Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus ob diem ieiunii ... mereamur offerre.

CO
6198b
Page number
X. 43

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus ob diem ieiunii cenae dominicae, in qua dominus noster Iesus Christus filius tuus in novo testamento sacrificandi situm instituit, dum panem ac vinum, quod Melchisedech in praefiguratione futuri mysterii sacerdos obtulerat, in sacramentum sui corporis et sanguinis transformavit, – celebranda, quaesumus, domine, placatus intende, ut per multa curricula annorum salvi et incolumes munera nostra tibi domino mereamur offerre; diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum.