Vere sanctus et ... collocatur in regno.

CO
6368
Page number
X. 125

Vere sanctus et vere gloriosus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui a te, deus pater, ante luciferum genitus est, in saeculorum fine pro servulis incarnatus, ut homo ludibria passionis sustinuit et ut deus potens a mortuis resurrexit.
Cuius verbo vocationis audito, apostoli mundana omnia reliquerunt et, spretis temporalibus curis, ad sequendum illum alacri animo festinarunt. Cuius freti virtute, miraculis clarent et se ultro passionibus subdunt sed, quod ille egit deus effectus homo, hoc isti egerunt homines, iuvante et inspirante deo.
Unde sanctus iste Bartholomaeus apostolus verbo daemones ligat eosque pro tempore eloqui imperat, quia hoc illi cum ceteris Christus et dominus noster unigenitus tuus, tradendo spiritum sanctum, actitare concesserat, ut bene habeant; manus impositione sanat aegrotos, quia, habitans in illo, hoc operatur, acceptus ab unigenito tuo, spiritus sanctus.
Quid ergo mirum, si haec et talia operatur, qui manifestum spiritum sanctum accepisse monstratur et ligandi et solvendi peccata possidere potestatem creditur et fatetur et qui, ista omnia potens operatus, post humilis collum subicit gladio, qui ad passionem magistri sui et domini nostri <est> provocatus exemplo?
Nec fas erat, ut aliquis discipulorum in passionis agone a suo discreparet domino et magistro sed, qui similia eis se ostendebatur miraculis, similis etiam passione fieret mortis.
Unde noster iste sicut sidus Bartholomaeus toto claret in mundo et cum ceteris condiscipulis in duodecim sedibus iudicans collocatur in regno.