Hanc igitur oblationem quaesumus domine placatus accipias ... terra viventium.

CO
6186
Page number
X. 37

Hanc igitur oblationem, quaesumus, domine, placatus accipias, quam tibi offerimus pro requie animae famuli tui illius, cuius hodie commemorationem celebramus; deposito corpore, animam tibi reddidit, quam dedisti; tu, qui pius es et misericors, deus, da ei placidam requiem et in aeternis tabernaculis lucidissimam mansionem, ut, cum ille dies ille tremendus advenerit, eum inter sanctos et electos tuos resuscitare praecipias ad indulgentiam non ad poenam, ut portio eius sit in terra viventium; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.