Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus ob diem ieiunii ... sanguinis transformavit.

CO
6198a
Page number
X. 43

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus ob diem ieiunii cenae dominicae, in qua dominus noster Iesus Christus filius tuus in novo testamento sacrificandi ritum instituit, dum panem ac vinum, quod Melchisedech in praefiguratione futuri mysterii sacerdos obtulerat, in sacramento sui corporis et sanguinis transformavit, quaesumus, domine, ut placatus accipias; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.