Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus domine sancte pater ... vitae portionem.

CO
6243
Page number
X. 64

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, in honorem domini nostri Iesu Christi et in commemorationem beatae Mariae semper virginis et beatorum apostolorum et martyrum et consessorum ac virginum tuarum pro incolumitate nostra et pro famulis ac famulabus tuis, quorum commemorationem agimus, et pro animabus famulorum famularumque tuarum, quorum nomina ante sanctum altare tuum scripta <esse> videntur, quaesumus, domine, ut dignanter suscipias et tua pietate concedas, ut, consecuti gratiae tuae dignitatem, aeternae percipiant vitae portionem; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.