Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus etiam pro famulo ... effectibus exsequatur.

CO
6251
Page number
X. 67

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus etiam pro famulo tuo illo, quem ad episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, domine, ut placatus accipias et propitius in eo tua dona custodias, ut, quod divino munere consecutus est, divinis effectibus exsequatur; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.