Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque ... omnium peccatorum.

CO
6255b
Page number
X. 70

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus, pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, domine, ut placatus accipias; <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.