Hanc igitur oblationem domine famuli tui illius quam tibi offer[e]t ob diem natalis ... vitae suae.

CO
6147
Page number
X. 21

Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi offer[e]t ob diem natalis sui celebrans genuinum, quo die eum de maternis visceribus in hunc mundum nasci iussisti ad te cognoscendum deum verum et vivum, placatus suscipias, deprecamur; ob hoc igitur reddit tibi vota sua deo vivo et vero; pro quo maiestati tuae supplices fundimus preces, ut adicias ei annos et tempora vitae, ut per multa curricula annorum laetus tibi haec sua vota persolvat atque ad optatam perveniat senectutem et te benedicat omnibus diebus vitae suae. Per <Christum dominum nostrum>.