Hanc igitur oblationem quam tibi domine offero ut anima insidias ... castigando detergeas.

CO
6189
Page number
X. 39

Hanc igitur oblationem, quam tibi, domine, offero, ut anima insidias hostis callidi amovere digneris nec me eius in retis laqueis sinas, quaeso, ut placatus accipias, et maiestatem tuam suppliciter imploro, ut mihi non, quantum nocere cupit, praevaleat sed, quidquid illud est, quo oculos tuae maiestatis offendi, tu potius clementer castigando detergeas; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.