Venerabilem toto mundo de inventione sanctae crucis sacratissimum diem sollemniter celebrantes, gratias agamus divinae potentiae, quia tantae salutis vexillum, quod iudaica nobis abscondebat malitia, caelestis hodie revelavit clementia; nam, etsi gens perfida dominum nostrum in sepulcro retinere non potuit, vel ipsa crucis indicia voluit sub fossa celare; quid enim illa mens perfida poterat excogitare de cruce, quae iam sacrilegium commiserat in auctorem; itaque, sicut in Christi resurrectione calliditas Iudaeorum damnata est, ita est in crucis manifestatione virtutis confusa.