Veni ad liberandum ... quod deliquit.

CO
6063
Page number
IX. 256

Veni ad liberandum nos, domine deus virtutum, et, quidquid in conceptum desiderii nostri illud pestilens animal, nocendi arte sollicitum, commentis blandientibus innodavit, proposito terrore sententiae, sub imperio crucis et testimonio redemptionis absolve, ut nos, in hac diversitate bonorum omnium, quae creasti, ad speciem paradisi constitutos, dulcia visui mala non capiant et interdictae rei gustum mens, fraude corrupta consilii, non requirat sicque rigorem suum virilis animus, id est spiritus, probabili virtute custodiat, ut deceptum femineae fragilitatis hortatum, id est carnis libidinem, non sequatur.
Vocem tuam, domine, qui peccat, accipiat et nudum se coram tuis oculis expavescat atque, in conscientiae suae agnitione confusus, paenitentiae se velamine a facie tui terroris abscondat et ita, arguentis increpatione perterritus, et expavescat, quod audivit, et corrigat, quod deliquit.