Vere sanctus vere ... verba commemorat.

CO
6484
Page number
X. 169

Vere sanctus, vere gloriosus, vere multae pietatis dominus unigenitus Iesus Christus filius dei vivi, qui, cum patre manem, aeternitatis tuae prospectu definieras unam tibi de gentibus congregandam ecclesiam copulare; cuius copulationis mysterium in hoc sacramento corporis et sanguinis tui vera exhibitione complesti, ad inhaerendum tibi emundans illam aqua baptismatis, exhilarans oleo unctionis, satiaris pane corporis et laetificans vino effusi cruoris.
Ipse redemptor eius, ipse pro ea factus pretium emptionis, non dans pro ea quamlibet pretiosam rem, quae tamen esset quacumque vetustate solvenda, quoniam et haec emenda erat, nec vetustatis putredine, nec vilitatis sorde poterat quandoque fatescere; sed, vere teipsum dans, aeternum atque immortalem ad mortem humilians, emisisti illam, ita eruens eam a ditione mortis, ut conformares eam ad immortalitatis tuae gloriam et beatitudinem sempiternam.
Unde et haec, talium beneficiorum indesinenter memor exsistens, cum fide et gratulatione sincera tuae institutionis et suae redemptionis verba commemorat.