Veni sancte spiritus ... ad coronam.

CO
6067
Page number
IX. 258

Veni, sancte spiritus, illabere his sacrificiis, quae omnis tibi litat ecclesia in honorem martyris tui Pelagii sacratissimae passionis. Quique, a te adiutus, poenas superavit, terrores vicit, gladium non timuit, propter quod tecum sine fine regnare meruit. Iste tuus est, domine, famulus in agone praecipuus, in vita cautus, in doctrina strenuus, in morte laudabilis, in regno sublimis, per quem te petimus habere propitium, quo nos et de manu eruas diaboli et consortes efficias regni tui.
Nosti igitur, domine, quantum nos hostis insidiatur antiquus et ideo nullum de nobis habeat, quem lucretur, quos una mater ecclesia per regenerationis undam ablutos esse gloriatur. Floreat in nobis gratia doni aeterni, a quo haec munera sanctificentur et per quem sanctificata sumantur. Redundet quidem in visceribus nostris oblatio tua, sicut multiplicius sancti martyris tui Pelagii profuit ad coronam.