Hanc igitur oblationem famuli vel famulae tuae illius vel illius quam tibi in huius templi ... devotione suscepta.

CO
6180
Page number
X. 34

Hanc igitur oblationem famuli vel famulae tuae illius vel illius, quam tibi in huius templi sanctificatione offerunt immolandam, quaesumus, domine, dignanter intende, ut aulam, quae beati martyris tui illius meritis aequiperari non possit, tuae claritatis vultus illustret fiatque tua propitiatione tuis sacris sanctisque digna mysteriis; sit aeternae lucis habitaculum temporale; nihil hic mundanae sordes obscuritatesque possideant, ut veniens hic populus tuus suae consequatur orationis effectum dignumque locum hunc tua sentiat maiestate, dum a te postulata fuerit consecutus, sitque aedificantibus in pretio delictorum, dum a te non pro sui operis quantitate sed pro offerentium fuerit devotione suscepta; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.