Hanc igitur oblationem famulorum famularumque tuarum quam tibi offerunt annua ... praemia largiaris.

CO
6181
Page number
X. 35

Hanc igitur oblationem famulorum famularumque tuarum, quam tibi offerunt, annua recolentes mysteria, quibus eos tuis adoptasti regalibus institutis, quaesumus, domine, placatus intende, pro quibus supplices preces effundimus, ut in eis et collata custodias et promissae beatitudinis praemia largiaris; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.