Hanc igitur oblationem famulae tuae illius quam tibi offerimus pro famula tua ... benignus annorum.

CO
6174
Page number
X. 32

Hanc igitur oblationem famulae tuae illius, quam tibi offerimus pro famula tua illa, quaesumus, domine placatus adspicias, pro qua maiestatem tuam supplices exoramus, ut, sicut eam ad aetatem, nuptiis congruentem, pervenire tribuisti, sic, consortio maritali tuo munere copulatam, desiderata subole gaudere perficias atque ad optatam seriem cum suo coniuge provehas benignus annorum. Per <Christum dominum nostrum>.