Iste hymnus domine ... ab adversis.

CO
6300
Page number
X. 98

Iste hymnus, domine, in excelsis ab angelis, iste hymnus a sanctis praecinitur omnibus; Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, a quo sanctus roboratur Pelagius, ut nec mori timeret nec veritatem interrogatus taceret. Persuasus namque a praeside, ut copiosa regni munera acciperet et Christum negaret et ita regis lenociniis fieret aptus, qui iam ante divinitus exstabat illuminatos, tuus ille intrepido animi rigore: “Nam paratus sum magis mori quam Christum dominum meum negare. Porro haec transitoria, quae demonstras, o rex, non amo, quia regnum aeternum consequi cupio. Ventuosa haec enim sunt omnia et ideo exspectata non concupisco, vivens internis deo affectibus, qui me sibi animum corpusque intactum servare multis edocuit sermonibus. Quapropter est mihi mori lucrum et vivere praemium, cui Christus promisit dare interminabile sanctis cum omnibus bravium.”
Qui utique, domine, pro te occisus, non solum tecum meruit regnum sed magnum etiam in ecclesia obtinet principatum. Impetravit quippe ad honorem sepulcrum, quem exponi tyrannus praeceperat piscibus vel canibus in pastum. Impertite adclines itaque petimus, aeterne deus, huius martyris tui plebi catholicae patrocinium, cuius sancti Cypriani coemeterium caput ac ruricula beatissimi Genesii corpus servat honorandum. Unde petimus per huius interventum haec sanctificentur munera ac multiplicius ditentur altari sacrificia imposita, qualiter omnis, qui ex his libaverit muneribus, per te semper tueatur ab adversis.