Hanc igitur oblationem famuli tui vel famulae tuae illius quam tibi offerunt hanc dedicantes ... iste refulgeat.

CO
6179
Page number
X. 34

Hanc igitur oblationem famuli tui vel famulae tuae illius, quam tibi offerunt, hanc dedicantes ecclesiam, quaesumus, domine, placatus accipias nostrasque preces dignanter exaudias, ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte, templumque hoc, in honorem beatorum martyrum tuorum illorum vel illarum sanctarum et confessorum sacris mysteriis institutum, clementissimus dedica, miserator illustra, propitius splendore clarifica; cunctam familiam tuam, ad aulae huius suffragia concurrentem, benignus exaudi eiusdemque conditorum omnia desideria cordis, complacita tibi, pius adimple votisque responde; augmenta eis annos vitae et temporum felicitatem, ut, per spatia longaeva viventes, melioribus ornamentis studio eorum locus iste refulgeat; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.