Vere sanctus et ... perpetua caritate.

CO
6343
Page number
X. 116

Vere sanctus et admirabilis es, deus summe, qui te in his tribus sanctis perfecta Trinitatis unitas demonstrasti; non corporum visibilium dissimilitudine sed unita mentium voluntate; non officiorum distantium ordine sed concertantium militum inseparabili caritate; non aetatum alternantium tempore sed animorum persistentium indiscreta virtute.
Condecet enim, ut hii, qui bella domini praeliant, sui secum regis exhibeant in abditis simulacra; quia et illic certa sperabitur ex hoste victoria, ubi armorum victricium signa fuerint comitata.
Hii igitur, cum principe glorioso levitae animo paterno consimiles, effecti sunt continuo caelestis gloriae coheredes; in quibus bonae voluntatis immutabilem manere concordiam furibundus carnifex cernens nihilque posse in eis praevalere poenarum conspiciens, mox atrocibus exurendos deputat flammis. Sed eo fit militum tuorum fides ardentior, quo fuit acrior sententia cruentorum.
Quos tamen ita indisrupto sibimet vinculo tua caritas vinxit, ut nec aestuantia camini, dum traherentur, procul conspecta formidarent incendia nec tristia saltem, dum illic proicerentur, contraxerint ora. Quin potius solvendae stationis tempus adesse cernentes, caelestium dapum desiderio tacti, propere perveniunt ad suae compendia mortis. Cumque mediis urerentur sacra corpora flammis, acceptabilia deo reddunt, hymnis sonantibus, vota.
Necdum quae fuerant ignibus divina sacrificia concremata, et iam animae, angelorum ovantibus gregibus chorisque consertae, perpetim conscendunt aetherea in arce volatu, ut apud te deum solverent servatam esuriem, a quo se fidenter speraverant refici perpetua caritate.