Hanc igitur oblationem famuli tui et antistitis tui illius ... mereatur aeterna.

CO
6175
Page number
X. 32

Hanc igitur oblationem famuli tui et antistitis tui illius, quam tibi offer[e]t ob devotionem mentis suae, quaesumus, domine, placatus accipias tuaque in eo munera ipse custodias donesque ei annorum spatia, ut, ecclesiae tuae feliciter praesidendo, te omnia in omnibus operante, sic utatur temporalia, ut praemia mereatur aeterna; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.