Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro animabus fratrum ... dignanter adscribi.

CO
6226b
Page number
X. 56

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro animabus fratrum nostrorum, quaesumus, domine, placatus intende, pro quibus maiestati tuae suppliciter fundimus preces, ut eas in numero sanctorum tuorum, tibi placentium, facias dignanter adscribi; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum>.