Utique pontificum pontifex ... adunatos reservet.

CO
6055
Page number
IX. 252

Utique pontificum pontifex et sacerdotum sacerdos, Christe Iesu, procul dubio tenemus, quod, ob totius mundi salutem paulo minoratus ab angelis ac mediator dei factus et hominis, patri in terris hostiam mundam te obtulisses pro nobis, et post resurgens a mortuis, sedem repedaberis patris, ex qua te horrificum venire metuimus iudicem pro meritis.
Unde, quia non frustra te fatemur nobis commendasse tui corporis memoriam et sanguinis, ideo freti tantae pietatis promisso, quod, qui ex eo gustaverit, mortem non videat in aeternum, tui cultoris ob meritum hoc sacrificium, quod pro recuperatione omnium labentium et ecclesiae catholicae offertur statu, tibi omnimode facias acceptum.
Descendat igitur, domine, super hoc altare, compar tuus natura, ille consolator spiritus, qui et oblatum in eo sanctificet et degustantium corda expiando inhabitet atque pro omnibus, pro quibus offertur, perenniter in sinu matris ecclesiae adunatos reservet.