Hanc igitur oblationem domine famulorum tuorum illius et illius quam tibi offerunt ob diem tricesimum ... vitae suae.

CO
6153
Page number
X. 23

Hanc igitur oblationem, domine, famulorum tuorum illius et illius, quam tibi offerunt ob diem tricesimum coniunctionis suae vel annualem, quo die eos iugali vinculo sociare dignatus es, placatus suscipias, deprecamur; ob hoc igitur reddunt tibi vota sua deo vero et vivo; pro quibus tremendae pietati tuae supplices fundimus preces, ut pariter bene et pacifici senescant et videant filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem et te benedicant omnibus diebus vitae suae. Per Christum dominum nostrum.