Hanc etiam oblationem domine tibi virginum ... protectore custodiant.

CO
6140
Page number
X. 18

Hanc etiam oblationem, domine, tibi virginum sacratarum, quarum ante sanctum altare tuum oblata nomina recitantur, quaesumus, placatus accipias, pro quibus maiestatem tuam supplices deprecamur, ut propositum castitatis, quod, te auctore, professae sunt, te protectore custodiant. Per <Christum dominum nostrum>.