Vere sanctus vere ... in filiis.

CO
6374
Page number
X. 128

Vere sanctus, vere benedictus, aeterne omnipotens deus, Iesus Christus filius tuus, qui, tam visibilia quam invisibilia ab initio institueris, finita vel infinita tecum et cum spiritu sancto potentialiter creans, omnia felicius complevit et divinitus peregit.
Extremo igitur inter primaevam vel ultimam saeculi seriem se, cum in forma dei esset, exinaniens, deo aequalem, nostrum dignatus est contiguum sumere pulverem; non quo autem vires augeret potis sed quo vero pestem evacuaret mortis; non quo autem ullo eguisset cyclopeo sed quo letalia vulnera sanasset antidoto; non quo autem infirmius fulciret propria sed quo vero potentius caelestia, terrestria salvasset vel tartara; non quo autem ullam passus esset inopiam sed quo vero inopem gratia redderet divitem; non quo autem imbecillis caelestes vel aereos domuisset exercitus sed quo vero fortissimus novos ibidem reseraret introitus.
Unde hoc autem nusquam, domine, omne confitemur peractum, nisi et completum esset per Verbum caro factum, quod non natura humanius sed gratia adunivit assumptum. Accepit nempe, quod fecerat, in quo autem mirabili modo seseque factum praedixerat, de quo mater Sion dicet: “Homo et homo in ea divinitus admirabiliterque est factus.” Tale multoque vere creditur mirabile matrem creasse, quale divinitus per eam transiens decus virgineum non adimisse, dum ab illo creari ita est, ut ab ipso concipi, pari et numquam corrumpi.
Haec autem, domine, omnia, si humanis viribus possint exsequi, omnia divina nusquam probarentur oriri. Quis vero tandem huius sanctae mysterium approbare poterit tantae incarnationis, nativitatis, filii in caelum adscensionis et matris tam incomprehensibilis illibatae assumptionis, nisi et recta de patre et filio atque spiritu sancto sinceriter credat et de matris assumptione mirabiliter sentiat, dum et incomprehensibilia sunt utraque et inde credenda utraque, quia vera confitemur utraque? Haec est fides verissima, quae reconciliamur piissimo deo et adoptamur perenniter in filiis.