Universitatis conditor et ... efficiatur acceptum.

CO
6023
Page number
IX. 237

Universitatis conditor et humani generis reformator, omnipotens deus, annue, quaesumus, precibus nostris, ut, qui miramur in doctore, quod colimus, mereamur in munere, quo placeamus, et, sicut beato Hilario confessori tuo atque pontifici dedisti memoriam gloriosam, da ecclesiae tuae concordiam, eo obtinente, ut sacrificium nostrum eius meritis tibi efficiatur acceptum.