Vere sanctus et ... suppliciter postulamus.

CO
6351
Page number
X. 118

Vere sanctus et pius es, domine deus noster, quem hodierno die praesentis sacrificii litatione laudamus, in qua tanti pontificis tui Cypriani gloriosa universo orbe et perfecta in Christo consummatio celebratur.
Qui, iam in caritatis tuae arce consistens, tam magistri quam domini praecedentis illuminata cordis acie inhaerendo vestigiis, meruit eius particeps effici passionis, ut postmodum consors fieret regni; ac per hoc heres dei et coheres fieret Christi.
Hic namque populum, sibi caelesti auctoritate commissum, non solum doctrinae fontibus irrigavit sed etiam, in confessione pii nominis fortiter perseverans, sanguinis effusione decoravit. Veri pastoris dilectissimus imitator exsistens, qui, dum pro ovibus sibi commissis acceptabilia deo sacrificia iugiter retulisset, ut seipsum quoque post haec possit ei, cui hactenus ministraverat, sacrificium acceptabile exhibere, oratione continua flagitavit. Implens scilicet opere, quae praedicaverat verbo, nec in aliquo praevaricationis reus exsistens, merito illi apostolo gentium atque magistro coaequatus est Paulo, iri quo Christus habitans velut e templi sui conclavibus loquebatur.
Tibi igitur, omnipotens deus, sanctorum tuorum sunt deputanda praeconia, cui cura est etiam certamina, caelestibus praemiis destinata, mirifice profligare. Hos tu, iam in numero sanctorum tuorum aggregatos, aeternis divitiis locupletare dignatus es, quos, quia in te teque in illis, domine, manere confidimus, ut eos nobis miseris in patrocinium deputare digneris, suppliciter postulamus.