Hosanna in excelsis. ... faciat advocatum.

CO
6309
Page number
X. 102

Hosanna in excelsis. Quanta nobis, omnipotens pater, hoc sacrificium reverentia metuendum, quo adeundum tremore, quo honore sit celebrandum! Istae dominicis laudibus perenniter servientes caelestium voces admonent potestatum, quibus nos agere officii sui similitudinem contestantur, ut ad faciendam dei voluntatem eos pro nostris viribus imitemur, quos ad praedicandam dei maiestatem nostris vocibus imitamur.
Ad instar superni altaris hoc nobis, ad quod accedimus, constitutum panem nos angelorum accipere manducandum, cum illorum statum meritis gloriosum nostrum peccatis obsitum noverimus. Illi et numquam peccant et semper laudant; nos et crebro peccamus et raro laudamus, rei per frequentiam criminum, rei per neglegentiam gratiarum. Sed ab his nos conscientiae peccatricis debitis unici tui hostia, in sanguine tuo tibi oblata, mundavit. Illa nobis, etiam post redemptionem delinquentibus, hac spe et confessione subveniat, quae etiam usque ad ultimum iudicii diem solum in spiritu non peccantibus revertendi aditum reseravit, ut, qui ad redimendos nos se dedit pretium, ad excusandos nos se faciat advocatum.