Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius cuius depositionis ... indulgentia sempiterna.

CO
6201
Page number
X. 45

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, cuius depositionis diem illum celebramus, quaesumus, domine, ut placatus accipias et ineffabili pietate concedas, ut, quod exsequi, praeventus condicione mortali, ministerio linguae non potuit, mereatur indulgentia sempiterna; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.