Vere sanctus vere ... curationem exhibuit.

CO
6421
Page number
X. 146

Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui ita fervorem ignis sui sanctorum corda inflammat, ut sit illis omne, quod cupiunt, licitum liceatque eis implere, quod cupiunt, dum ea cupiunt implere, quae sancta sunt.
Etenim Natalia, sanctorum vulnera curans eorumque in passionibus non crudelitate sed compassione exsultans, cum per ultimam mortis sententiam Adrianus eum sociis suis passuri essent letale exitium, cucurrit illa ad virum et desectam corporis eius manum sibi amoris usurpavit in signum, ut ea pars membri, in qua significabatur effectus operis, esset illi pro mentione in solatio caritatis; quo per hanc amor viri semper in eius viveret corde et veram quodammodo eius praesentiam retineret.
Sit ex hoc gloria tibi, pater omnipotens, qui, tot beneficia, ancillae tuae erga sanctos exhibita, remuneraturus adspiciens lacrimisque eius ineffabili pietate respondens, illorum eam glorioso coetui aggregasti, quorum idem hic degeris plagis curationem exhibuit.