Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro incolumitate ... feliciter pervenire.

CO
6256
Page number
X. 70

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro incolumitate famuli tui illius ob devotionem mentis suae, pius et propitius clementi vultu respicias tibi vero supplicanti libens protege et dignanter exaudi et aeterna eum profectione conserva, ut, semper in tua religione laetantem, incessanter in sanctae Trinitatis confessione fide catholica perseveret, quaesumus, domine, placatus accipias et miserationis tuae largitate concedas, ut fiat ei ad veniam delictorum et ad actuum emendationem, ut et hic bene valeat vivere et ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.