Hanc igitur oblationem quam tibi pro innumeris peccatis ... consortio digneris.

CO
6233
Page number
X. 59

Hanc igitur oblationem, quam tibi pro innumeris peccatis atque offensionibus meis offero, domine, benignus assume et, quidquid in cogitationibus pessimis, in concupiscentia atque delectatione immunda, in meditationibus et exemplis pravis, in persuasionibus nocuis, in consensu malo, in consilio iniquo, in familiaritatis talento, in verbis otiosis et in noxio iuramento, in amicis, in inimicis, in subiectis, in laesione et scandalo proximorum servorumque tuorum, in negotiis ecclesiasticis, in reipublicae utilitatibus deliqui, sive quaeque, hoste suggerente, carne delectante, spiritu consentiente, malitia, infirmitate, ignorantia, quoquo modo peccavi, totum ineffabili pietate tua, huius virtute mysterii et interventu beatae Mariae virginis dele et absterge et iram tuae indignationis, quam in his provocavi, a me miseratus expelle et, quidquid terrena fragilitate in me corruptum, quidquid diabolica fraude est vitiatum, perfecta remissione restitue mentemque meam munere compunctionis aperi, ut, tua inspiratione compunctus, malum amare defleam, quod inique gessi, et bonum, quod diligenter perdidi, per indebitam pietatis tuae gratiam acquiram, meque ab immundis cogitationibus et noxiis delectationibus vel ab omnibus immunditiis mentis et corporis seu a cunctis diabolicis insidiis et illusionibus vel persuasionibus sive contagiis misericorditer ac potenter expurges semper et munias atque omnibus bonis exornes et in nullo me a voluntate tua oberrare nec a veritatis tramite recedere sinas omnisque mea actio et a te semper incipiat et per te coepta finiatur donumque continentiae atque finem perfectum mihi tribuere et electorum tuorum me iungere consortio digneris. Per Christum dominum nostrum.