Vere sanctus vere ... scopa domum suam mundavit ... Christi meruit

CO
6425
Page number
X. 147

Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui mulierem illam sollicitam fecit, quae habuit decem denarios; secundum quod in sancto evangelio legitur, quia, cum perdidisset unum ex eis, accendit lucernam <et> scopa domum suam mundavit, donec inveniret eum; rogavit amicos et vicinos suos, dicens: “Gaudete mecum, quia inveni denarium meum, qui perierat.”
Mulier hic pactum legis ostendit; decem denarii decem capita sunt, sancti a deo electi, id est, filii primae legis;
Primum elegit Adam, quem de pulvere terrae sibi similem fecerat.
Secundum elegit Noe ipsumque invenit iustum, quem liberavit aqua diluvii.
Tertium elegit Abraham ex fide credentium et fecit eum multarum gentium patrem.
Quartum elegit Isaac, ex promissione dei natum.
Quintum elegit Iacob accipere benedictionem.
Sextum elegit Ioseph ipsiusque castitatem custodivit et accusatricem dominam suam spernere confudit.
Septimum elegit Lot ipsumque invenit iustum et hospitem angelorum et liberavit eum a sententia Sodomorum.
Octavum elegit Moysen ducem populorum, ut educeret filios Israel per mare rubrum.
Nonum elegit Iesu-Nave ipsumque fecit ingredi in terram repromissionis.
Decimum elegit David, ut in regem ungeret eum.
Id est; Noe servavit iustitiam, Abraham fidem, Isaac repromissionem, Iacob benedictionem, Ioseph castitatem, Lot hospitalitatem, Moyses ducatum, Iesu-Nave integrum successorem, David regalem unctionem. Ex his omnibus denarius unus, qui perierat, Adam, qui derelinquendo pactum domini erraverat, quia praeceptum, quod acceperat, non custodivit.
Modo lex sancta se ostendit, lux sancta est, quia cum lucerna in inferno descendit. Scopa enim immunditias omnes attrahet de domo paenitentiae. Adam vero post quinque milia quingentos annos, dum legitimae esset paenitentiae, in resurrectione domini nostri Iesu Christi meruit accipere indulgentiam.