Hanc igitur oblationem quam tibi pro requie animarum ... ad medelam.

CO
6235b
Page number
X. 61

Hanc igitur oblationem, quam tibi pro requie animarum famulorum famularumque tuarum offerimus, quaesumus, domine, propitius intuere et concede, ut mortuis prosit ad veniam, quod cunctis viventibus praeparare dignatus es ad medelam; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.