Vere sanctus vere ... voluisti in terris.

CO
6492
Page number
X. 172

Vere sanctus, vere in sanctis suis gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius potentia virtutis pro nomine suo certantibus Iuliano athletae sociisque suis tantum donum attribuit laudis, ut omnia, quae vellent, fiducialiter in eo ac per eum facere possent.
Illi enim praedicti martyres, credendo atque sequendo, ardentibus dimersi in cupis, illaesi post ignes, rutilante claritate resplenduere fulgoris. E quibus Iulianus, admirabili virtutum specialitate praepollens, in nomine eius cuidam se caedenti oculum evulsum reformat; corpus exanime suscitat praesentiaque sua in pulverem redigit idolorum vanissima simulacra. Huius sane martyris dimicationem atque victoriam elementa ipsa testata sunt, humana laudaverunt, caelestia per emissam desursum vocem potentialiter intonarunt.
Per hos ergo martyres, quibus tantam praestitisti magnificentiam laudis, indivisa Trinitas deus, sit tibi gloria. Sit nobis obsequentibus peccatorum venia exoptata, ut, quorum passionibus collaudaris, eorum precibus delecteris, exaudiendo eos pro nobis, qui pro omnibus ipse incarnari voluisti in terris.