Vere sanctus vere ... ut ita apud te deus pater intercedat pro miseris qualiter nostris venia

CO
6411
Page number
X. 142

Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui, cupiens salvare terrestria, crucis iniuriam suscepit, ut per lignum supplicii sui mundus reciperet vitam, quam per lignum concupiscibile, peccato dominante, amiserat, vinceretque idem Christus noster mortem per austeram ieiunii legem, quam primus homo invexerat, gula praecipiante.
Nunc autem, quia per ipsum reddita est perditis vita, et redemptis salvatio post ruinam, <petimus>, ut ita apud te, deus pater intercedat pro miseris, qualiter nostris venia conatur offensis.