Vere sanctus et ... populo christiano.

CO
6355
Page number
X. 120

Vere sanctus et vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, cuius protectione munitus, adversariis olim fidenter beatissimus restitit Hieronymus repressitque ferocitatem haereticae pravitatis inferendo sententiam veritatis. Illi etenim, diabolico furore succensi, obiciendo mendacium veritatem conebantur evertere; hic vero, lorica fidei indutus, galea aeternae salutis obtectus gladioque verbi dei accinctus, more belligerantis inter acies inimicorum Christi gradum fixit et perversorum colla terratenus valenter prostravit.
Ipse ergo sit pro nobis, petimus, domine, apud te interventor assiduus, qui dudum exstitit veritatis tuae defensor fortissimus suisque precibus nobis acquirat felicioris vitae commoditatem, qui a te meruit collata perfrui aetherea feliciter hereditate. Per eum sit fidelibus cunctis meritum iustitiae sanctitatis, per quem claruit universo orbi doctrina verae credulitatis, ipsoque interpellante, nobis reseretur legis tuae dulcedo, qui, honore scientiae tuae praeditus, et antiqua declaravit per industriam interpretationis et nova intimavit per sollicitudinem exhortationis. Propter quod nunc patriarchis ac prophetis se uniri laetatur in caelo, quorum oracula, vivens corporaliter, fideli promulgavit populo christiano.