Hanc igitur oblationem famulae tuae illius quam tibi offerimus ob diem natalis ... virginum sociata.

CO
6173
Page number
X. 31

Hanc igitur oblationem famulae tuae illius, quam tibi offerimus ob diem natalis eius, quo eam sacro velamine protegere dignatus es, quaesumus, domine, placatus accipias, pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut in numero eam sanctarum virginum transire praecipias, ut tibi sponso venienti cum lampade suo inexstinguibili possit occurrere atque intra regni caelestis claustra gratias tibi referat, choris sanctarum virginum sociata. <Per Christum dominum nostrum>.