Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius quaesumus ... liber exsistit.

CO
6205a
Page number
X. 46

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, quaesumus, domine, ut placatus accipias, humili prece poscentes, ut, quidquid in ea reatus conscientiae accusat, miseratio tuae pietatis absolvat, quia, si reatus debitae <mortis> misericordiae tuae benignitas non relaxat, nullus a culpa liber exsistit; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.