Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque ... libro viventium.

CO
6255a
Page number
X. 69

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, ut invenires eos in Christo Iesu domino nostro, quaesumus, domine, placatus accipias, pro quibus maiestati tuae supplices fundimus preces, ut nomina eorum adscribi iubeas in libro viventium; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.