Haec te vox ... tripudiet revocatam.

CO
6293
Page number
X. 96

Haec te vox, domine, mystica luce comitatur, quae, cum in supernis dominicae perennitatem laudis exerceat, celebrationem tanti nominis invexit in terris, ut huiusmodi praeconia, si homines tacerent, saxa clamarent. Viderunt te inferi, deus, viderunt te et tremuerunt a voce tonitrui tui, dicentes: “Absorpta est mors in victoria tua. Ubi est, mors, aculeus tuus?” Propter quod attonita paululum miserorum stetere supplicia nec habuerunt tormenta cruciatum sic vicisse cernentia crucifixum. Et iudicem suum ipsa etiam poena contremuit, quia natura, terribilium tenebrarum praesentia tui fulgoris hebetata, iam tunc timuit iudicari.
Exsultaverunt sancti in gloria, laetantes in cubilibus suis, quod auctorem promissae sibi lucis agnoscerent. Quorum tu, domine, stipatus agminibus et tibi tantum noti splendoris candore perfusus, sacrificia, per te instituta, sanctifica non invocantis merito sed instituentis magisterio vel exemplo, ut, cunctis rite perfunctis, salvatore nostro ab inferis iam re?gresso, et mors se intellegat victam et vita tripudiet revocatam.