praemitteres Ioannem puerum tuum praevium viae, lucernam luminis, praeconem iudicis, vocem Verbi, amicum sponsi.
Unde nos pro tuis donis eiusque bonis tibi litationis victimam offerentes, precamur, ut acceptabiliter eam assumas et dignatione consueta benedicas atque offerentes conformes eius efficias, quam tibi in commemorationem Iesu Christi filii tui domini nostri devota et prosternata servitute persolvimus.
6362 Vere sanctus et ... coaequalem exsistere.
Vere sanctus et vere benedictus es, domine Iesu Christe, qui daturum te nobis illum spiritum promisisti in munere, quem tibi cum patre novimus coaequalem exsistere.
6363 Vere sanctus et ... victima fieret.
Vere sanctus et vere benedictus es tu, Christe filius dei, qui Matthaeum apostolum tuum et prius evangelistam fecisti et post martyrio coronasti.
Per illum fundamenta fidei iaciens, per illum redemptos populos instruens; ipsum populis constituens praesulem, ipsum tibi faciens testem; per illum regens ecclesiam, per eum evangelicam sanciens legem. Ut, qui cum sociis acceperat apostolatus honorem, consequeretur etiam, ut, prior omnium scribendo, quaereret evangelicam tradere veritatem, et qui tibi iam electus exstabat discipulus, omnibus populis exsisteret praedicator egregius.
Qui, ut tibi redderet, qualem abs te acceperat, fidem, pro te non est cunctatus fundere sanguinem et, ut gratiam, qua tibi cohaeserat, manifestaret se sequentibus populis, et evangelium scripsit hebraicis litteris et mirabilem se praebuit in virtutibus faciendis.
Electus ex publicanis, in miraculis gloriosus efficitur et, sacerdotio fungens, tibi totus offertur. Sacrificium offert tibi super altario et illico persecutoris feritur gladio, ut, qui tibi pro fratribus offerre victimas consueverat, ipse etiam victima fieret.
6364 Vere sanctus et ... vulnere sanat.
Vere sanctus et vere benedictus et rex regum est dominus noster Iesus Christus filius tuus, cui oblatae virgines placent de pudoris integritate, de operis consummatione, de passionis certamine, de dilectionis integritate.
Ille quippe et virginitatis collator et virginum remunerator est, qui, virgo de Maria semper virgine genitus, et virginum integritatem remunerat et corruptorum vulnera crucis suae vulnere sanat.
6365 Vere sanctus et ... dexteram patris.
Vere sanctus et vere benedictus est dominus noster Iesus Christus filius dei vivi, qui, angelorum evectus ulnis, adscendit in caelis et nunc sedet ad dexteram patris.
6366 Vere sanctus et ... quos redimis.
Vere sanctus et vere benedictus in excelsis, omnipotens tu deus pater, cuius munere cunctis hominibus imaginis tuae dignitas conceditur in natura, aeternitatis facultas datur inanima; libertas arbitrii praestatur in vita, felicitas baptismi offertur in gratia; hereditas caeli in nocentia promittitur, utilitas remedii in paenitentia reservatur. Ut abundans circa omnes homines tua pietas, nec in malitia velis denegare, quos condis, nec in ignorantia perire, quos doces, nec in supplicio permanere, quos diligis, nec deicere a regno, quos redimis.
6367 Vere sanctus et ... sumpserit provocaret.
Vere sanctus et vere benedictus redemptor noster et dominus Iesus Christus, qui amarum passionis poculum ideo quasi verus medicus praegustavit, ut et amissam nostrae salutis nobis copiam restauraret et nos ad hoc sumendum, quod prior ipse sumpserit, provocaret.
6368 Vere sanctus et ... collocatur in regno.
Vere sanctus et vere gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui a te, deus pater, ante luciferum genitus est, in saeculorum fine pro servulis incarnatus, ut homo ludibria passionis sustinuit et ut deus potens a mortuis resurrexit.
Cuius verbo vocationis audito, apostoli mundana omnia reliquerunt et, spretis temporalibus curis, ad sequendum illum alacri animo festinarunt. Cuius freti virtute, miraculis clarent et se ultro passionibus subdunt sed, quod ille egit deus effectus homo, hoc isti egerunt homines, iuvante et inspirante deo.
Unde sanctus iste Bartholomaeus apostolus verbo daemones ligat eosque pro tempore eloqui imperat, quia hoc illi cum ceteris Christus et dominus noster unigenitus tuus, tradendo spiritum sanctum, actitare concesserat, ut bene habeant; manus impositione sanat aegrotos, quia, habitans in illo, hoc operatur, acceptus ab unigenito tuo, spiritus sanctus.
Quid ergo mirum, si haec et talia operatur, qui manifestum spiritum sanctum accepisse monstratur et ligandi et solvendi peccata possidere potestatem creditur et fatetur et qui, ista omnia potens operatus, post humilis collum subicit gladio, qui ad passionem magistri sui et domini nostri <est> provocatus exemplo?
Nec fas erat, ut aliquis discipulorum in passionis agone a suo discreparet domino et magistro sed, qui similia eis se ostendebatur miraculis, similis etiam passione fieret mortis.
Unde noster iste sicut sidus Bartholomaeus toto claret in mundo et cum ceteris condiscipulis in duodecim sedibus iudicans collocatur in regno.
6369 Vere sanctus et ... resurrectionis aperiret.
Vere sanctus et verus deus Christus filius dei, qui adscendit patibulum crucis, ut omnes vires suas mors in sua perderet morte. Descendit ad inferos, ut hominem, veteri errore deceptum et regno peccati servientem, victor abstraheret serasque portarum potenti manu frangeret et secuturis gloria suae resurrectionis aperiret.
6370 Vere sanctus in ... iugiter collaudaris.
Vere sanctus in excelsis, domine, et omnium devotione laudabilis; qui et caelestia regis potenter et terrena clementer intendis; qui et in illa gloriosus et in ista mirificus; ibi laudibus angelorum attolleris, hic votis fidelium iugiter collaudaris.
6371 Vere sanctus in ... non separatur.
Vere sanctus in sanctis, gloriosus in caelis, manifestus in terris dominus noster Iesus Christus filius tuus, piissime pater, qui contra adversarias potestates pugnat in virgine, triumphat in martyre, superat in agone et, devictis hostibus, cum palma victoriae confessorem suam perducit ad perpetuam mansionem.
O quam laudabilis virgo, quae discerpitur ungulis, caeditur virgis et variis laceratur tormentis! Sed non acquiescit, insuper suasione serpentis ignibus uritur, tensione foedatur, blanditiis suadetur sed ab aeterni sponsi caritate non separatur.
6372 Vere sanctus in ... numero adunari.
Vere sanctus in sanctis, vere in omnibus gloriosus dei filius, cuius inenarrabilis exstat numerus angelorum, quem togatorum immensitas collaudat sanctorum, qui Michaeli tuo nuntio primatum gratiae contulisti et populi tui defensorem constituisti. Quaesumus praesenti in saeculo defensari et ad te post transitum beatorum numero adunari.
6373 Vere sanctus vere ... exsequendum elegit.
Vere sanctus, vere admirabilis dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui principatum martyrii Stephano primo contulit, cum suae mortis hunc primum passiones exsequendum elegit.
6374 Vere sanctus vere ... in filiis.
Vere sanctus, vere benedictus, aeterne omnipotens deus, Iesus Christus filius tuus, qui, tam visibilia quam invisibilia ab initio institueris, finita vel infinita tecum et cum spiritu sancto potentialiter creans, omnia felicius complevit et divinitus peregit.
Extremo igitur inter primaevam vel ultimam saeculi seriem se, cum in forma dei esset, exinaniens, deo aequalem, nostrum dignatus est contiguum sumere pulverem; non quo autem vires augeret potis sed quo vero pestem evacuaret mortis; non quo autem ullo eguisset cyclopeo sed quo letalia vulnera sanasset antidoto; non quo autem infirmius fulciret propria sed quo vero potentius caelestia, terrestria salvasset vel tartara; non quo autem ullam passus esset inopiam sed quo vero inopem gratia redderet divitem; non quo autem imbecillis caelestes vel aereos domuisset exercitus sed quo vero fortissimus novos ibidem reseraret introitus.
Unde hoc autem nusquam, domine, omne confitemur peractum, nisi et completum esset per Verbum caro factum, quod non natura humanius sed gratia adunivit assumptum. Accepit nempe, quod fecerat, in quo autem mirabili modo seseque factum praedixerat, de quo mater Sion dicet: “Homo et homo in ea divinitus admirabiliterque est factus.” Tale multoque vere creditur mirabile matrem creasse, quale divinitus per eam transiens decus virgineum non adimisse, dum ab illo creari ita est, ut ab ipso concipi, pari et numquam corrumpi.
Haec autem, domine, omnia, si humanis viribus possint exsequi, omnia divina nusquam probarentur oriri. Quis vero tandem huius sanctae mysterium approbare poterit tantae incarnationis, nativitatis, filii in caelum adscensionis et matris tam incomprehensibilis illibatae assumptionis, nisi et recta de patre et filio atque spiritu sancto sinceriter credat et de matris assumptione mirabiliter sentiat, dum et incomprehensibilia sunt utraque et inde credenda utraque, quia vera confitemur utraque? Haec est fides verissima, quae reconciliamur piissimo deo et adoptamur perenniter in filiis.
6375 Vere sanctus vere ... perdita reparatur.
Vere sanctus, vere benedictus atque terribilis et adorandus dominus deus, qui vos, positos in caligine tenebrarum et umbra mortis, larga misericordiae pietate visitare dignatus est, ut, per quem patet tanta in principio et initiata et perfecta, per ipsum modo dirigantur in finem.
Quis huius muneris ( ... lac. ... ) qua lumen dedisti caecis, auditum surdis, sapientiam stultis, peccatoribus remissionem, pauperibus divitias incorruptas, vitam mortalibus sempiternam.
Namque, dum tuum Verbum fit caro, impassibilis patitur, immortalis crucis suscepit mortem, mundi peccata solvuntur et humano generi vita, olim perdita, reparatur.
6376 Vere sanctus vere ... immarcessibilis beatorum.
Vere sanctus, vere benedictus deus noster Iesus Christus filius tuus, qui Agnetem sponsam suam et pretioso vestiario induit et luce ei perpetua in tenebris refulsit. Ipse est enim lumen verum, splendor caelestium sidereum, via errantium, salus debilium, remuneratio virginum et corona immarcessibilis beatorum.
6377 Vere sanctus vere ... uberius passione.
Vere sanctus, vere benedictus deus, qui bonorum votorum incrementa toleraris, qui totum te in visceribus digne tibi confitentium inicis, cum eos tua non dedigneris reficere uberius passione.
6378 Vere sanctus vere ... sollemnitatibus claritatem.
Vere sanctus, vere benedictus deus, qui observationem diei huius atque reverentiam toto orbe venerabilem tripliciter et acceptionis et luminationis et declarationis honore
Appare in his sollemnitatibus et accepta orationes plebis tuae qui sollemnitatem hanc ipso acceptionis nomine consecrasti.
Illumina sacrificantem cultui tuo populum, qui festa haec etiam vocabulo illuminasti.
Declara cordibus nostris veritatis tuae lumen, qui et per ipsam appellationem dedisti his sollemnitatibus claritatem.
6379 Vere sanctus vere ... requie defunctorum.
Vere sanctus, vere benedictus, domine deus pater omnipotens, salus credentium et omnium redemptor in Christo, per quem te deprecamur et quaesumus, uti hanc oblationem gratam atque acceptabilem suscipere, benedicere ae sanctificare digneris, quam tibi offerimus pro pace ecclesiae tuae, pro sacerdotum tuorum et ministrorum omnium puritate, pro statu loci huius atque omnium habitantium in eo, pro votis adstantium et omnium commemoratione sanctorum ac pro requie defunctorum.
6380 Vere sanctus vere ... merito celebrandus.
Vere sanctus, vere benedictus dominus deus noster Iesus Christus filius tuus omniumque sanctorum laude merito celebrandus.
6381 Vere sanctus vere ... patrocinii plenitudo.
Vere sanctus, vere benedictus dominus deus noster Iesus Christus filius tuus, qui est gloria sanctorum et corona martyrum, promissionis largitor et pollicitationis indultor, amicus apostolorum et gratia triumphatorum, tutela certantium et victoria dimicantium, exhortator ad vitam et incitator ad praemia.
Quo inspirante, fidelis tuus Vincentius non ignorabat athleta fortissimus, levitico honore perfunctus, quod et praemium possit accipere ex merito passionis et bravium ex officio dignitatis; quia erat et de victoria fidus et de corona non dubius.
Ideoque hunc non laminae ignitaeque sartagines, non eculei sublimesque catastae, non ungulae ferreaeque manus, non ergastulae carceresque densis suppleti tenebris, non stridor catenarum ac ponderatio gravis cuiusque metalli, non foci fragor et strepentis passim copia salis patentibus visceribus iniecta internis nec fragmen testulae nudo adhibitum corpori Datiani quiverunt subicere iussioni.
Et cum in tantum persecutoris vecordia ferocisset, ut inhumatum corpus fluctibus deputaret, repente muneris ossa pretiosi ambientibus terris salvum unda famulanter restituit. Quapropter ob hoc divino nutu maris profunda tetigerunt, ut ex aequalibus officiis etiam ipsud possit servire naufragium.
Tua sunt, domine, ista miracula, qui fortis et potens es ac invictus in proelio. Unde precamur, ut istic, ubi nobis reposita est eius reliquiarum portio, erecta sit patrocinii plenitudo.
6382 Vere sanctus vere ... iussit offerri.
Vere sanctus, vere benedictus dominus deus noster Iesus Christus filius tuus; ille patriarcharum fides, ille plenitudo legis, ille umbra veritatis, ille praedicatio prophetarum, ille apostolorum magister, ille omnium credentium pater, ille debilium firmamentum, ille infirmantium virtus, ille redemptio captivorum, ille hereditas redemptorum, ille viventium salus, ille morientium vita, qui sacrificandi novam legem sacerdos dei verus instituit, hostiam se tibi placitam obtulit et a nobis iussit offerri.
6383 Vere sanctus vere ... filius tuus.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus.
6384 Vere sanctus vere ... abstinentiae immolare.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, a quo et abstinentium vita et contritorum remunerantur obsequia, qui est et refectio abstinentium et panis indeficiens angelorum.
Nunc igitur, quia ipse est, per quem datur esca esurientibus, te, deus pater, exposcimus et rogamus, ut per eum nobis concedas et digne tibi soli per ieiunium complacere et dignissime tibi hostiam in nobis abstinentiae immolare.
6385 Vere sanctus vere ... beneficio sempiterno.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, a quo et hic arens reficitur ieiuniis caro et post cumulatius remuneratur beneficio sempiterno.
6386 Vere sanctus vere ... ad mercedem.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, a quo et Servandus servaturus compos effectus est voti et Germanus germine nobilitatus est fidei. Ambo quippe, dum fructibus germinarent iustitiae, collatae e caelis reservati victoriae, aeternam perducti sunt ad mercedem.
6387 Vere sanctus vere ... incendiis liberavit.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, a quo gloriosis praedicta virgo meritorum titulis illustrata, et vivens exemplo passionis emicuit et functa adfines ab incendiis liberavit.
6388 Vere sanctus vere ... felicitate subridet.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius doni est, quod Eulalia virgo caesa non trepidat; cuius gratiae, quod inter flammas non aestuat; cuius muneris, quod post obitum sic exsultat; cum, aeternam vultu iam quodammodo laetitiam perferens, in hac adhuc substantia carnali ostenderet, quanta illic animi pace gauderet, cum hic beato confessori Felici sic de aeterna per corpus felicitate subridet.
6389 Vere sanctus vere ... vincula relaxes.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius isti sunt bis quini ter terni caelestis militiae bellatores, quos sacer induit purpura cruor quique, triumphos suos ad astra vehentes, sidereas sortiti sunt mansiones; successu videlicet prospero Successus, matutino resurrectionis rutilans Matutinus, tropaeum portans de publico hoste Publius, felicissimus meritis Felix, fronte Christi signifer Fronto, fidei etiam iucunditate Faustus, optatam adeptus victoriam Optatus, caelesti urbanitate sublimis Urbanus, aeternae susceptus ianua vitae Ianuarius, Martem spiritalem desudans Martialis, Cassiam mysticum redolens Cassianus, rapacis dividens lupi spolia Lupercus, apodixen postlimina gerens Apodemius, beatitudinis aevo perennis Euvotius, caecitatis ignarus Caecilianus, primus inter aethereos adlectans Primitivus, sacra Iulia respuens Iulius, insigni ludens orthodoxae orationis acumine Quintilianus.
Post hos non sine divina gratia Engratia, bis ternario sociata quadrato, robore virili caelorum efficitur compos, qui, promptuariis aethereis iam recepti sacroque scrinio praenotati, Agnum, quocumque ierit, niveis amicti cycladibus, prosequuntur. Unde petimus, omnipotens pater, ut eorum obtentu has hostias sancti spiritus benedictione sanctifices omnique populo supplicanti peccaminum vincula relaxes.
6390 Vere sanctus vere ... inveniri placatum.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius praesentia visionis mortificationem operatur sceleris. Non est enim horno, qui eius contueatur faciem et suo possit remorari in crimine.
Mulier quippe ista, praesentiam cernens, verborum quoque eius fluenta mirabiliter capiens, postquam manifestissime cognovit Iesum, reliquit hydriam vitiorum sicque, abiens in civitatem, non tacet, quod experta erat de virtute eius miraculum.
Sit gloria ipsi; sit laus et honorificentia domino nostro et salvatori, cuius potentia cedunt retinacula criminum, ex quo etiam emendatior fit vita post lapsum. Reddamus ergo et, In quantum possumus, contriti cordis sacrificium, per quod se ipse testatus est posse inveniri placatum.
6391 Vere sanctus vere ... dominicam cenam.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius sanguine pacificata sunt omnia caelestia sive terrestria, cuius demum passionis dies imminere sentientes, abstinere volumus et carnem a cibis et animam a peccatis.
Sed quia id implere propria non possumus ex virtute, tu nobis, deus trine, purificationem corporum et animarum attribue, per quam, nostra delens peccata, sanctificati mereamur pertingere ad dominicam cenam.
6392 Vere sanctus vere ... victoriae acceperunt.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius vestigia hii tres inconcusso gradu fidei secuti sunt martyres; Faustus fautor patris legibus, Ianuarius ianuam vitae adeptus ac Martialis martyr sacra improbando potissimus. Hii vere servi Christi et coheredes regni; dum hic temporalis poenae damno mulctati sunt, caelesti in regione locati, palmas victoriae acceperunt.
6393 Vere sanctus vere ... infusione benedicas.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, in cuius nomine etiam tibi, domine, haec sacra libamus, orantes, ut, quae offerimus, libens suscipias et spiritus tui sancti infusione benedicas.
6394 Vere sanctus vere ... fidelibus condonaret.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, in quo crucifixo vera fuit infirmitas carnis et in quo vivente virtus vera latuit deitatis. Quod humanum est habens, homo in veritate humanae naturae et, quod divinum est habens, deus in veritate divinae substantiae. Hic comprehensibilis in vulnere, hic impassibilis in virtute, immortalis praedicatur in morte. Qui sic potuit moriendo mortem vincere, ut mortem sentiret sed, patiendo et a mortuis resurgendo, vitam fidelibus condonaret.
6395 Vere sanctus vere ... suscipere mortem.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus. Ipse est, qui castitatem contulit virgini et virginitatis decus non abstulit matri; qui et pro nobis ex eadem dignatus est nasci et pro nostra redemptione non abhorruit suscipere mortem.
6396 Vere sanctus vere ... manifestatus in terris.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, manens in caelis, manifestatus in terris.
6397 Vere sanctus vere ... dexteram patris.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, per quem nobis veram destinasti salutem, ut homo, serpentis fraude deceptus, illo resurgente, mortem evaderet et vitam, quam amiserat, repararet.
Egerat diabolus fraudem, ut iugularet incautum sed curavit dominus vulneratum, dum fudit sanguinem pretiosum. Tunc enim vetito ligno letale vulnus accepit, nunc vero per crucis lignum perpetua gaudia acquisivit.
Deceperat quidem seducta mulier virum sed redemptus est venerabilium fixione clavorum; quia eripuit nos deus ab inferis et liberavit de manu mortis, qui sedet ad dexteram patris.
6398 Vere sanctus vere ... efficias coheredes.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, pro cuius nomine beatissima martyr Eulalia cremandum corpus suum obtulit flammis, suscipiens candentis olei supplicium in mammillis ac per reliqua suppliciorum genera finem faciens passionis. Illa etenim, eculeo imposita crucique appensa, te unum verum deum in Trinitate professa est in voce suae confessionis et laudem tui amoris.
Ob hoc te petimus, immensa bonitas summe deus, ut, qui eam de tot poenarum generibus triumphare fecisti, nos eius precibus et hic in saeculo protegendo salvifices et de peracto luctamine mundi sanctis tuis efficias coheredes.
6399 Vere sanctus vere ... custodita monstraret.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, pro quo Ioannes baptista et martyr mystico vaticinii sui praenuntiavit oraculo, quod illum crescere, se autem minui oporteret. His etenim verbis et suam pariter et domini mortem vivens longe ante praedixit, cum et idem filius tuus elevatus in cruce et iste comminutus sit capite.
Nam ille dominus creaturae sublimitate praelatus est ligni; iste animadversione decisus est gladii. Illius caput crux in altum porrexit; istius cervicem mucro saevus desecuit. Ille spiritum emisit in cruce; hic animam efflavit in carcere. Sed ille in luce, qui vitam redditurus esset omnibus, moritur; iste in abditis, qui, nisi Christo moriente, redempturus esset ex inferis, iugulatur.
Sic, sic plane decuit, ut per has mortium dissimilitudines sacramentorum patescerent qualitates, quo et in illo divinitas se exaltata ostenderet et in isto humilitas se custodita monstraret.
6400 Vere sanctus vere ... placatus exaudias.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus. Propter haec, domine, pretiosae eius Mames mortis in ecclesia tua gloria et exsultatione signato die annuo festivitatem recolentes, sancti tui martyris sollemnitate tibi has hostias gratulationis nostrae offerimus, obsecrantes pietatem tuam, ut, cuius hodie natalem obsequimur et gaudemus, ipso patrocinante, nostras propitius has hostias accipias et offerentium munera placatus exaudias.
6401 Vere sanctus vere ... peccatum mundi.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, quem caelestia pariter et terrena collaudant, qui est Agnus dei et tollit peccatum mundi.
6402 Vere sanctus vere ... peccatoribus patefecit.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, quem die tertia deflevimus mortuum et hodie gaudemus virtute propria ab inferis suscitatum, qui per mortem suam diabolum non virtute sed iustitia vicit et per gloriam resurrectionis suae viam revertendi ad caelum peccatoribus patefecit.
6403 Vere sanctus vere ... animam posuisse.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, quem Iacobus, relicto Zebedaeo patre, ita secutus est, ut, eum obnixe diligendo, fieret electus in vita, mundus in conscientia, probabilis in doctrina, postremo ita scientiam commendans ex opere, ut pro eo truncato interierit capite, quem pro se vel pro omnibus noverat animam posuisse.
6404 Vere sanctus vere ... postularet accepit.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, quem praedictus martyr adiit fide, quaesivit ex opere, adsecutus est passione, qui, dum ob sui lavacrum Rhodani se purgaturum ingereret undis, in baptizando se officio functus est sacerdotis. Hic igitur te, deus pater, pro nobis obtineat, cum rogaverit, qui donum fidei, priusquam te postularet, accepit.
6405 Vere sanctus vere ... tribuente largitur.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, quem sacrae virgines Iusta et Rufina, vitae operibus pariles sociaque passionis consummatione felices, ex illo questu pertenui fictilium vasculorum vestierunt in paupere, colligerunt in hospite, satiaverunt in sitiente.
Sit igitur illi honor et indefessa laudatio, qui horum munerum et inspirator est pariter et susceptor, cum ipse his se egere pronuntiat, qui solus haec in omnibus tribuenda inspirat. Ipse quippe horum inspirator, dum hic in membris suis pie reficitur, donata donantibus post multiplici fenore, se tribuente, largitur.
6406 Vere sanctus vere ... fore victricem.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iasus Christus filius tuus, qui ad liberationem praedictae famulae suae e caelis lucis angelos destinavit, quibus inter flammas domini tueretur ancilla, cuius anima, divino flante spiritu, plus calebat. Non illi quippe nocuit corporeus ignis, quae libitum in se exstinxerat voluptatis, nec flamma corrupit eius corpus intactum, quod corruptioni non fuerat mancipatum. Ac proinde, pie deus, pro miseris exaudi precantem, qui eam in passione sui fecisti fore victricem.
6407 Vere sanctus vere ... fluenta Iordanis.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui ad puerperii caelestis indicium haec hodie contulit mundo suae miracula maiestatis, ut adorandam magis ostenderet stellam et, transacto temporis intervallo, aquas in vinum mutaret suoque baptismate sanctificaret fluenta Iordanis.
6408 Vere sanctus vere ... in corpore.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui appetitum gulae ieiunii austeritate mulctavit, qui pro nobis innocens pati voluit, qui olim redemit venditos et salvare nunc non desinit multimoda pietate redemptos.
Te igitur, deus, rogamus, ut ille sit inediae nostrae resectio, qui est acceptae fidei plenitudo. Ille nos ieiunus foveat, qui humiles spiritu salvat. Ille nos tibi, pater, conciliet, qui nostras iniquitates suo portavit in corpore.
6409 Vere sanctus vere ... libro viventium.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui, cum deus esset maiestatis, descendit de caelo, formam servi, qui primus perierat, suscepit et sponte pati dignatus est, ut eum, quem ipse fecerat, liberaret.
Unde et hoc paschale sacrificium tibi offerimus pro his, quos ex aqua et spiritu sancto regenerare dignatus es, dans eis remissionem omnium peccatorum, ut invenires eos in Christo Iesu domino nostro; pro quibus tibi, domine, supplices fundimus preces, ut nomina eorum pariterque famuli tui imprimis scripta habeas in libro viventium.
6410 Vere sanctus vere ... infirmitatem nostram.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui, cum in forma dei esset, semetipsum exinanivit, formam accipiens servi, cum, incarnatus in uterum virginis, abscondens divinitatem suam, suscepit infirmitatem nostram.
6411 Vere sanctus vere ... ut ita apud te deus pater intercedat pro miseris qualiter nostris venia
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui, cupiens salvare terrestria, crucis iniuriam suscepit, ut per lignum supplicii sui mundus reciperet vitam, quam per lignum concupiscibile, peccato dominante, amiserat, vinceretque idem Christus noster mortem per austeram ieiunii legem, quam primus homo invexerat, gula praecipiante.
Nunc autem, quia per ipsum reddita est perditis vita, et redemptis salvatio post ruinam, <petimus>, ut ita apud te, deus pater intercedat pro miseris, qualiter nostris venia conatur offensis.
6412 Vere sanctus vere ... exhibeamus devoti.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui, discreta terris beneficia tribuens, nostrorum finium oblivisci non passus est, cum sic septeno pontificum documento nos imbuit, ut, septiformi gratia innovati, has hostias illi pro tantis beneficiis exhibeamus devoti.
6413 Vere sanctus vere ... beatitudinis exspectamus.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui dono pietatis indultae refovet miseriam carnis nostrae, quam affligit desudatio abstinentiae interdictae. Ipse est enim, a quo et nunc in labore reficimur et post mercedem repromissae beatitudinis exspectamus.
6414 Vere sanctus vere ... aufugerat servitutem.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui est collator coronarum et corona sacerdotum, qui huic confessori suo Martino et praevia honori meritorum dona contribuit et subsequum eius meritis culmen sacerdotale donavit, provehens eum in populis sacerdotem, quem mundi probaverat desertorem; quo eius ruinam praedicans sustentaret, cuius, ne obrueretur, aufugerat servitutem.
6415 Vere sanctus vere ... solium remeavit.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui est sanctorum sanctus et omnium beatorum profusius <beatus> et benedictus, qui et patriarcharum corda fidei plenitudine dedicavit et martyrum victrices victoriosissimus princeps corona iustitiae decoravit. Ille cunctorum munus exstitit confessorum et, in tenebris positus, vitam reddit mortuorum. Qui et saeculi cernitur reparator et omnium gentium, calcata morte, redemptor, qui, assumpto corporis indumento, prostravit dirae mortis interitum, moriendo de pugna palmam obtinuit et resurgens victor ac triumphator ad patris solium remeavit.
6416 Vere sanctus vere ... hostiam vivam.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui et consolatio nobis est in labore et promissor possessionis aeternae. Per eum te igitur flagitamus, omnipotens pater, ut, eo intercedente sanctificans ieiunia nostra, dones nobis vitam beatam, quem pro nobis oblatum suscepisti in hostiam vivam.
6417 Vere sanctus vere ... atque sanctifices.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui factus est mundo salus et morti exstitit morsus. Per ipsum te petimus, domine deus omnipotens, ut famulos tuos illos, in angustia et maerore constitutos, veloci respectu laetifices et hoc sacrificium in tui corporis et sanguinis transformatione confirmes atque sanctifices.
6418 Vere sanctus vere ... exsultare martyrio.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui fibram germinis sui in Iacobo tanta sublimitatis gloria extulit, ut eum et sacerdotio dignum et martyrem pro se efficeret gloriosum, cum idem vir dei sanctus et commissos praedicatione praesentes imbuit populos et passionis exemplo instruit secuturos.
His igitur, deus pater, ecclesiam, quam vivens edocuit verbo, nunc regat suffragio cuique olim remunerandam praedicans exhibuit fidem, nunc precibus impendat salutem, ut eam tueatur patrocinio indefesso, ob cuius aedificationem meruit de consummato exsultare martyrio.
6419 Vere sanctus vere ... effici mereamur.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui hodierno die animam sui testis illius, devicto mundo, evexit in caelo, ut, qui fuerat afflicta suppliciis, gaudiis frueretur aeternis; ut, qui domini imitatrix exstiterat passionis, caelestis esset particeps regni.
Huius proinde meritis, deus summe, terminum pone delictis et finem scandalis, ut, qui martyris veneratores sumus, remotis adversitatibus, imitatores eius effici mereamur.
6420 = 3962b Vere sanctus vere benedictus dominus ... virga correptionis. (=CO 3962b)
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui ideo delinquentibus occasionem tribuit corrigendi, ut non sit in eis, quod puniat censura iudicii. Ob hoc te per ipsum, pie pater, exposcimus, ut hoc accipias pro sacrificio laudis, quod famulus tuus ille atteritur virga correptionis.
6421 Vere sanctus vere ... curationem exhibuit.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui ita fervorem ignis sui sanctorum corda inflammat, ut sit illis omne, quod cupiunt, licitum liceatque eis implere, quod cupiunt, dum ea cupiunt implere, quae sancta sunt.
Etenim Natalia, sanctorum vulnera curans eorumque in passionibus non crudelitate sed compassione exsultans, cum per ultimam mortis sententiam Adrianus eum sociis suis passuri essent letale exitium, cucurrit illa ad virum et desectam corporis eius manum sibi amoris usurpavit in signum, ut ea pars membri, in qua significabatur effectus operis, esset illi pro mentione in solatio caritatis; quo per hanc amor viri semper in eius viveret corde et veram quodammodo eius praesentiam retineret.
Sit ex hoc gloria tibi, pater omnipotens, qui, tot beneficia, ancillae tuae erga sanctos exhibita, remuneraturus adspiciens lacrimisque eius ineffabili pietate respondens, illorum eam glorioso coetui aggregasti, quorum idem hic degeris plagis curationem exhibuit.
6422 Vere sanctus vere ... populo christiano.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui martyrem suum illum et vita probabilem et potissimum reddidit passione, cuius hodierna celebritas id nobis in affectum adducit, quod idem martyr tuus pro te sanguinem fudit, suppliciis claruit, vitam invenit.
Cuius te nostris, deus, parcas sceleribus suffragatione rogamus, petentes, ut hic martyr tuus, qui veraciter huic crucifixus est mundo, sit in auxilium populo christiano.
6423 Vere sanctus vere ... paenitentiae fructum.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui martyri suo illi et dimicandi virtutem et regnandi tribuit potestatem, quo illi esset consors in regno, pro quo animam tradidisset supplicio, haberetque eum in munere, quem consortem habuisset in passione.
Vere solus ipse est dominus et salvator noster Christus Iesus, qui et sanctis confert praemium et peccatoribus paenitentiae fructum.
6424 Vere sanctus vere ... caelestis aperuit.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui moriens saeva averni claustra destruxit et resurgens ianuas nobis regni caelestis aperuit.
6425 Vere sanctus vere ... scopa domum suam mundavit ... Christi meruit
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui mulierem illam sollicitam fecit, quae habuit decem denarios; secundum quod in sancto evangelio legitur, quia, cum perdidisset unum ex eis, accendit lucernam <et> scopa domum suam mundavit, donec inveniret eum; rogavit amicos et vicinos suos, dicens: “Gaudete mecum, quia inveni denarium meum, qui perierat.”
Mulier hic pactum legis ostendit; decem denarii decem capita sunt, sancti a deo electi, id est, filii primae legis;
Primum elegit Adam, quem de pulvere terrae sibi similem fecerat.
Secundum elegit Noe ipsumque invenit iustum, quem liberavit aqua diluvii.
Tertium elegit Abraham ex fide credentium et fecit eum multarum gentium patrem.
Quartum elegit Isaac, ex promissione dei natum.
Quintum elegit Iacob accipere benedictionem.
Sextum elegit Ioseph ipsiusque castitatem custodivit et accusatricem dominam suam spernere confudit.
Septimum elegit Lot ipsumque invenit iustum et hospitem angelorum et liberavit eum a sententia Sodomorum.
Octavum elegit Moysen ducem populorum, ut educeret filios Israel per mare rubrum.
Nonum elegit Iesu-Nave ipsumque fecit ingredi in terram repromissionis.
Decimum elegit David, ut in regem ungeret eum.
Id est; Noe servavit iustitiam, Abraham fidem, Isaac repromissionem, Iacob benedictionem, Ioseph castitatem, Lot hospitalitatem, Moyses ducatum, Iesu-Nave integrum successorem, David regalem unctionem. Ex his omnibus denarius unus, qui perierat, Adam, qui derelinquendo pactum domini erraverat, quia praeceptum, quod acceperat, non custodivit.
Modo lex sancta se ostendit, lux sancta est, quia cum lucerna in inferno descendit. Scopa enim immunditias omnes attrahet de domo paenitentiae. Adam vero post quinque milia quingentos annos, dum legitimae esset paenitentiae, in resurrectione domini nostri Iesu Christi meruit accipere indulgentiam.
6426 Vere sanctus vere ... feliciora concedas.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui nobis hunc diem et sanctorum Macchabaeorum passione illustrem et Felicis sui felicitate reddidit enitentem.
Te proinde, deus pater, exoramus adclines, ut, in hac concreta martyrum tuorum festivitate supplicantibus, nobis et amorem implendae legis tuae, pro qua illi passi sunt, tribuas et Felicis tui suffragio tempora feliciora concedas.
6427 Vere sanctus vere ... iustitia serviremus.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui nobis praecepta salutaris abstinentiae dedit, per quam cum adiuncta oratione et incursus daemonum pelleremus et, mundati a vitiis, in sanctitate et iustitia serviremus.
6428 Vere sanctus vere ... ex culpa.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui non ex virili semine natus sed ex spiritu est tuo, deus pater, conceptus; qui dedit mundo per incarnationem adventus sui novum fidei lumen, reserans viam, quae obstrusa fuerat hominis primoplasti ex culpa.
6429 Vere sanctus vere ... beatitudinis plenitudo.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui nos et vitiis abstinere et cibis edocuit. Ab illo quippe et abstinendi docemur exemplis et abstinentiae remuneramur ex donis.
Proinde te, deus pater, rogamus, ut per illum sit nobis et in praesenti huius mundi labore consolatio et in aeterna vita donetur beatitudinis plenitudo.
6430 Vere sanctus vere ... est immolatus.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui nos per abstinentiam reddit caelo, quos homo primus, gula praecipitante, miserat in profundo.
Ipsi ergo servitutis reddamur obsequia, qui mundum sanguine suo liberavit ex poena; ipsi nos in hostia ieiunii offeramus, qui solus patri hostia pro nobis est immolatus.
6431 Vere sanctus vere ... perducit regnum.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui ortu suo mundum illuminavit, passione sua redemit, morte propria nos a mortis imperio eruit et resurrectione sua spem resurgendi credentibus praebuit. Adscensione sua in caelis polorum regna nobis clementer aperuit, ut illic nos coheredes faceret vitae suae, qui hic particeps fieri voluit mortis nostrae.
Ipsius namque praecepto compulsus, hic sanctus Thomas apostolus, cuius hodie natalicium ovantes celebramus, regna Indorum devotus adiit, ubi ineffabilia miraculorum signa, divino munere ditatus, patravit, restituens caecorum oculis visum, surdis auditum, claudicantibus gressum et exanimatis corporibus potiorem vivendi usum.
Fugavit ab obsessis corporibus hostem cum satellitibus suis antiquissimum et a cunctis languoribus curavit populum, Christo domino fideliter crediturum. Leprosos mundavit, confortavit debilia membra orationibus crebris, animasque salvificans praedicationibus sacris, innumerabilem plebem acquisivit Christo, propter quam fuerat directus ab ipso inter barbaricas nationes.
Plerumque insidiis affectus, carcerali vinculo crudeliter addictus, Senticitiam fidelissimam feminam ad usum vivendi restituit, quam, per ternos annos caecitate detentam, praedicationis suae verbo corde et corpore mirifice illuminavit. Adeo profuit cunctis audientibus sermo divinus, apostolico ore prolatus, ut etiam regum coniuges regalia horrerent cubilia et immaculato gressu sequerentur eum, qui omnes in se credentes ad supernum perducit regnum.
6432 Vere sanctus vere ... sollemnia celebramus.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui parvulorum suorum Iusti et Pastoris roboravit infantiam, quo eorum tenera aetas persequentis posset sustinere tormenta, quique in illis, cum se invicem ad passionem exhortarentur, fari dignatus est per gratiae donum, qui non vigore corporis sed spiritus optatum continuo adepturi erant martyrium.
Propter quod debitas illi tecum atque sancto spiritui gratias referentes, qui solus abundans in dono gratiae ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, precamur, ut horum innocentiam mereamur tenere, dum vivimus, quorum hodie festa sollemnia celebramus.
6433 Vere sanctus vere ... exstitisse persona.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui per clausa ostia, dum discipulos visitaret, introivit ut deus et, cum de veritate corporis sui dubitantibus peteret panem et manducaret, homo est verus inventus. Illud faciens mirabiliter, hoc misericorditer; illud ad glorificandam potentiam divinitatis, hoc ad asserendam substantiam carnis.
Oportebat quippe eos illum in utraque natura conspicere, quem mediatorem iubebantur dei atque hominum praedicare, cui, favum mellis simpliciter offerentes, fidem suam locuti sunt, donis mysticis nos docentes. Sic est enim ex duabus rebus simplex favi confecta materia, sicut ex naturis duabus una Christi creditur exstitisse persona.
6434 Vere sanctus vere ... in caelis.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui potentissimus sanctorum omnium veneratur in terris et gloriosior prae cunctis angelis gloriatur in caelis.
6435 Vere sanctus vere ... sed gauderent.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui praedictos martyres suos et medicaminis arte industrios et crucis efficit patibulo gloriosos. In utroque igitur capitis sui imitantes exemplum, et curationum enitent gratia et crucifixionis mulctati sunt poena.
Sic, sic delitescenda virtus martyrum, quae terris occulitur, , in crucis porrecta patibulo, exaltatur. Tenuit illic humilitas in abditis, ne vanitati patesceret, quod hic crux patula omnibus admirandum fore monstraret. Nec tamen hoc cruciatu martyrum elabitur vita, quo sua mortificari redemptor voluit membra, ut, quibus cruce crucifixi vita promittebatur, in cruce positi non deficerent sed gauderent.
6436 Vere sanctus vere ... verum assumpserat.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui quadraginta diebus vel noctibus ieiunavit et postea esurivit. Tantorum quippe dierum ieiunando protelationem explens, quia deus erat; et postea esuriens, quia hominem verum assumpserat.
6437 Vere sanctus vere ... laudis offerre.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui, repudiata immundorum contagione libaminum, simplicem ritum novae sanctionis instituit docuitque discipulos suos inter haec sacrosancta sollemnia innocentia pura vivere et deo soli hostiam laudis offerre.
6438 Vere sanctus vere ... ut probetur.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui sanctae tuae illius virginis arcana possidens, ei et virginitatis pudorem et passionis ruborem tribuisti, dum, et pudica in secreto et invicta in foro, et illic manet, ut te promereatur, et hic vincit, ut a te coronetur.
Annue igitur precibus eius, ut conscientiam nostram pudor possideat nec deserat fortitudo, quo per illud tranquilla maneat, ne contaminetur; per hoc vincere studeat, ut probetur.
6439 Vere sanctus vere ... per naturam.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui se in visceribus athletae sui Cucufatis et misericordem probat et admirabilem manifestat, cum sic in illis semel illapsus est, ut, nec inclusa corpore, fidem amitterent, nec, effusa, miraculi novitate carerent.
Quin potius, fusa pro se, martyris Christus in suppliciis viscera inaestimabili miraculo revocaret ad vitam seque in illis viventem ostenderet, quae foris ferus carnifex avulsisset, ut, in quibus semel fuerat infusus per gratiam, non pateretur deperire penitus per naturam.
6440 Vere sanctus vere ... immortalitas redemptorum.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui solus est vita mortalium et immortalitas redemptorum.
6441 Vere sanctus vere ... constituisti insignem.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui solus servientium tibi et primordia consecrat et fines glorificanter exornat, qui illorum commendat exitum signis, quorum vitam ambitio exornaverit sanctitatis, quique huius confessoris sui ita est glorificatus in opere, ut non pateretur eum confundi, inimicis in porta loquentem.
Hic quippe vir, cuius mundo vita in testimonium, discipulis exstitit in exemplum, vidit eminus se obviante consistere adversarium, quem eo apertis oraculis exprobravit, quo se continuo in sinu Abrahae recipi veridica inspectione praescivit. Hunc tu, deus summe, coram te pro nostris facinoribus intercessorem statue, quem dono gratiae tuae et vita perlustrem et mortis interminatione constituisti insignem.
6442 Vere sanctus vere ... mirabiliter illustravit.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui solus, verbo virtutis cuncta moderans et omnia crucis destina portans, vectes ferreos comminuit portarumque aerearum claustra perfregit, tartara profunda descendit, sedentibus in umbra mortis ignotae lucis claritate resplenduit et sol iustitiae, de tumulo, corpore suscitato, procedens, radiis suis tenebras nostras mirabiliter illustravit.
6443 Vere sanctus vere ... ad salutem.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui suorum martyrum illorum passiones ponit ad cultum, perducit ad praemium, porrigit ad exemplum, proponit ad fidem, glorificat laude, exornat honore, ut illorum mors dedicetur in laudibus, quorum fuit vita compta virtutibus; ut mentio adscribatur laudi, quorum vita confixa est cruci; ut, quod perierat passione, revivescat laude et, quod affectum est contumeliis, dedicetur obsequiis; ut perpetuus vivat honor in sanctis et merces in miseris, cum, quidquid martyribus impenditur ad honorem, obsequentibus proficiat ad salutem.
6444 Vere sanctus vere ... laureaverat munere.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui testis sui Saturnini, cuius fuerat et voce praedicatus et sanguine, victorem spiritum extulit caelo, corpus condidit in sepulcro; illius demum cineres glorificando translationis honore, cuius olim animam passionis laureaverat munere.
6445 Vere sanctus vere ... iustificationem nostram.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui traditus ac mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram.
6446 Vere sanctus vere ... ad vitam.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui, ut mortalium sordes elueret, opprobrium mortalitatis accepit; ut nos a poenis perpetuis liberaret, poenarum cruciamenta sustinuit; ut mortem in nobis vita perimeret, ad mortem usque cunctorum vita pervenit; ut viam nobis caelestis patriae reseraret, aeris liquidi viam ipse, devicta morte, transcurrens, supra caelos, in tua parte dextera regnaturus, adscendit. Per quem te supplices exoramus, ut haec typica sacramenta, respiciendo sanctifices et sanctificando respicias, ut corporis et sanguinis sui mysteria percepturis ipse fautor exsistat ad veniam, qui liberalis exstitit redemptor ad vitam.
6447a Vere sanctus vere ... in nobis.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui venit e caelis, ut conversaretur in terris; caro factus est, ut habitaret in nobis.
6447b Vere sanctus vere ... faceret sacerdotes.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui venit de caelis, ut conversaretur in terris; homo factus, ut habitaret in nobis; hostia effectus, ut nos faceret sacerdotes.
6448 Vere sanctus vere ... quod perierat.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui venit quaerere et salvum facere, quod perierat.
6449 Vere sanctus vere ... adstitit immolandus.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui, veridicam humilitatem generi humano demonstrans, surgens a cenae convivio, aqua in pelvim missa, suorum laverit pedes discipulorum magister et dominus et linteo, quo erat praecinctus, extersit.
Atque, ut totius mundi mortis chirographum deleret, nullius peccati conscius, omnium pro delictis hominum voluntarie adstitit immolandus.
6450 Vere sanctus vere ... tripudiatur corona.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui voluntatem timentium se facit et orationes eorum exaudit quique admirabili clementia ita se diligentium desideriis favet, ut eorum votis postulata non deneget.
Etenim ingenita bonitas eius sacratissimam Dorotheam virginem exaudire non destitit imprecantem, cum non solum de propriae passionis attollitur palma sed etiam de sororum, quas Christo acquisierat, tripudiatur corona.
6451 Vere sanctus vere ... conditor saeculorum.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, quo inspirante, ianuam praesentis anni in confessione intramus; quove tacti, compungimur, ut reliquos excursus temporum in divinis obsequiis transigere delectemur. Ipse est vere salvator noster et dominus, Iesus Christus filius tuus, qui est et consecratio temporum et conditor saeculorum.
6452 Vere sanctus vere ... et adoratur.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus, qui est filius tuus natura, non adoptione neque gratia sed generatione; qui in utraque natura unus filius creditur et tertia in Trinitate persona tecum et cum spiritu unus deus creditur et adoratur.
6453 Vere sanctus vere ... praeparare praeceptis.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus, qui esurienti multitudini in quinque panibus et duobus piscibus cibus esse dignatus est, non ut milium convenientia, quod factum mirifice sacra evangeliorum testantur eloquia, sed per librorum volumina quinque, per quae insatiata populi pectora, Moysen canente, replentur. Proinde apostolis congregatum, iussit fenum adspargere, id ignorantiam plebis replendam dominicis praeparare praeceptis.
6454 Vere sanctus vere ... ad gloriam.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus, qui in adventu iudicii sui et tremendus ab impiis et gloriosus visurus est ab electis; cuius nos incarnatio reparavit ad vitam, mors redemit a poena, resurrectio innovavit ad gloriam.
6455 Vere sanctus vere ... sollemnitatis instituit.
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus unigenitus tuus, qui martyrem suum Stephanum caelestis aulae collegio muneravit; qui corporis nostri infirmitatem suscepit et qui, priusquam pium sanguinem pro humana salute funderet, mysterium sacrae sollemnitatis instituit.
6456 Vere sanctus vere ... solium tuum.
Vere sanctus, vere benedictus es, Christe redemptor, qui nostrorum dissolvisti vincula peccatorum et triumphans de inferis liber remeasti ad solium tuum.
6457 Vere sanctus vere ... perfrui lucem.
Vere sanctus, vere benedictus es, domine deus Iesu Christe, qui et vivis praestas salutem et defunctos perducis ad requiem.
Te ergo poscimus mentis intentione, ut hoc sacrificium acceptans digneris sanctificare et famulorum tuorum illorum, pro quibus offertur, locum lucis aeternae tribuas possidere.
Nobis quoque, te orantibus, praesentis temporis concede salutem et aeternam fac perfrui lucem.
6458 Vere sanctus vere ... immortalitatis exspectent.
Vere sanctus, vere benedictus es, domine deus noster, auctor vitae et conditor, qui futurae resurrectionis es redemptor, reparator et indultor; qui promissae immortalitatis dispensator es atque largitor; qui posuisti praesentis vitae terminum, ut aeternitatis reserares introitum et per finem praesentium principia panderes futurorum; qui necessitatem animarum recedentium a corporibus non interitum voluisti esse sed somnium, ut dissolutio dormiendi roboraret fiduciam resurgendi, dum in te credentium vivendi usus non amittitur sed transfertur et fidelium tuorum mutatur vita, non tollitur.
Cuius institutionem nulla diversitas mortis, nullum iudicium indictae mortalitatis illudit et ita opera digitorum tuorum perire non pateris, ut, quidquid hominum per mortis varietatem tempus labefecerit, aura dissolverit, ignis consumpserit, avis rapuerit, fera discerpserit, terra obsorbucrit, pulvis involverit, gurgis immerserit, piscis exscreaverit, bellua exhauserit vel quidquid in vetustissimum mare fuerit redactum, te iubente, terra restituat induatque incorruptionem, deposita corruptione.
Te exoramus, domine, ac supplices petimus, ne spiritus fidelium sepultorum, aut tristibus tenebris aut ignitis gehennae caminis aut perpetuis tartari frigoribus deputati, poenalem locum ad habitandum accipiant sed, in sinu Abrahae et in gremio patriarcharum requiescentes, tempus resurrectionis diemque iudicii cum gaudio secuturae immortalitatis exspectent.
6459 Vere sanctus vere ... ieiunium acceptetur.
Vere sanctus, vere benedictus es, domine deus noster, in cuius manu est ultionis censura et sanitatis medela; qui paenitentibus parcis; qui lacrimosis indulges; qui gementes exaudis; qui ieiunantium contritionem comprobas; qui votum contriti cordis acceptas.
Quiescat iam, quaesumus, indignatio tua et placare super haec sacrificia tibi oblata, ut, totius delicti nostri delens chirographum, institutum a te hoc nostrum ieiunium acceptetur.
6460 Vere sanctus vere ... claritas angelorum.
Vere sanctus, vere benedictus es, domine deus noster, qui corona es martyrum et perpetua claritas angelorum.
6461 Vere sanctus vere ... benedictione perlustres.
Vere sanctus, vere benedictus es, domine deus noster, qui, cum nullius cibi indigeas alimenti, initia tamen messium ac vinearum offerri tibimet in sacrificium voluisti, ut, quae de manu tua erant accepta, reddantur tibi.
Ecce et nos acceptas de tuis manibus primitias nostrarum frugum tibi litamus in sacrificium, ut, ab omnibus frugibus nostris repulsis cunctis incommodis, et terrae nostrae fructum multiplices et animas benedictione perlustres.
6462 Vere sanctus vere ... animo offerant voluntario et
Vere sanctus, vere benedictus es, domine deus noster, qui, cum totum, quod habemus, nobis videaris dedisse, decimam tamen a nobis videris repetere nec tibi sed nobis procul dubio profuturum, cum, si a nobis tibi fideliter detur, et abundantiam frugum et salutem corporum nihilominus consequimur.
Praesta his famulis tuis, offerentibus tibi suorum decimas frugum temporalium, in rebus augmentum, ut multiplex rerum, quas tibi nunc deferunt ex voto, tibi per multa curricula <annorum> animo offerant voluntario et corde perfecto.
6463 Vere sanctus vere ... exhibet operationem.
Vere sanctus, vere benedictus es, domine deus noster, qui ex omnibus gentibus gloriosam tibi assumis ecclesiam, quae, tuae passionis et resurrectionis gloriam praedicando, et augmentum capit per fidem et gloriae suscipit retributionem, cum tibi indesinenter beneplacitam exhibet operationem.
6464 Vere sanctus vere ... consequantur effectu.
Vere sanctus, vere benedictus es, domine deus noster, qui nec per spatia locorum nec per intervalla temporum ab his, quos tueris, discedis.
Adesto, quaesumus, famulis tuis illis, in te ubique fidentibus, et per omnem, quam ituri sunt, viam dux eis atque protector esse dignare. Nihil adversitatis eis noceat. Cuncta eis sint prospera, ut sub ope dexterae tuae, quidquid iusto expetierint desiderio, celeri consequantur effectu.
6465 Vere sanctus vere ... sanitatibus consoleris.
Vere sanctus, vere benedictus es, domine deus noster, qui percutis et sanas, vulneras et mederis; quique nos sic castigas verbere, ut refoveas pietate; sic languoribus tangis, ut sanitatibus consoleris.
6466 Vere sanctus vere ... quos coronet.
Vere sanctus, vere benedictus es, domine Iesu Christe, quies fidelis in verbis tuis et sanctus in omnibus operibus tuis; qui nos iam nunc eodem coram te facis spiritu gemere, cuius praesentiam praecipis exspectare.
Hinc igitur, quia, quid oremus, nescimus, ipse te dei filius pro nobis interpellet gemitibus inenarrabilibus, quo ineffabili pietate prius nos idem spiritus ex donis praeveniendo sanctificet et post adveniens beatiores inveniet, quos coronet.
6467 Vere sanctus vere ... repleri concedas.
Vere sanctus, vere benedictus es tu, filius dei vivi, quia multum es incomparabiliter pius et inaestimabiliter gloriosus. Et ideo tuae pietatis gloriam imploramus et hanc tibi placationis hostiam immolamus, ut nostras nunc orationes exaudias, crimina laxes et omnia peccata dimittas vel, quidquid a te secundum tuam voluntatem exposcimus, velociter clementerque impertias, quatenus nos a malis omnibus eruas et bonis repleri concedas.
6468 Vere sanctus vere ... angelis repromisit.
Vere sanctus, vere benedictus et gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui nos et in priori adventu gratia reparavit et in secundo daturum se nobis regnum cum suis angelis repromisit.
6469 Vere sanctus vere ... dum miratur.
Vere sanctus, vere benedictus Iesus Christus filius tuus dominus noster, qui sub hodiernae exspectatione virtutis redeunti, ad te homini viam praestitit, ipse dum via est; qui, indemutabili divinitatis suae in se manente substantia, peracto incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis, adscensionis officio, eum in caelis regnaturus imponit, quem in infernis liberaturus intravit, nihil dubitationis volens relinquere, nihil erroris, si cum eo visibiliter adscenderet, pro quo invisibiliter descendisset, ut incredula plebs iudaicae multitudinis esset confusa, dum reverteretur, quae non fuerat confessa, dum nasceretur, et quae non meruit credere, dum venisset, possit erubescere, dum rediret, ut videret in deo hominem, quae deum in homine non vidisset, non quod paeniteret, dum ostenditur, sed ut erubesceret, dum miratur.
6470 Vere sanctus vere ... serenitati simplicia.
Vere sanctus, vere benedictus in altissimis Iesus Christus filius tuus dominus noster, qui, assumpta humanae fragilitatis natura, non solum infidelium sterilitatem convertendo fecundavit, verum etiam antiquissimum serpentem, seductionibus blandis illecebrantem totiusque mundi copiam promittentem, sterilitate cibi praemissa, post ieiunii peracta sollemnia omnipotenti brachio supplantavit, docens discipulos suos apostolos nostros non numerositate taurorum aut hircorum, non vitulorum ubertate, non agnorum pinguium victimis tuam placare clementiam posse sed puris mentibus lotisque innocentiae manibus sacrificia delibare tuae serenitati simplicia.
6471 Vere sanctus vere ... os suum.
Vere sanctus, vere benedictus in excelsis dominus noster Iesus Christus filius tuus rex Israel, qui, sicut ovis ad occisionem ductus et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum.
6472 Vere sanctus vere ... quos redemit.
Vere sanctus, vere benedictus, qui venit in nomine domini, rex Israel. Qui iam venit humilis et adhuc venturus est in maiestate terribilis; qui iam venit, ut iudicaretur, in mundum et adhuc venturus est, ut iudicet mundum; qui iam venit, ut redimeret a morte, quos ad vitam praedestinavit, et adhuc venturus est, ut remuneret, quos redemit.
6473 Vere sanctus vere ... sordibus pervenire.
Vere sanctus, vere benedictus unigenitus filius tuus dominus noster, qui passione crucis suae allevat pondus iniquitatis nostrae et dat finem piaculis per oblationem sacrificii singularis. Unde, tali spei robore solidati, cum magna fiducia ea, quae non reprobet, salubriter impetremus et ea, quae diligit, gratissime deferamus.
Ponamus interim in illo spem nostram, confidentes de misericordia sua. Ipse enim, qui hos ieiuniorum dies fecit nos pietatis suae beneficiis mediare, faciet ad calicem passionis suae et nunc immaculatos accedere et ad sanctum pascha ablutis delictorum sordibus pervenire.
6474 Vere sanctus vere ... moriendo concessit.
Vere sanctus, vere benedictus unigenitus tuus dominus noster et medicus, qui non solum aegritudinem nostram, quam paradisi exsules dolebamus, absolvit, verum etiam mortem, primi parentis errore contractam, pro sua pietate miseratus, divina potestate superavit, dum nobis et formam morum vivendo praebuit et peccatorum remissionem moriendo concessit.
6475 Vere sanctus vere ... in nostris.
Vere sanctus, vere benedictus unigenitus tuus, primogenitus noster; primogenitus in gratia, unigenitus in natura; primogenitus, quia nemo ante ipsum, unigenitus, quia nemo post ipsum; qui, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; perfectus in tuis et verus in nostris.
6476 Vere sanctus vere ... initio saeculi.
Vere sanctus, vere benedictus, vere mirabilis in sanctis suis deus noster Iesus Christus; ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus deus, quem benedicimus in apostolis et in omnibus sanctis suis, qui placuerunt ei ab initio saeculi.
6477 Vere sanctus vere ... post mortem.
Vere sanctus, vere gloriosus, domine deus noster. Te in caelestibus spiritalia, te in terrenis humana venerantur. Et, dum in supernis maiestas gloriae tuae attollitur, in imis potentia virtutis augetur. Hic proferuntur obsequia mentium, illic gaudia relaxantur animarum. Christum igitur rogemus auctorem, quem scimus nobis celebrandum esse post mortem.
6478 Vere sanctus vere ... virginem manifestat.
Vere sanctus, vere gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui est custos virginitatis et virginale decus immensi pudoris; qui et in matre Maria virginitatem servavit et in martyre Eugenia integritatem virgineam contulit, cum et illam virginem ipsa sui nativitate adsignat et istam per deceptricia accusantis Melantiae verba virginem manifestat.
6479 Vere sanctus vere ... dulcedinis administrat.
Vere sanctus, vere gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui subsistendi nobis in labore fortitudinem donat, cum inediae nostrae ubertatem suae dulcedinis administrat.
6480 Vere sanctus vere ... non relinquis.
Vere sanctus, vere gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui trium martyrum hodie in passione laudatur.Vincentius quippe, cum Sabina et Christeta sororibus in hoc die pro eius nomine viriliter agonizans, contemnendo labilem vitam, pretiosae mortis adeptus est gloriam. Cuius vestigium lapis in terra victoriam gestat, remunerationem post supplicium custodia caelitus delata demonstrat. Tu igitur, domine, in horum passione laudabilis, tu gloriosus rn horum supplicio celebraris, qui sanctorum tuorum, quorum animas in aethereis locaveris regnis, inhonora in terris corpora non relinquis.
6481 Vere sanctus vere ... habeant lucem.
Vere sanctus, vere gloriosus es in sanctis tuis, Christe deus, qui pro redimendis servulis passionis ludibria sustines et sustinentes sanctos perpetuitatis decore glorificas, dans illis pro te et velle et posse voluntarie et mori et passionum tolerantia quasi diadematum pulchritudine decorari, ut, mundo dantes repudium, te solum et vitae suae et mortis habeant lucem.
6482 Vere sanctus vere ... a mortem.
Vere sanctus, vere gloriosus, potens et admirabilis dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius confessionem in martyribus illatus furor non adimit cuiusque amorem insanientium cruciatio non exstinguit.
Huius itaque nomen beatissimus Saturninus et martyr tuus et ante supplicium praedicavit et inter supplicia non negavit, cum, persequentium circumdatus obicibus coactusque sacrificare daemonibus, te unum et verum deum voce clara se testatus est credere, pro quo etiam et animam posuit usque a mortem.
6483 Vere sanctus vere ... in sepulcro.
Vere sanctus, vere gloriosus unigenitus tuus dominus noster Iesus Christus, qui, cum ’de suo’ genitori esset aequalis, ’de nostra’ factus est minor ab angelis et, ex patre habens immortalitatem, ex matre, quod moreretur, assumpsit, ut in se liberaret genus humanum de tartaro, dum ipsum mors non tenuit in sepulcro.
6484 Vere sanctus vere ... verba commemorat.
Vere sanctus, vere gloriosus, vere multae pietatis dominus unigenitus Iesus Christus filius dei vivi, qui, cum patre manem, aeternitatis tuae prospectu definieras unam tibi de gentibus congregandam ecclesiam copulare; cuius copulationis mysterium in hoc sacramento corporis et sanguinis tui vera exhibitione complesti, ad inhaerendum tibi emundans illam aqua baptismatis, exhilarans oleo unctionis, satiaris pane corporis et laetificans vino effusi cruoris.
Ipse redemptor eius, ipse pro ea factus pretium emptionis, non dans pro ea quamlibet pretiosam rem, quae tamen esset quacumque vetustate solvenda, quoniam et haec emenda erat, nec vetustatis putredine, nec vilitatis sorde poterat quandoque fatescere; sed, vere teipsum dans, aeternum atque immortalem ad mortem humilians, emisisti illam, ita eruens eam a ditione mortis, ut conformares eam ad immortalitatis tuae gloriam et beatitudinem sempiternam.
Unde et haec, talium beneficiorum indesinenter memor exsistens, cum fide et gratulatione sincera tuae institutionis et suae redemptionis verba commemorat.
6485 Vere sanctus vere ... nos misisti.
Vere sanctus, vere haec illa praeclara et admirabilis supernarum creaturarum aeterna laudatio, quae in caelestibus sine defectu psallitur ab angelis et hic sollemniter decantatur a populis. Illic collaudant caelestia, hic adorant terrestria.
Illic sanctis tuis aeterna retribuis praemia, hic fidelibus largam praestas misericordiam. Illa non deseris, ista non despicis, quia redemptorem nostrum, piissime pater, pro totius mundi salute ad nos misisti.
6486 Vere sanctus vere ... donaria subministrat.
Vere sanctus, vere in altissimis gloriosus, cuius melior est misericordia super terram, qui dives est in misericordia. Ille etenim ieiunis visceribus spiritalis alimenti epulum donat et animabus, vitio abstinentibus, gratiae caelestis donaria subministrat.
6487 Vere sanctus vere ... lapidem pretiosum.
Vere sanctus, vere in altissimis gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, a quo Stephanus martyr primus atque levita coronari promeruit, passione suscepta, dum et curri ceteris consecrandus apostolorum electione in ministerio eligitur septimus et singulariter pro Christo martyrium adeptus est primus; qui ideo lapidari se voluit saxeis ictibus perfidorum, ut facilius pervenire possit ad lapidem pretiosum.
6488 Vere sanctus vere ... gloria tua.
Vere sanctus, vere in altissimis gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui certatricem pro nomine suo Columbam inter suprema supplicia, emissa de caelis voce, ad se vocat: “Veni, quippe ait, Columba; aperti sunt tibi caeli.”
Ecce vox fit ad virginem similis, quae super baptizatum dominum exstiterat singularis. Singularis plane vox illa, quia illum dilectum dei filium nuntiabat; communis vel similis, quia ex ipso caeli climate processerat, quae pretiosam mortem virginis populis commendabat.
Hinc igitur, quia nostris non debentur meritis talia, te, deus, quaesumus, ut vox, quam audivimus ab initio, in nobis permaneat, ut, dum apparueris, habeamus fiduciam et non confundamur in ea, cum manifestata cunctis fuerit gloria tua.
6489 Vere sanctus vere ... virtute sua.
Vere sanctus, vere in altissimis gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui est esurientium cibus, sitientibus potus. Ab ipso enim et infirmitati nostrae defectus reficitur et defessae animae spiritale robur augetur.
Proinde rogamus te, deus pater, ut per illum concedas nostris offensis veniam, qui mortuus est propter peccata nostra et suscitatus est ex virtute sua.
6490 Vere sanctus vere ... eius vindictam.
Vere sanctus, vere in excelsis admirabilis et praeclarus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui beatissimum martyrem suum Tirsum prius martyrio consecravit quam lavacro, prius fide quam regeneratione, prius etiam supplicio quam baptismo, ostendens illi inter poenas constantiam, inter carceres lumina, inter adversantes vindictam, cum caesores suos ante poena consumeret, quam ipsum poenaliter lacerarent; ante caedentes deficerent, quam caeso vitam exstinguerent.
Is etenim, incomprehensibili sinus tui illustratus arcano, trino persecutus iudice, vita non caruit, in qua tamen ludibriosum eorum finem ante praedixit. Sicque eos horribili mortis exitu citius praemisit ad poenam, quam sibi extorquerent vitam. deinde, tuis adiutus, omnipotens pater, iudiciis, placito tibi tempore sacratum consignavit spiritum, quem inter adversa mundi constantia servaverat illaesum pariter et invictum. Unde te in huius martyris sollemni festo rogamus, ut precibus ipsius dones tibi confitentibus veniam, qui manifestam ostendisti in persecutoribus eius vindictam.
6491 Vere sanctus vere ... per quem te supplices deprecamur uti hanc oblationem quam tibi offerimus pro ecclesiae tuae catholicae fide stabilitate <et
Vere sanctus, vere in excelsis benedictus dominus deus noster <Iesus Christus filius tuus>, per quem te supplices deprecamur, uti hanc oblationem, quam tibi offerimus pro ecclesiae tuae catholicae fide, stabilitate <et> concordia, pro emundatione vitiorum et remissione peccatorum, pro gloria martyrum et requie defunctorum, propitiatus adspicias, adspiciendo sanctifices, sanctificando benedicas.
6492 Vere sanctus vere ... voluisti in terris.
Vere sanctus, vere in sanctis suis gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius potentia virtutis pro nomine suo certantibus Iuliano athletae sociisque suis tantum donum attribuit laudis, ut omnia, quae vellent, fiducialiter in eo ac per eum facere possent.
Illi enim praedicti martyres, credendo atque sequendo, ardentibus dimersi in cupis, illaesi post ignes, rutilante claritate resplenduere fulgoris. E quibus Iulianus, admirabili virtutum specialitate praepollens, in nomine eius cuidam se caedenti oculum evulsum reformat; corpus exanime suscitat praesentiaque sua in pulverem redigit idolorum vanissima simulacra. Huius sane martyris dimicationem atque victoriam elementa ipsa testata sunt, humana laudaverunt, caelestia per emissam desursum vocem potentialiter intonarunt.
Per hos ergo martyres, quibus tantam praestitisti magnificentiam laudis, indivisa Trinitas deus, sit tibi gloria. Sit nobis obsequentibus peccatorum venia exoptata, ut, quorum passionibus collaudaris, eorum precibus delecteris, exaudiendo eos pro nobis, qui pro omnibus ipse incarnari voluisti in terris.
6493 Vere sanctus vere ... non patiatur.
Vere sanctus, vere inaestimabilis dominus deus noster et immense gloriosus, qui scientiae lumen totis sic in singulorum corda illabitur totus, ut, integer exstans totus, portionaliter scindi non patiatur.
6494 Vere sanctus vere ... documentis insinuat.
Vere sanctus, vere inaestimabiliter gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, ob cuius fidem fortissimus athleta tuus Romanus animam posuit et puerulus Theodulus furenti gladio lactentis infantiae collum subiecit.
Propter quod, deus pater, soli tibi debetur honor virtutis et aeternae gloria potestatis, quem et elinguis Romanus voce concelebrat et infantulus Theodulus adorandum piis documentis insinuat.
6495 Vere sanctus vere ... accedere mereamur.
Vere sanctus, vere inaestimabiliter gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, sub quo et fortes decidunt et humiliata eriguntur, cum et de se praesumentes colliduntur ad terram et de se diffidentes provehuntur ad aethera; qui est salutaris inchoantibus via et perficientibus remuneratio copiosa.
Ipse ergo, deus pater, tibi pro nobis intercessor exsistat, pro quibus suam posuit animam, quo, eo adiuvante, et haec inchoata ieiunia expleamus et ad dies passionis eius mundatis pectoribus accedere mereamur.
6496 Vere sanctus vere ... transitu suo.
Vere sanctus, vere ineffabilis unigenitus tuus dominus noster, qui, cum esset aequalis tecum, assumendo nostra, paulo minus minoraretur ab angelorum toga, ut ab universis populis glorificaretur in terra. Ille, inquam, ex te vero patre quamquam ineffabilem habens immortalitatem, nostrae ex huius Mariae, unde moreretur, formae assumpsit aequalitatem. Sit tibi ob inde laus genitoque tuo cum spiritu sancto, qui nostro ver(a)e destruxisti mortis dominio tuamque post matrem glorificasti in transitu suo.
6497 Vere sanctus vere ... facias mansionem.
Vere sanctus, vere pius, vere inaestimabiliter gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui, profluentibus ex ventre suo fluminibus, recumbentem in sinu suo dilectum Ioannem sic irrigavit, sic docuit, sic replevit, ut cor ipsius illuc ad enarrandum incorruptibile principium adscendere posset, quo alius non valuit penetrare.
Hic vera de Verbo sentiens praedicamenta conscripsit, cui idem unigenitus filius tuus et matrem moriens commendavit. Et rursum eum materno honori consimilem reddidit, cum uno eodemque munere et matrem glorificat et discipulum inter fratres exaltat, cum matrem gloria pariendi honorat et discipulum recumbendi honore glorificat.
O quam felix venter, qui talem genuit prolem! Quam honorabile caput, quod talius recubavit in pectore! Gloriosa quidem Maria, quae genuit Christum; sed et Ioannes, qui recubuit supra Christum. O parile praemium, in utrisque virginitatis, quod sic commendatur in exitu finis, cum et Maria, nullo persecutionis mortis suae congustata tormento, latenter ex hac vita subducitur et Ioannes, diem recessus sui ante praesciens, effodiri ipse sibi praecepit loculum, sepulcri, in quo, valedictis fratribus, sine ullo mortis dolore ingressus, requiescit usque ad adventum domini incorruptus; tam extraneus a tormento mortis quam alienus a corruptione exstitit carnis.
Hinc igitur, quia pretiosa est in conspectu tuo, domine, mors horum sanctorum tuorum, te deprecamur, ut, haec holocausta nostra suscipiens, nostris criminibus veniam praestes, quo ad instar apostoli tui et te incorrupto sequamur ex corde et tu, ad nos veniens, apud nos facias mansionem.
6498 Vere sanctus verus ... offensionibus immolamus.
Vere sanctus, verus aeternusque pontifex et solus sine macula sacerdos, cuius sanguinem, omnium fidelium corda mundantem, placationis hostiam non solum pro delictis populi sed etiam pro nostris offensionibus immolamus.
6499 Vere satis praeclarum ... remedio misceamur.
Vere satis praeclarum et satis est dignum, omnique devotionis intentione iucundum, tibi, Iesu domine, gratiarum actiones persolvere, tibi gloriam et honorem perenniter dare, qui haec caelestium sacramenta mysteriorum, dum in te consummas, in nobis commendas et ita per resurrectionis gloriam in te clarificata conservas, ut in nobis clarificanda semper intendas.
Da ergo, ut, sicut his sacrificiis officio ministrationis innectimur, ita eorum sanctificationibus pietatis remedio misceamur.
6500 Vere terribilis sanctus ... nostrarum animarum.
Vere terribilis, sanctus, metuendus, amandus, conditor, instructor, moderator, tutor, oper(a)tor, qui proprium genitum, per quem virtute paterna tunc adolescentis formasti exordia mundi, mittere sede poli demum dignatus es orbi, qui reparator et pastor adest nostrarum animarum.