Hanc igitur oblationem domine famuli tui illius quam tibi offer[e]t ob desiderium ... gratias referat.

CO
6146
Page number
X. 20

Hanc igitur oblationem, domine, famuli tui illius, quam tibi offer[e]t ob desiderium animae suae, commendans tibi deo iter suum, placatus suscipias, deprecamur; cui tu, domine, angelum pacis mittere digneris, angelum tuum sanctum, sicut misisti famulo tuo Tobiae Raphael angelum, qui eum salvum atque incolumem perducat usque ad loca destinata et, iterato tempore opportuno, omnibus rite perfectis, reduci eum faciat in tua sancta ecclesia et laetus tibi serviat et nomini tuo gratias referat; (diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari). Per <Christum dominum nostrum>.