Unigenite genitoris ingeniti ... regione vivorum.

CO
6021
Page number
IX. 236

Unigenite genitoris ingeniti, Christe Iesu, redemptor noster et domine, qui, sancto spiritu conceptus et virginali partu editus, mundum illuminaturus, olim apparuisti, ut potestas diabolica, ad nihilum reducta, periret, cum lux fidei tuae omnibus in te credentibus aperte claresceret, te enim illustrante, tuorum refulsit tunc unitas discipulorum, qui, solaminis tui verbo et passionis atque humilitatis exemplo solidati, adversantium iniuriis in nullo exterriti, fidem tuam ubique praedicaverunt intrepidi.
Horum igitur exemplo secutus est hic alumnus tuus Hieronymus, cuius hodie festum devotissime excolimus, qui haereticorum finctiones maculosas fortiter perculit iaculo veritatis et evangelicae framea dictionis facile trucidavit dogma falsitatis. Huius ergo, domine, intercessio, precamur, nobis indignis apud te obtineat indulgentiam omnium peccatorum et mansionum frui concedat in regione vivorum.