Vere sanctus deus ... imaginem prosignantes.

CO
6340
Page number
X. 114

Vere sanctus deus pater, sanctus unigenitus filius, sanctus quoque unus utriusque spiritus.
Huius ecce virtute inaestimabili discurrit evangeliorum toto orbe ardentium quadriga rotarum radiorumque flammigerantium rutilans fulgoribus axis gestatur animalium circumquaque corporibus ocularis. Cuius in rotis auriga ipse vitae spiritus manens propriae potestatis imperio cunctum subiecit Christi pedibus mundum; divinis scilicet perhibens testimonium virtutibus patris unigenito verbo, quia caro factum est et habitavit in nobis.
Hoc illud est paterni pignoris sibi simile munus, quod se filius pollicitus fuerat transmissurum, dum suos ad patrem regrediens orphanos diceret nullatenus relinquendos; in eius scilicet praesentia suam patrisque docens consistere maiestatem.
Hoc illud unguentum est, quo prae consortibus unctus est Christus a patre cuiusque vetus illud chrisma praetendebat figuris transeuntibus veritatem; quo delibuti quoque sacerdotes, prophetae constituebantur et reges, unius veri regis et sacerdotis et prophetae imaginem prosignantes.