Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro famula tua ... benedicatur concedas.

CO
6254
Page number
X. 68

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro famula tua illa, quaesumus, domine, ut placatus suscipias, pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut orationem eius exaudias et eius uterum vinculo sterilitatis absolvas et prolem, in qua nomen tuum benedicatur, concedas; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.