Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius cuius depositionis ... peccatorum tribuas.

CO
6205b
Page number
X. 46

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, cuius depositionis diem celebramus, quaesumus, domine, ut placatus accipias, humili prece poscentes, ut, quidquid in ea reatus conscientiae accusat, miseratio tuae pietatis absolvat, quia, si reatum debitae mortis misericordiae tuae benignitas non relaxat, nullus a culpa liber exsistit; quapropter petimus, ut ei veniam peccatorum tribuas; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.