Hanc igitur oblationem quam tibi offero domine pro peccatis meis ... digne offerre.

CO
6217
Page number
X. 51

Hanc igitur oblationem, quam tibi offero, domine, pro peccatis meis nimiis atque offensionibus, maiestatem tuam, deus piissime, humili prece deposco, ut dignanter suscipias, exorans, ut dimittas crimina, quae carnis fragilitate atque temptationibus iniquorum spirituum nequiter admisi, et reverti ad ea non sinas ultra sed confirma me in iustificationibus tuis et perseverantiam mihi tribue et fac me dignum ante conspectum tuum adstare et sacrificium tibi, domine, casto corpore et mundo corde digne offerre; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.