Hanc igitur oblationem quam tibi offero omnipotens deus ego inutilis ... veniam tribuas.

CO
6223a
Page number
X. 54

Hanc igitur oblationem, quam tibi offero, omnipotens deus, ego inutilis servus tuus pro fragilitate corporis mei, dignanter suscipiens, dele, quaeso crimina mea, piissime pater, reverti non sinas me ad ea ultra, ut quando me egredi iusseris de corpore, non habeat inimicus, quod in me de suis malis reperiat, nec flamina, quod exurat, sed tu, piissime pater, veniam tribuas; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.