Hosanna in excelsis. ... clementia praestitum.

CO
6308
Page number
X. 102

Hosanna in excelsis. Idem excelse in excelsis, idem humilis in terris, Christe filius dei. Qui nebulosa magicae artis in Simonis praesumptione prestigia, apostolicae concertationis veritate prodita, destruxisti. Quem frustra caelorum adscensum aeris monitionibus appetentem, decepta daemonum illusione, iactantia altius extulit, gravius elidendum, ut, quo eum paulo longius sursum volandi audacia permissa sustolleret, multo validius in deorsum volantis insania dimissa disrumperet; nescientem utique, quod, nisi laudatam Petri confessionem, nisi creditam Pauli fidem teneret, caeli, cuius claves Petrus habebat et cuius Paulus intima penetraverat, ianuam non intraret. Immemor etiam illius severitatis atque censurae, qui Ananiam et Saphiram, sancto spiritui mentientes, praevaricationis et perfidiae reos, praesentis mortis animadversione damnavit. Paris quoque Pauli in evangelio potestatis ignarus, qui doctrinae suae contradicentem Elymam magum iusta protinus caecitate percussit et seducentem Pythonis garrulum spiritum imperata illico discensione migravit. Totum illis caelestium athletarum viribus pro Iesu nomine, pro salvatoris divinitate, pro Christi insinuatione pugnantibus, divina est clementia praestitum.